Thesaurus Euonymi Philiatri, de remediis secretis, liber physicus, medicus, et partim etiam chymicus, & oeconomicus in uinorum diuersi saporis apparatu, medicis & pharmacopolis omnibus praecipuè necessarius, nunc primum in lucem editus. Argumentum co

발행: 1554년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 약학

381쪽

carpobalsami,nucis Indica sing.semu-cia.hyperici drachma alias drachmae duae. Trita crassius cule misceantur cuquinq; uncijs olei,&sescuncia terebintninae.In fine addatur grana quinin moschi,& tria ambrς,& uncia olei de lateribus. Et destillentur ut supra. Eadem quae balsamum pretes aq& ubit ei substituipotes .Hoc&Nic. Stotaerus eXcelles in Germania medicus utebatur, sed sine terebinthina,si recte eius descri tionem amicus ad me misit.Relinqueat autem in infusione diebus decem

antequam eXprimeret. expresso demumoschum&ambram addebat cum oleo de lateribus, nec destillabat puto.. Descriptio superior habet in Luminari maiore,ut & sequens Montagnanae. Balsamum compos tum Bartolem iMontagnanae ex Antidotarij eius capite primo quod est de unguentis. Terebinthinae libra.Thuris albi unciae quatuor.baccarum lauri tantu dem. Gum

382쪽

THESAUR, S. caryophyllorum, cinnamomi, edo riae,nucis moschatae, cubebarum, ligni aloes bene triti sin. uncia.Omnia simul destilletur,primo lento igne :& primo defluet aqua balsami dicta. Tum aucto igne aliam aquam separatim colliges. Et sic fac tertio. Tunc emanabit balsamum in omni probatione .Erit autem tanto fortius,ctuanto saepius destillatum fuerit.

Balsamum Petri Aponensis in additione eius in librum Melae,in sermone de unctionibus ad affectus cordis. Myrrhae electae, aloes hepaticae ,spicae nardi, sanguinis draconis, thuris, mu-miae, opopanacis, bdellij, careobali mi, ammoniaci, serapini, croci, masti ches,gummi Arabici, styracis liquidi. sing. unciae duς.Ladani electi siue castorei unciae duae semis. Moschi darchma semis. Terebinthinae ad pondus singularum rerum. Tere terenda, & omnia mixta cum terebinthina, per alembicuingeniose destillabis. est enim hac ars

383쪽

sicut de aqua rosarum. Haec Petrus,ut . Monachi qui in Mesuen scripserunt, ex manuscriptis codicibus se descripsisse profitentur, multo emendatius quam in excusis codicibus & Luminari maiore habeat. Metionem inunctionis spinae inquit Aponesis apud ueteres nullam reperimus,forte non quod illi rem adeo utile & laudabilem ignorauerint, sed et occultare uoluerint. Est enim e gregium hoc auXilium, praeseruans subiectum uitae. Naprincipium ossium &neruorum est nucha, & oritur a cerebro &c. Ita 3 hac inuncta confortabis substantiam uelativam, nimirum tunicas cerebri, & substantiam seirituale,&neruos,& ossa uniuersa, subueniens etiam paralysi & omnibus neruorum assectibus,tte saltui& tremori cordis,

ct lassitudini manifesta, & est medicamen omniti medicamentoru in celericordis confortatione. post haec descriptione adiecta,subdit:) Hoc oleti balsamo uicinum est dc secundu hanc uiam subtia

384쪽

subtilissimi sophistaru adulterat balsamum. est enim inter c teros modos hic nobilissimus. Hoc oleo si ungant cadauera,non putrescunt. Cum uolueris Confortare corpora eXtenuata, miscebis aquam rosarum, & unges super b sis mansionibus, &anucnaus 3 ad renes. Si eo modich tepefacto ante hora paroXysmorum,inungatur spina relinquendo super ea uestigiu eius cu pecta, repelles rigores erraticarum febrium,& quarumlib et simpliciu febrium. Sed quartanis & erraticis subuenit a principio periodi locus hic cum sequentibus quibutia uidet corruptus in excusis codicib. in syncope quasi eXtrema puncta spinam tei' organu uoce loquatur,sub lingua infirmi ex eo paru appones,postea in aurib.&naribus si neces sitas urget.Ex eodem dabis cum postulat necessiitas, in suffocatione matricis , & morbo caduco,& alijs plurimis passionibus. Datur pondere tri lego, grani unius cum uino odoria

385쪽

sero.sic animum & naturam cosortat.& multis affectibus medetur.Ρraecipuhuerd prodest melancholicis, tristibus, re quorum uires & membra languent, ac siccitust&per uim debilitati essent. Pro hecticis,admiscebis oleum rosatu, aut mastichinum, & unges spinam eorum apud balneum & sine balneo, Ilactenus Aponensis. Idem hanc compositionem loco ueri opobalsami miscere suadet Theriacete, Mithridatio, Diacurcumae, Aureae Alexandrinae. Hoc oleo, inquit Epiphanius Empiricus,tanquam matre omnium remediorum ad omnes neruorum passiones utitur,nucham,dorsum&iuncturas bis die illinendo.experimentis enim comstat,praecipvh in materia frigida. Idem in Balneo Mariae destillari iubet hoc oleum non probo. Est&alia Gulielmi placentini compositio,quam reperio in Luminati m tori in Diacvrcuna seuDiacrocu,huiuΓmodi. R.Terebinthinae Eb a.olei communis

386쪽

munis lib.3. olei laurini unc.Ic. cinnamomi unc.3. euphorbij, cary ophyllo-ium, baccarum lauri, gummi hederae, serapini,galbani aromatici, opopana Cis,ana uncia. thuris,mastiches ana uniacias duas. Tetantur terenda & destit

lentur.

Haec&alia quaedam balsama diue se describit etiam Ryssius in suo de dea stillatione libro.

Aqua uiuificans & seni iuuentutem concilians, ex libro Luliij de aquis.Terebinthinae libra. Mellis selibra. Aquae uitae ter quaterue dellillatae unciae tres. Ligni aloes bene triti,sandali musca tel-h,ung. drachmae tres. Gummi Arabiciuncta, forte drachma.) Nucis mosthatae, ambrae, utriusq; drachmae duae. Omnia trita destilla igne lento, donec habeas primam aquam claram. Et cum secunda inceperit manare, quae erit similis carboni ignito, ignem auge continuo,&separatim serua.Tum rursus aucto igne,tertiam, quae nigra est &densa

387쪽

instar mellis, donec liquor omnis effluxerit. Ex his aquis ultima calidior est, quam prima &secuda. Prima uocatur mater balsami, secunda oleum balsami, tertia balsamum artificiale. Prima in potu datur cum uino tepido. Secunda & tertia prosunt ad remouendu mala quae nouiter corrod ut carnes humani corporis .Prima cum uino tepido albo pota, purgat stomachum ab omni malo humore: &aquam prohibet, ne erueniat ad cor aut partes principa-es,ut frequenti eXperientia constat. Linteolum tenue madefactum hac a qua cum paruo digito in nares in trusum, cum aeger ingreditur lectum, &intus relictum, curata rheumate. Mane & uesperi pota anhelitum foetentem quacunq; eX causa, curat. Dentes inde abluti roborantur & dealbantur:& dolore liberantur: siue is ex humore,siue ex sanguine putrefacto proueniat. Quicquid ei impositum fuerit in tegrum & incorruptum conseruatur. Linteum

388쪽

THESAURUS. 389Linteum ea madidum & uulneribus inde prius ablutis,) aut fistulae &aliis impontum malignis ulceribus . tia artanae resistit, si spina dorsi per aliquot

dies cum ea perfricetur. Scabiesi de tota sanatur. Linteum eX ea madidum ad haemorrhoides utiliter imponitur. Lana Xylina modi ch in hanc aquam intincta, contra quamuis siurdiatatem utiliter immittitur. In uncta curat faciei ruborem, paralysin linguae, de omnes frigidos aflectus. Secunda & tertia aqua ualent contra noli

me tangere: contra regium morbum,

colli& gutturis assetius. Item contra fistulam.& malum morbum praecia pue si recens fuerit: lauando enim de fouendo,, linteu inde madidu superponendofrequenter curat. Iuuat etiam si

quis collisus lapidibus uel fustibus, uel

baculo fuerit.Nultu uenenti eis appropinquare potes , et co tacta inde aranea morit.Ιnungunt utilisiime ad omne parali sym. Oes corporis partes lauando

389쪽

39o EVONT MIconfirmant.Sciendum est autem quod rima aqua ex his tribus quasi gener

s continet omnes uirtutes Ad corrodendum uero secunda & tertia praeferuntur,magisc, haec quam illa. Insium-ma,medentur omnibus morbis qui exsanguine aut phlegmate putresa O P-

ueniunt.

Apud eundem Lullium aqua mirabilis sic fit. Caryoph.nucismo schatae, Iin1ib.Zedoariae,galangae, piperis utriusq;,granorum iuniperi, corticum citri,faluiae,basilics,rosmarint,maioranae, mentae rotundae, baccarum lauri, pule-gil,gentianae, calaminthae,florum iambuci,rofarum, ammeos,spicae nardi,tiagni aloes, cubebarum' hic uidetur aliquid deesse) tam sylvestris quam domestici cardamomi, cinnamomi, calami aromatici,stichados, chamaedryo chamaepityos,melisiae,mas iches,olibani aloes hepaticae seminis & florum anethi,sem .artemisiae,sing. uncia. His aldes ficus siccas,uuas passas ultramari

390쪽

has nucleos dactylorti, amygdalorum dulcium pinguium,singuloru unciam. Mellis albi ueteris selibram.Deinde faccharum duplum ad omnia praedicta.

Η c omnia immittes in aciua uitae quinquies aut series per alembicum uitreum destillatam, quae pondere triplici species omnes superet. Relicta perbiduum destillabis lento igne. Aqua prima clarissima est & pretiosa. Secunda colore differt,alio uase excipienda. est autem alba,utilis ad dealbandum facies mulierum, quibus omnes maculas subito tollit, si uel triduo semel inde la- uentur:&odoriferas reddit & claras. Haec aqua balsami seu mater balsami,

uocatur: debet autem cum aqua uitae

eiusdem ponderis, & inalembicodestillari per balneu igne lento. Et eiu uel primo aqua odorifera & mirabilis,quareeipies per se: deinde alteram coloris crocei,postremd tertiam sanguinei. Virtutes primς et secundς aquς sunt hae: Si altera ipsarii fundatur in uulnus,

SEARCH

MENU NAVIGATION