De religiosis institutis & personis: tractatus canonico-moralis ad ...

발행: 1907년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DE COMMUNION COTIDIANA 87

praescribi potest erigo nec ex praecepto Superioris. e Decreti divulgationi prospicere non omisit S. Congregatio. Quare iussit ut vernacula lingua quotannis incommuni religiosis legatur infra octavam festivitatis Corporis Christi, in sollemni isto tempore quo beneficium sacri convivii speciali modo ab Ecclesia recolitur. Lectio ista non praecipitur facienda in triclinio Loci igitur optio moderatori linquitur. Communis ista lectio fieri itaque poterit in aula capitulari vel ubi spiritualis fiat

collatio, ita ut omnes per se eam audire queant omneS, inquBm, et non tantum religiosi nondum sacerdotio aucti

vel laici Quamvis enim id horum specialiter intersit, etiam sacerdotibus et moderatoribus est familiaris tantae legis habenda notitia. t Communis est indicatio decreti quo statuitur Ut

frequens et cotidiana communio maiori prudentia fiat uberiorique merito augeatur, oportet ut ConseSSarii com filium intercedat. Perpendenda est verborum istorum proprietas Apte eligitur vox consilii, tum quia praeter paenitentiam nihil praecipere stricte potest Confessarius, Sed reliqua eius monita ad munus consiliarii quo ipse fungitur pertinent; tum quia cotidiana communi omnibus per se offertur; non est enim aliquid quod honeste non fiat sine

licentia.

Simul tamen vox oportet necessitatem quandam indicat. Quamnam nullam ni fallimur, necessitatem humani praecepit, cum S. Congregatio potius declarare hic velit quid ex divina Sacramenti institutione postuletur

Sed necessitatem prudentiae. Contra hanc prudentiae legem peccabit christianus qui nolit de communionibus interrogare confessarium, vel positive faciat contra Confessarii cuius ceterum optionem habet consilium. Quis praeterea non videt in hac agendi ratione inesse aliquam superbiam 8 Non peccabit autem qui ad mentem confessarii prudenter praesumptam aliquam communionem addat vel omittat. Accedit etiam ex hac docilitate, meritum maioris humilitatis, quod n. 5 etiam inculcatur. Confessariis ipsis praecipitur norma sequenda. Cum debeant populum ad frequentem hortari sacrae eucharistiae usum, neminem a frequenti vel cotidiana communione avertere possunt qui in statu gratiae et recta mente accedat. Ubi haec habeantur, de maiore fructu iubentur

282쪽

88 QUARSITA VARIA

g Questioni quae prius iudicata est parum utilis. Simul imponitur tinis. De dispositionibus ad frequentem

et cotidianam communionem, non iam est contemtoSedisputandum. Contentiose, inquam, id est, quaSi resdunia adhuc sit et in controversiam veniat de ea re iractare. Historice potius dicendum est quaestionem istam e Sse agitatam, donec decreto isto quasi e medio sit sublata. Definitum enim iam est, ex Ecclesiae doctrina non aliam ad frequentem atque ad non frequentem re

quiri dispositionem Positiva prohibitio disputandi con

tentiose ecclesiasticis scriptoribus circumscribitur, id est iis qui argumenta istius modi traciare conSueverunt.

In decreti conclusione divulgandae legi hoc modo providetur debent locorum ordinarii et Praelati Regulares illud cum suis Seminariis, Parochis, institutis

religiosis et sacerdotibus respective communicare. Haec igitur communicatio ad eos potissimum spectat quorum est, ut ita dicam, decretum active exsequi ipsa ratione qua animas vel subditos regunt consiliis vel praeceptis. Iam tamen ante subditis ius erat ad communionem, ut ad mensam omnibus ab ipso Deo paratam, accedere

Debent etiam iidem Superiores ecclesiastici de exsecutione decreti S. Sedem edocere in relationibus dioe cesis suae vel instituti. Relatio de instituto recentioribus constitutionibus praecipue inscribitur.

uestion de conscience Iiquistatio justiciaire des

Cette brochure est une Consultation theologique sur Cette qumtionaCtuelle Dan queue esure AChe-t.on et a quo est-on tenu en con scienCe, Si ron Coopere 'une favo ou 'une aure ad vente cl'un bim Congreganiste La Consultation est divissime a parties

10 La liquidation est injuste et son inscription dans la tot civile 'ote enale acla Culpabilite de Ceu qui, Cooperent: a Responsabilite de Cooperateur de la liquidation d juge, si liquitateur de I avocat, etC. Ces ages 'adressent a tous es honnetes gens, an distinctio de Parti ou ct opinion, qui peuvent Otre appetes a 'occuper clesia liquidationdes hiens 'Eglis o de Congrogation et qui garoen I souci de 3 simple prohito.

283쪽

QUAESITA VARIA

Die a febr. 9o6, cum quaereretur utrum necne beneplacitum apostolicum necessarium SSet, non tantum ad alienandos, sed etiam ad commutandos titulos an Onymos, pertinentes ad patrimonia ecclesiastica, S. Congregatio Concilii, audita relatione quae reperitur in ANALECTA ECCLESIASTICA, febr. 19o6, et cuiu Summa hahetur in hoc periodico, supra, p. 24, reSpondit ad utrumque, Uirmative. Age porro, requiri beneplacitum apostolicum ad alienandos, quin commutentui cum aliis, titulo anony-mOS, Pertinentes ad patrimonia ecclesiastica, id a nemine negari arbitror.

Sed multi, iique eximii theologi nostri temporis, ut BUCCERONI , NOLDI NICO quibus consentit ipse huius periodici auctor , existimant beneplacitum

non requiri, ubi agitur de titulis commutandis cum aliis securioribus et melioribus. E contra, relato S. Congregationis, ex eo quod beneplacitum requiratur ad alienationem, arguit inde consequi evidentem necessitatem beneplaciti ad meram

titulorum commutati*nem.

Ratio foret, quod canonistae uno ore declarant in Consi Ambitiosae cupiditati, sub nomine alienationis

venire etiam commutationem.

Nos autem existimamus Ecclesiam, quamvis exigat beneplacitum ubi agitur de commutandis bonis immobilibus, idem non exigere ubi agitur de commutandis titulis anonymiS. Ratio est, quod Ecclesia non potest velle aliquid rationi minus consentaneum, immo moraliter impossibile.

284쪽

90 QUAESITA VARIA

Quo melius quis intellegat quantum id sit impossibile, iuvat notare administrationem scrinii seu arcae titulorum porte erillo, praeter perceptionem redituum,

consistere totam quantam in prudenti atque opportuna commutatione eorundem titulorum Bonus enim administrator, commutati nummis cum titulis varii nominis, ne, ut aiunt, omnia ova in eadem ponat caniStra, constanter curare debet ut ii tituli commutentur qui periclitantur, vel cum multum probabili lucro et utilitate commutari poSSunt.

Procul dubio, ii ab initio eligendi sunt tituli, qui

minor aleae et variationi exponuntur sed quicumque eligantur, ut commutentur quandoque neceSSe erit, idque eo crebrius quod arca magis ampla et variis titulis est referta. Si ergo commutatio titulorum subiacet beneplacito apostolico, administratores bonorum eccleSiaSticorum iam non raro, ut hactenus, sed saepissime recurrere debebunt ad . Sedem, immo habitualiter, pro omni gestione maximae partis bonorum ecclesiasticorum bona enim ecclesiastica magis in dies formam induunt titulorum anonymorum. Quod autem centralis potestas sic quodammodo gerere conetur bona toto orbe terrarum ditasa, id sane parum rationi consentaneum esse et incommodis plenum nemo non videt. Prima difficultas inde exsurgeret, quod immensus esSet numeru eorum qui titulos commutandi cauSa, postulationes essent missuri Hodie enim, innumera sunt ecclesiastica patrimonia quae ex toto vel ex parie conflantur titulis nonymis. Si ad quamlibet horum omnium commutationem faciendam apostolicum beneplacitum est exquirendum, tantus erit libellorum suppii cum acervus, ut ne perlegere quidem eo S. Sedes possit. a Praeterea, nisi inutilem afferre molestiam volueris, oporteret ut peritorum iudicio committeretur quaevis postulatio. Sed innumeri sunt ituli nonymi quos acquirere OSSunt personae ecclesiasticae. In periodico LE ONITEUR DE INTERstT MATqRIELS, qui non agit nisi de praecipuis uropae titulis, numerantur quaris hebdomoda, plura millia titulorum diversae speciei. Argentarius quam maxime peritus, circa maiorem par tem eorum titulorum sententiam qualemcumque aperire

285쪽

COMMUTATIONEM TITULORUM , POST RESP. I FEBR. I9o6 1

Sed etiam si supplex libellus Romam missus a vero perito periectus foret, saepissime accideret ut eiusdem

responsio serius adveniret Valor enim titulorum sequitur varias rerum politicarum et oeconomicarum fortunas,

unde saepe fiet, ut opportuna commutandi occasio paucas post horas iam evanuerit. Ergo ex eo quod ad S. Sedem recurrere debeant ii qui commutare titulos velint damnum plus minusve grave inde patientur. Orietur etiam summa molestia et fastidium. Etenim necessitas recurrendi ad aliquam Congregationem romanam ut obtineatur beneplacitum, personas ecclesiasticaScogeret manifestare paulatim ossicialibus, amanuensibus eiusdem Congregationis et u agentibus a intermediis, quale ac quot titulos contineat earum arca. Immo quiSamrmare ausit fore ut in sinu Congregationis reconditum maneat secretum eorum negotiorum ' Inter enim ossiciales inferiores S. Congregationis homines inveniuntur quandoque alterius secreti et linguae propriae minime tenaces, ne quid peius dicamus. Inde omnibus personis ecclesiasticis molestia et non nullis damni periculum. Videtur ergo mens Ecclesiae non potuisse Sse ut beneplacitum requiratur ad commutandos titulos anΟ-

Rursus tamen responsio 1 febr. 19o multo severior videtur. Quaeritur ergo, an prudens administrator debeat se considerare ut ligatum tali decreto tamquam

lege sibi imposita

Re . Grave in pluribus ex his rationibus cinesse pondus, non videtur negari posse .

Atque addas, ab ipsa S. Paenitentiaria benignius iam esse responsum. Ad quaesita enim Ili Episcopi Conver- Sani , hoc modo respondit, et ianuarii 1888 S. Paenitentiaria venerabili in Christo Patri Episcopo oratori

Non tamen in omnibus. Quia enim in urgenti Casu beneplacitum

APostoliCum non est petendum, non tam grave ex mora videtur pertimescendum clamnum. Nemo negat recentes illas resoIutiones non faCile exseCutione Com-

Dieri posse. Quam ut minuat dissiCuItatem. Criptor I. B. periodici libelli REVURTHstΟL. FRANV., non eum reprobarit qui sibi liCere existimet ut etiam plures simul commutet titulos qui singuli valore haereant infra mille libellas. Singulos enim tun non esse inter pretiΟSOS, ne Certo Constare eosdem esse simul seu ColleCtive aestimandos, eo quod ad unum idemque pertineant scrinium tortoeuitis). RUUE THEOL. FRANU. t. o 1 6 p. 35o. HONITORE, t. 16 19 3, P. I8-

286쪽

92 QUAESITA VARIA

ad praemissa respondet : Attentis omnibus, tolerari, servatis de cetero servandis id est :1' Personae ecclesiasticae se abstineant a qualibet negotiatione praedictarum Ohligationum, et praesertim ab omni contractu qui speciem habeat, ut vulgo dicitur,

2 Administratores autem locorum piorum curent ut hi tituli in l0co tuto caute custodiantur.3 Ne commutentur in alios titulos absque gravi necesSitate, et de consensu ordinarii, eiusque et administratorum onerata conScientia.

4'me alienentur inconsuli S. Sede, quando ad eam recurrendi tempus suppetat. Et re quidem vera, illud relatori causae libenter concedimus, titulos istos inter mobilia pretiosa esse numeranda, ita ut inconsuli S. Sede alienari prohibeantur. Sed istud venit in quaestionem, utrum necne conversio titulorum in alios titulos pro vera alienatione haberi debeat. Certe S. Paenitentiaria alienationem a conVersione apprime distinguebat. Et in ipso Periodico ΜONITORE. qui tamen in hac re partes sequitur Severi'-reS. alia alienationis, alia commutationis tradebatur definitio si Alienantur sic fere dictus libenus , quand0 tituli isti alii deputantur usui, ita ut hoc fonte redituum priveri commutantur, quando pecunia alio modo

fructuose collocatur.

Verum quidem est, permutationes rerum ad alienationes adscribi. Sic omnes doctores. Non nimis absolute tamen est istud accipiendum. Sin minus, argenteam pecuniam pro aurea accipere vel pro schedis argentariis

hillet de anque non possis inconsulta S. gede, in

magna saltem quantitate et quod nemo sane contenderit. Attendendum itaque est ad possessionum genuS, admodum quo re communiter habentur. Iam vero, cum agitur de titulis istis nonymis, id unum videtur esse SubStantiale, ut Summa servetur intacta, et annuos afferat fructus . Nec iuvat, in hac causa, interrogare superioris aetatis doctoreS, quid Senserint, V. g. de Schedis montium pietatis. Tunc enim temporis, feneratio pecuniae per se prohibebatur, raro et modo magis stabili fiebant contrac-

Ibidem. . Cis WERNZ, Ius sorataιium. n. 153, ubi haec habet e Superior lex eSt ipsa conservatio honorum ecclesiasticorum, et legitima suffcientium redituum tercestio.

287쪽

PROFESSI VALID VEL INVALIDA. DUO CASU 23

tu census Hodie contra, tituli indesinenter inter se

commUtantur.

Haec cum dicta sint, et cum resolutione i februarii 19o6 sint formae particularis, non videtur inquietandus esse qui ex principiis ab interrogante propositis conscientiam suam formarit, et actionem direxerit. Neque ideo easdem resolutiones praecipuo suo defraudantur effectu. Supersunt enim haec duo summi momenti, quae non uno respons sed perpetua iurisprudentia S. Sedis inculcantur a Pecuniae ecclesiasticae modo tuto, et, quantum fieri potest, stabili, non nimis fluxo, sunt fructuose

collocandae.

b Pecunias quae capitale constituunt non licet, inconsulta . Sede convertere in aedificia vel alia bona immobilia non frugifera : tunc incidit casus verae alienationis, quae simul, ut recte fiat, praeter causam necessitatis vel evidentis utilitatis, postulat, ubi res non est mediocris valoris, beneplacitum apostolicum. IV. Eomisaalon valida ives invalida, quaesita

varia.

A. Titius, iam sacerdos, Religionem stricti nominis

est ingressus. Noviciatum peregit totum extra noviciatus domum, longe ab ipso magistro noviciorum, quem persecte ignoravit, et sine ulla informatione ad vitam spiritualem. In alia autem Religionis domo, ministeriis spiritualibus est valde toto anno, distentus. Elapso sic noviciatu anno, professionem emisit, prius Simplicem,

dein tempore Statuto, Sollemnem.

Quaeritur iam de huiusmodi professionis valore. Caa in eaolutio. 1. Si Religio ex iis fuerit cuius noviciatus est a S. Sede designandus, vel in qua non quaelibet domus noviciatui a Superiore deputari potest, ambae Titii professiones substantiali vitio, eoque perSpicuo, corrumpuntur. Nec vitium huiusmodi sanari posse videtur, nisi ex apostolico Indulto vel ipsius noviciatus iterata probatione legitimo loco et modo. 2. Si tamen quaelibet domus a Superiore designari potuit ubi noviciatus fieret, de valore votorum non ita dubitandum videtur Substantiale quidem est ut mutua

fieri possit Religionis et religiosi probatio. Sed religio

satis cognosci potuit a Titio, immo melius fortasse quam

288쪽

94 QUAESITA VARIA

a pluribus noviciis, cum per annum in ordinaria Instituti domo sit verSatuS.Μagis fortasse incerium est an suffciens facta fuerit Titii exploratio, cum nullus fuerit ipsi magister noviciorum, nullaque eius facta formalis probatio observari nihilo minus a fratribus potuit eius persona, agendi modus et indoles. Quare potius est pro valore responden

dum.

3. Sive autem clara sive dubia fuerit nullitatis causa, haec ad legitimum ecclesiasticum iudicem est referenda CD. Concilium Tridentinum, seSS. XXV, cap. 19, De Res regul.), nec potest Titius, proprio marte monasterio valedicere. udex autem hic esse videtur S. Sedes saltem si professio ideo nullitatis arguatur quia receptio facta sit in monasterium non legitime designatum Cis. Const. URBAN. ΙΙΙ, 5 ian. 1636, et BEN XIV, Si datam 9. S. Sedes est etiam adeunda si a professione sollemni quinque anni elapsi fuerint. Tunc enim impetranda est restitutio in integrum, quam S. Sedes sola concedere

4. Denique, in gravi isto noviciatus defectu, Titius habere videtur causam cur longe facilius ipsi quam alteri religioso concedatur perpetua saecularigatio vel etiam perfecta, ad cautelam, votorum dispensatio. Et cum Episcopum, quem ingrediendo Religionem iam

habebat, numquam certo amiserit, verisimile est futurum ut Sic Saltem optante S. Congregatione, ad eundem tamquam Suum proprium remittatur. Quod si in Religione voluerit perseverare, Valde Opportunum Sse videtur ut factae professionis obtineat Sanationem, si quod substantiale irrepserit vitium. B. In votorum sollemnium Instituto, professio soblemnis est per decem annos cuidam religioso dilaia, iustam quidem ob causam, sed inconsultari Sede Bona fide omnia esse facta, supervacaneum est monere. Nuper autem, cum tandem aliquando religiosus iste ad sollem ne professionem admittendus videretur, interrogata S. Congregatio vitium ad cautelam sanavit ne valor sollemnis professionis in dubium vocari posset.

Cis. VERMEERSCH, De Religiosis t. a n. 59 et Oo. Et ex Constitutioni hus istis adeunda tunc est S. Congr. ConCilii.

289쪽

PROFESSI VALIDA VEL INVALIDA. DUO CASUS O

stiaExitu iam de necessitate vel utilitate istius recursus ad S. Sedem. REap. Perfecte inutilis iudicandus videtur huiusmodi recursus, cum de valore faciendae, etiam post decem annos, profesSionis sollemnis, ambigi nequiret. Idque sive ex principiis, sive Aciis S sedis quaestionem

solvere malueriS.

Ex principiis, istud habetur inconcussum, leges irritantes strictae interpretationi obnoxias esse, atque eo rarius admittendas nullitates quo propter eas frequentius periret Status per se stabilis et immutabilis. Ita de matrimonio pronuntiant omnes doctores Nimis enim bono communi adversaretur, Si Status per e perpetuus frequenter nutaret. Age ero, perpetuum Statum prΟ-

fessio sollemnis etiam inducit. Quare BENEDICTUS XIV causis de nullitate professionis sollemnitates praescripsit iis similes quibus contra intempestivas nullitatis sententia saeptum voluit matrimoniale vinculum L Et Constitutiones SIXTI V de admissione in ordinem, a duobus Pontificibus, GREGORIO XIV et CLEMENTE V ΙΙΙ, temperari debuere, ob incommoda orta si ex nimia facilitate et multitudine casuum in quibus professio a

suscipientibus habitum alicuius Regularis ordinis adicto Sixto Praedecessore Nostro nulla declaratur ' Iam vero, quaenam lex, quaenam ΙnStructio, quaenam saltem declaratio vel interpretatio S. Congry vetat ne, sub poena nullitatis professionis, ultra permissum temporis spatium religiosus maneat simplicibus sed perpetuis votis adstrictus Nonne contra, ex quo absoluto professionis simplicis praescripto triennio 25 aetatis annum expleverit religiosus, in dies magis urgere videtur lex ipsum ad professionem sollemnem admittendi. Poteritne eadem lex actum infirmare et praeciperes

Ex decretis . Sedis Lex de professione simplici facienda ante sollemnem inducta est Encyclicis litteris Neminem latet, i marti 1857 Const. autem Ad uni-νersalis, flabr. 1862, est deinde statuta nullitas contra eos qui dictam simplicem professionem facere omisissent. Atqui interrogata . Congregatio de valore sollemnis professionis, quae ante posteriorem Constitutionem sine praecedente professione simplici erat facia, sapientissime declaravit professionem istam fuisse vali-

Cf. citatam Const. Si datam. In suprema, et april. I6oa Cis. De Religiosis t. a n. 7, P. 77.

290쪽

96 QUAESITA VARIA

dam Casus his verbis est propositus . Cum quidam novicius, post dictam encyclicam Geminem latet . sed ante memoratas litteras apostolicas Ad universalis ,

Vota Ossemnia nuncupaverit, non praemissa professione

Votorum simplicium, quaestio. de validitate professionis

Votorum sollemnium exorta est, quamvis actum illicitum fuisse nemo dubitaret. Ideoque in Congregatione diei 16 augusti 1866, propositum fuit dubium: mirum

dictus Religiosus professionem sollemnem validam emiserit ' Cui Emi Patres rescripserunt A mative. Unde sic ratiocinamur. In casu proposito, fine su0 est fraudata lex quae severissime volebat, professionis simplicis institutione immature factas prosessione Sollemnes impedire. Professio autem ultra 25η aetatis annum differre prohibuit, ne ordo nimis diu servaret arbitrium dimittendi alumnos, qui, quo magi aetate Sunt provecti, eo εravius ex dimissione timendum habent damnum. Admissione autem ad sonemnem profesSionem desinit periculum dimissionis, et fini legis est satisfactum. Itaque, si actus quo finis frustratur dicendus est valere, quamvis legi fuerit contrarius, mulio magis valebit actus, utut illegitimus, quo finis iste obtinetur. C. Sorores quaedam Instituti votorum simplicium vota quae ad certum diem fecerant non statim adveniente die, renovarunt, sed post aliquot dierum intervallum, ut selecta die dominica vel festiva, maiorem experirentur devotionem et consolationem sentirent. Postmodum autem, neScio quo Scrupulo motae, de valore novorum

votorum interrogaverunt S. Congregationem quae hanc dedit responsioni formam quasi sanatio fuerit necessaria.

RE P. Nec de istorum votorum valore serio dubitari poteSt. Namque: 1. Nisi recentibus Normis regatur Institutum, quia post editas istas Normas fuerit apprQbatum, ne prae ceptum quidem ostendi poterit quo sorores istae ad immediate renovanda vota adigantur. 2. Etiamsi praeceptum violetur, nec ulla legitur nullitatis sanctio, nec ulla nullitati apparet ratio. Quin immo, nonne illud doctoribus est exploratum, novicio qui absoluto noviciatu sed nondum factis votis discesserit, deinde autem, facti paenitens monasterium repetierit, Statim, Sine nova probatione, vota fieri posse,

SEARCH

MENU NAVIGATION