Thesaurus Euonymi Philiatri, de remediis secretis, liber physicus, medicus, et partim etiam chymicus, & oeconomicus in uinorum diuersi saporis apparatu, medicis & pharmacopolis omnibus praecipuè necessarius, nunc primum in lucem editus. Argumentum co

발행: 1554년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 약학

521쪽

li brarii uidetur . nimia enim haec mensura eii macerata, potenter eXprimantur. Huius eXpressionis drachmas tres,

pulueris pitularum fumariae, cochia Tum,aurearis. singulorum drach. duas semis, simul subigas, inde permittas exiccari. Porro siccas & iterum in puluerem radactas, eX eodem uino Cretico macerabis, ut supra, & hoc quater. Catapotia autem singillatim sumenda sunt drachmae pondere. Succus ellebori noster compositus. Radicum ellebori nigri recentium incisarum libras duas, liqui ritiae rasae.& conquassatae pistillo libram,

macera per noctem in aqua fatis copiosa.Postridie lento igne coque ad sesquihoram.aut duas horas. defunde colando, & affunde aliam aquam tepidam . quae in uase iuxta ignem in hunc usum seruetur. Hoc septies uel amplius repete. Tum abiectis radicibus a quam

522쪽

THESAURUS. sarquam uniuersam colatam,aut Hiro destillatam,paulatim coque, & ubi pauca adhuc superfuerit, affunde hoc decoctum: Betonicae manip.septem,agrimoniae manipulos duos . anisi unc. tres,macera in aqua,& decoque ad co- sumptionem tertiae partis . eXprime, cola bis aut ter.tandem adde agarici electi minutatim concisi uncias quint. iridis uncias duas semis. cinamomi drachmas sex. Zinaeiberis semunciam. coque ad dimidias, exprime, dccola ut supra. Deinde affundito hoc decoctum , ellebori decocto bullienti modice : &simul ad spissitudinem

mellis coquantur. Paulo ante finem, adde pulueris mastichesdrachm. quatuor.scammonij drachmas duas . naec simul dissoluta in pauco decocto ellebori,ut fiat mellis consistentia, non multo ante finem decoctionis assun-des cum succus iam mediocriter

densatus fuerit,aut densari coeperit,

523쪽

EVONTA Iagitabisque donec consiummetur suc-ctis.FXperieris autem subinde guttam succi instillando in orbem stanneum:& cum ita densus fuerit, ut fere non amplius defluat orbe inclinato uel erecto, perfectus erit succus. Sed per horam aut amplius ante finem subinde ad lentum ignem agitabis, ne aduratur. Ex hoc decocto uncias succi ferE undecim habui: uix quartam partem puto habiturus, si elleborum solum decoxissem.Hoc succo ia aliquoties usus sum. nam & epileptico iuueni feliciter de di, qui multo iam tempore,Deo gratia, bene habet,multis tame etiam alijs remedijs, uenae sectione,&sudoribus adhibitis,&c. Et alter quidam per triennium ascaridibus infestatus, multis remedijs frustra tentatis, hoc succo semel sumpto,&per dies aliquoipostea

Cornu ceruino usto,restitutus est. Catapotia ciceris magnitudine a duobus

ad quinque exhiberi possunt a coenarhoc est a scrupulo dimidio circiter ad

524쪽

scrupulum unum. Sed haec progressu temporis experiri melius licebit. Hoc

monuerim medicos parum eXercitatos,ne temere eo utantur, sed diligenti consideratione adhibita. est enim uehemens remedium.Videtur & febri quartanae non amplius crudae, alijs diuersis morbis magnis aut diuturnis conuenire,& praecipue scabiei ex bile atra.

Quartanario cuidam nuper quinta catapotia cicerum magnitudine dedi, unde ille magnam percepit angustiam, &uomitu tantum purgatus est, nihil deiecit,neque leuatus est morbo.Causam in hominis intemperantiam reij cio.U- se catapotijs duobus cicerii instar a coena sumptis,postridie non parum angu stiae circa stomachum senu, aliquoties deieci,non uomui. Tutius dabitur ijs qui satis carnosi uel obesi sunt, uentriaculo humido,&stomacho non exquia siti sensus.

525쪽

no E VO NUMIIterum de succo ellebori nigri de , ex .

trahendis uiribus ex medicamentis purgantibus,et alijsquibusdam, ut ab amico

Excogitata est haec extractio pro delicatis &nauseabundis,& illis qui magnam soluentis pharmaci dosim non ferentes,minimo pondere soluuntur. Extractio ellebori nigri. Radicum ellebori nigri ueri recentiumJibrς quatuor, laventur cito. deinde minuta tim incisis superinfunde colaturam huiusmodi,succi buglossi, borraginis, utriusque librae duae, depurentur αcolentur diligentissime ut auri claritatem acquirant,& reponantur ad tempus.Tum recipe radicum foeniculi, cichorij, asparagi, petroselini, singulorum uncias quatuor. iuiubarum,sebessen,utriusque uncias duas. Seminum melonum,cucumerum,cucurbitae, ci-

trulli,

526쪽

TNES AVRVS. 33r trulli,singulorum unciam decoque se cundum artem in aquae pluuialis libris sedecim. Colaturae infunde praedictas quatuor libras succorum,sine ebullire paululum ad ignem. postea incisi&colusi ellebori radices inijce,& coque leuiter paulatim usque quo radices emineant. Deinde eXprime rursus per fltrum. cola. colaturam coque usque

ad mellis spissitudinem lento igne, adhibita continue cura ne aduratur. Postea depone,& utere, faciendo periculum in dosi a scrupulo medio usque ad

integrum aut ultra. Datur autem admouendam aluum, madefacto a2 ymo

inuolutum,una aut altera olei anisi glitta mistum.

Extractio rhabarbari. Rhabarbari electi fragmentorum libram minutim incide , & crassiusculh tere: &affunde succi depurati borraginis &buglossi, utriusque libras duas, relinque per horas uigintiquatuor. Postea coque ad lentum ignem,

527쪽

donec extet & emineat inabarbarum. Exprime deinde fortiter, dc expressam decoctionem per laneum colatorium transmitte,& exprime, ut substantia incolatorio maneat. Colaturam coque ad mellis c5sistentiam, adiecta saccnari optimi uncia. Quidam in balneo Mariae ad spissitudinem coquunt, ne aduratur, quod praestat, quemadmodum& in duplici uase. Purgando da deglutiendum cum gutta olei cinnamomi et anisi mixtum,& aTymo inuolutum, faciendo in dos periculum a scrupulo usque ad duos. Quidam quoniam, rha

barbarum per se non ualde purgat., cuunt totam extractionem cum modi

co dacrydij optimi, quod nihil obest.

Extractio pitularum. R.quamcunque uolueris pitularum massam dilia gentissimE &ex optimis medicamentis compositam. Confractam in minutas partes macera per dies octo in aquς

pluuialis,succi borraginis, succi foeni culi,aequalibus partibus, q. f Deinde

528쪽

eoque in vitreo duplici vase per integrum diem. deinde eXprime per laneum pannum mundissimum, qui nullos pilos remittat, & iterum in balneo& duplici vase ad iustam spissitudinem diligenter coquito forma pululas minutas, quarum dabis scrupulos duos, aut circiter. Hoc modo eY- tracta materia purissima est,admodum tenera,& facile in manu liquescit. Similiter possunt etiam reliquorum medi- 'caminum purgatium uires extrahi Sed animaduertendit, ut semper admisceantur in decoctione lenientes & lubrici succi, quales praedicti sunt. & melius multo fuerit, si omnia in duplici vase

coquantur.

Descriptio electuarij extracti pu

gantis, quo erimius quidam medicus Norinbergae utebatur. Colocynthidis drachmas tredecim. ueratri nigri, senae Alexandrin , utriusi sem unciam. agarici albissimi unciam. rhabarbari electi semunciam, aut si minus praestan-

529쪽

fuerit rhabarbarum, unciam. dacrydij drach. quatuordecim. turbith, si re

cte lego, stichados Arab. utriusque

uncias duas semis.Cinnamomi drach. duas, rosarum rubearum, ligni aloes, mastiches, myrrhae rubeae, asari, spicae

nardi styracis liquidi, singulorum scrupulos quinque. Omnia infunde & digere uel putrefac, ut loquntur, per dies decem aut quatuordecim in aqua uitae ter destillata, calida. Succus inde expressus uniatur cum tribus uia cijs aloes praeparatM. Caeterum aloen hoc modo praeparabat. Aloes libra, plus minus, in peluim, caccabum uel ollam immittitur, addendo aceti ro- facet, & aquae rosatae quantum sufficit, ita tamen ut aceti rosarum plus sit quam aquae rosarum. Bulliant simul lento igne duabus uel tribus ebullitionibus . dein colato fortiter exprimendo. Colatum iterum bulliat lento igne ad consistentiam aloes cum spatula agitando continue. Vbi refrixerit, se

uetur

530쪽

NE SAVR US. 33suetur ad usum. Species supra commemoratae primum tenuiter inciduntur, deinde tritae, infusae in aqua uitae, quantum sufficit relinquuntur in infusione calida in Balneo Mariae uel are na , diebus Xiiij. frequenter interea agitando quotidie , deinde fortiter e primuntur per pannum lineum gros. sum .deinde ponuntur in alembico, &cum igne eXtrahitur humiditas aquea, usq ad consistentiam dia cydonion dicti medicamenti. Quod si adhuc supe sit aliqua humiditas, ponatur super carbones ardentes in uase aliquo quantu 'sufficit. De succo iridis & rapi,&c. i

Iris nostra in hydrope efficacior mihi uidetur quamFlorentina in qua sententia etiam amicus quidam noster est medicus perquam eruditus , qui nu-Per eXperimenta haec sua de iridis radicis & rapi succo ad me misit. Recipe,

SEARCH

MENU NAVIGATION