Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

6 34. Quod etiam ad sexum pertinet , cujus , ut Libro

diximus, tanta est tum simplicitas tum lubricitas,ut in eodem gra- 'ρ vius precet vir quam mulier. l. in multis. de stat. hom. 32. q. 6. c. indignantur. & c. seq. c. sorus. de verb. sig. Itaque laniorem etiam meretur poenam: ut in adulteriis , vir ut sacralegus punitur. l. quamvis adultcrii. c. ad i. Jul. de adult. Foemina castigata vel mulieribus incarceranda datur, vel in monasterium condemnatur ad biennium .ext.de testam .c. Rainutius.& Auth. sed hodie.quae est C. de ossic. civit Jud.& Nov.ut nulli judic., adulteram vero. g. necessarium . Aut . sed novo jure.quae est I quam vis.C.ad l.Jul. de adulter.

sed & in criminc in citatis : subvenitur enim simplicitati & ignorantiae. l. 3. de jur. dc fact ignor. l. juris ignorantia. C. qui admitti.

Dd. & Bariolus in I. si quos id quod de jurisdiet. omnium judic.

latissime docent , quomodo propter cetalcm & sexum muliebrem doli pr sumptio cesset,etiamti in Jure civili orent. Alex. cons. 1 3. vol. I. Cepol. cons. Σ1. col. 6. dc cons. Σε. Bald. in l. error. C. de jur. fact. ignor.s 3 s. Ncc obstat hisco favoribus aetatis ac sexus, primum quod longd gravius sit aeternam quam temporalem ostcndere majustalcm, l. hi qui sanctam. C, de haered. Αut. garaa . c. ubicunque. de poen. Secundo , quod eam ob causam nulla sexus aut aetatis habeatur ratio in haercii. Dd. in l.quisquis. C. ad i. Jul. m cst. Canonistae in c. vergentis. de haer. in antiq. & in c. tum secundum leges. eod. est. lib. 6. Tertio, quod in crimine maleficiorum ac sorti legiorum specialitcr cxcipiantur. l. etsi excepta. C. de malcf. &math. quia in iis omnes sine exceptione torqueri, notat. Hippol. in l. edictum. 3. col. de quaest. s 26. Nam ut a posteriori incipiam , magis ac veneficis hic advocatus non sium: sed delusis lamiis, quas multum tum a magis infamibus , tum a veneficis distare declaravi Libro II1. Ad alterum . primo respondeo, qu i illi toxius specialem praerogativam sc-xus & aetatis limitant tantum, quoad torturam , ut re in crimine laeta mnestatis, i. quisquis. C. ad i. Jul. m cst. non etiam causam criminum. Semper enim hoc manet, qui judicio animi carci, eum male facere non posse. Secundo rcspondeo , satis magnum intcn lamias & haeccticas esse discrimen , quod singulari capitc dc-

monstravimuS.

6 3 . Demum cum Oidrado dico, quod etiam in his quae sor-B b b b a maliter,

612쪽

. :. maliter, ac secundum leges eanonesque non sunt timeticaaicet esse restin sapiant , detrahendum sit ob eam quam diximus mulierum simplicitatem Sc lubricitatem. l. I. C. debur. & fact. ignor. l. ult. g. fin. de jur. delib. l. pen. de his quae sibi ascrib.Et hoc, etiamsi in a ticulo fidei errent, ut idiotae ac rustici. Sufficit enim iis, ut loquuntur, implicita fides , & ne pertinacia contumaciaque quadam em rem suum defendant. Bald. in l. error. C. dejur. & fact. ign. Atque hac etiam ratione prima cadit objectio. Quanquam ut gravius cile non inficior, in majestatem divinam dclinquere: sic illud quoque sciendum est, & facilius & citius homines in hoc delictum in-eidere.

6 33. In comprehensibilis est enim ,& longe a nostris remota sensibus, illa aererna, infinita ac spiritualis ma)estas ac voluntas. Quare qui in torrenis negociis lyncei fumus , in spiritualibus & iis quae ad Deum spectant, talpae statim effcimur : non siccus atque ii qui cum summa se putent oculorum acie praeditos , quando interris ea quae sensu percipi possunt, acerrime contuentur: si s lem aspicere velint, omnem illam aciem, extremam esse prae tanto sulgore sentiunt caliginem. Duabus igitur de causis facilior hominum in spiritualibus est lapsus: primum, ob divinorum naturam omni cogitatione humana superiorem: deinde, propter nostrae tum intelligentiae caecitatem, tum voluntatis depravationem. Quare si ruis hac in parte delinquat & erret, mitior esse debet poena, ac ju- .ior venia: & id quidem eo magis , si nivlici, magisque, si decrepita muliercula cadat.

Determinatio Tarissis facta per almam saeuitatem DeMNA cam, Anno Domini I 398. super qui indum superstitis

, nitas noviter exortu.UNiversis orthodoxae fidei zelatoribus Cancellarius ecclesiae Parisiensis , facultas Theologiae in alma universit te Parisiensi , matre nostra, cum integro divini cultus honore spem hahere in Domino, ac in vanitates & insanias falsas non respicere. Ex antiquis latebris emerges noviter errorum foeda colluVio,recogitare commonuit: quod Horunq; veritas catholica apud studiosos in Sacris literis apertissima est, quae caeteros latet: nimi

613쪽

rum eum hoc proprium habeat omnis ars, manifestam esse exercitatis in ea, sic ut ex eis consurgat illa maxima, Cuilibet in sua arte perito credendum est. Hinc est Horatianum illud, quod Hieronymus ad Paulinum scribens assumit: Quod medicorum est, promittunt medici, tractant fabrilia fabri.

6 a. Accedit adhaec in Sacris literis aliud speciale, quod nec

experientia & sensu constant ut aliae artes, nec possunt ab oculis circumvolutis nube vitiorum facile deprchendi. Excaecavit enim eos malicia eorum. Ait si quidem Apostolus , quod propter avaritiam multi erraverunt fide. Propterea non irrationabiliter idolorum servitus ab eodem nominatur: Alii proptes ingratitudinem , qui cim cognovissent Deum , non sicut Deum glorificaverunt, in omnem idololatriae impietatem sicut idem commemorat ) corruerunt. Porro Solomoncm ad idola , Didonem ad magicas artes pertraxit dira Cupido. Alios postremo misera timiditas tota ex crastino pendens in observationes superstitiosissimas impiasque depulit : Quemadmodum apud Lucanum de filio Pompeii Magni, & apud historicos de plurimis notum est.

3 3. Ita fit, ut recedcns peccator Deo, declinet in vanitates & insanias falsas, & ad eum qui pater est mendacii, tandem impudenter palamque apostatando, se convertat. Sic Saul a Domino derelictus , Pythonissam , cui prius adversabatur, consuluit. Sie Ochoetias Deo Israel spreto misit ad considendum deum Accaron. Sic denique eos omnes qui fide vel opere absque Dco vero sunt, ut deo falso ludificentur , neccsse est. Hanc igitur nefariam , pestiferam, mortiferamque insaniarum falsarum cum suis haeresibus abominationem plus solito nostra aetate cernentes invaluisse, ne forsan Christianissimum regpum, quod olim monstro caruit, & Deo prolepente carebit, inficere valeat tam horrendae impietatis & perniciosissimae contagionis monstrum , cupientes totis conatibus obviare, memores insuper. nostrae proseiasionis, proque legis etclo succensi , paucos ad hanc rem articulos damnationis cauterio, ne deinccps fallant incogniti, ristare decrevimus, rememorantes inter caetera enumerata dictum illud sapientissimi doctoris Augustini de Sui estitiosis observationibus :Quod qui talibus crcdunt, aut ad eorum domum euntes, aut suis domibus introducunt aut interrogant, sciant se fidem Christia-

614쪽

66 , DELAsir Astu M ulnam de babtismum praevaricasse: de paganum 3e apostatam, id est, .

retro abeuntem, & Dei inimicum, & iram Dei graviter incurrisse, nisi ecclcs. poenaitentia emendatus, Deo reconcilietur. Haec ille. 6 4. Ncque tamen intentio nostra est , in aliquo derogare qui-bvlcunque licitis & veris traditionibus, scientiis, & artibus : sed insanos errores atque sacrilegos insipicntium& serales ritus , pro quanto fidem Orthodoxam & religionem Christianam laedunt, contaminant, inficiunt, radicitus, quantum fas nobis est, extirpare satagimus, di honorem suum sincerum relinquero teritati. 6 s. Est autem primus Articulus,quod pcr artes magicas & malcficia, & invocationes nefarias quaerere familiaritates & amicitias& auxilia daemonum,non sit idololatria : Error. Quoniam dcmon adversarius, pertinax & implacabilis Dei de hominis judicaturmeccit honoris vel dominii cujuscunque divini vere seu participative vel aptitudinaliter susceptivus , ut aliae creaturae rationat s non damnatae : nec in signo ad placitum instituto, ut sunt4magilicsdc templa, Deus in ipsis adoratur. a. Quod darc vcl offerre vel promittere daemonissus qualemcunque rem , ut adimpleant desiderium hominis, aut in honorem corum aliquid osculari vel portare, non sit idololatria: Error. 3. Quod inire pactum cum daemonibus tacitum vcl cxpressum, non sit idololatria,vel species idololatriae,vel apostasiae: Error. Et intendimus esse pactum implicitum in omni obscrvatione superhi-llosa: cujus effectus non debet a Deo vel natura rationabiliter cxpectari. . inod conari per artes magicas daemones in lapidibus , annulis, speculis , aut imaginibus nomino corum consecratis, vel potius

execratis, cogere dc arctare, vel ca velle vivificare, non sit idololatria : Error.

s. Quod licitum est uti magicis artibus xael aliis quibuscunque supcrstitionibus a Deo & Eccle1ia prohibitis pro quocunque bono sine: Error. Quia sccundum Apostolum , Non sunt facienda mala,

ut e veniant bona.

6. Quod licitum sit aut cliam permittendum, maleficia maleficiis repollere: Error.

. Quod aliquis cum almo possit depensare in quocunque casu,

ut tallibus licite utatur: Error.

3. Quod artes magicae dc similos superstitiones, & carum ob-

615쪽

vI IMPOTENTIA.servationes sint ab Ecclesia irrationabiliter prohibitae: Error. s. Quod Deus per artes magicas & maleficia inducatur compellere daemones luis invocationibus obedire: Error. Io. Quod thurificationes &suffumigationes, quae fiunt in talium artium & maleficiorum exercitio , 1int ad honorem Dei, Scei placeant: Error & blasphemia, quoniam Ucus alias non puniret vel prohiberet. xx. Quod talibus & tallter uti non est sacrificare seu immolare daemonibus, & ex consequenti damnabiliter idololatrare: Drocia. Quod verba sancta & orationes quaedam devotae & jejunia 8c balneationes & continentia corporalis in puccis & aliis, & mis serrum celebratio , & alia opera de genere bonorum, quae fiant pro exercendo hujusmodi artes , excusent eas 1 malo , & non potius a cusent: Error. Nam per talia faciae res, imo ipse Eucharistia daemonibus tentatur immolari: & haec procurat daemon, vel quia uult in hoc honorari similis Altissimo, vel ad fraudes suas occultandas, vel ut simplices illaqueet facilius, dc damnabilius perdat.13. Quod sancti Prophetae &- alii sancti per talcs artes habuerunt suas prophetias, aut miracula secerunt, aut daemones expulerianv : Error & blasphemia. 14. Quod Deus per se immediate vel per bonos angelos talia maleficia sanctis hominibus revelaverit: Error & blasphemia. 1s. Quod possibile est per tales artes cogere liberum hominis arbitrium ad voluntatem seu desiderium alicrius : Error. Et hoc conari facere, est impium & nefarium ..

licet observare : quia eas quandoque vel laepe evenix, aut utentes eis quaerunt vel praedicunt, vel quia bonum quandoque proveniti

ex eis: Error.

luntur , & non potius ita se cogi fingunt ad scducendos homines:

Errori

per carminationes & invocationes daemonum , per quasdam insultationes & alia maleficia , nullus unquam effectus ministerio daemonum subsequatur: Error Nam talia quandoque permittit Deus contingere: ut patuit in magis Pharaonis,& alibi pluries: vel quia utentes seu consulentcs propter malam fidum & alia,

Peccata

616쪽

DE LAMIA RuM VI peccata nefanda , dati sunt in reprobum sensim, & demerentur sie illudi. 19. inod boni angeli includantur in lapidibus , &consecrent imagines vel vestimenta, aut alia faciant quae in istis artibus continentiar: Error blasphemia.

pergamenum virgineum vol corium iconis & similia habeant eff-caciam ad cogendos vel repellendos daemones ministerio hujusmodi artium: Error. 21. Quod imagines Maere , plumbo vel auro vel de cera alba vel rubea vel alia materia baptilatae, exorcitata: dc consecratae,seu potius. execratae secundum praedictas artes & sub certis diebus habeant virtutes mirabiles, quae in libris talium artium recitantur: Error in fide & philolbphia naturali, & am onomia vera. aa. Quod uti tallibus& fidem dare, non sit idololatria & ii fidelitas: Error.

a 3. Qirud aliqui daemoncs boni sint, alii benigni , alii omnia

scientes, alii nec salvati, nec damnati: Error . . . . la . Quod suffulnigationes, quae fiunt in limusinodi operationiabus, convertuntur in spiritus, aut quod sint debitae eis r Error. as. Quod unus darinon sit rex Orientis , & praesertim suo merito: dc alius Occidentis,alius Septentrionis,alius Meridici: Error. ais. Quod intelligentia motrix coeli influit in animam rationalem, sicut corpus coeli influit in corpus humanum ti Error. a . Quod cogitationes nostrae intellectuales & volitiones nostrae interiores immediate causentur a coeso , de quod per aliquam traditionesh magicam tales possunt sciri, dc quod per illam de eis

certitudinaliter judicare sit IIcitum .: EzrDr... . .

28. Quod per quascunque artes magicas possimus devenire adivisionem divinae estentiae, ves sanctorum spirimum: Ereos. 3 6. Acta sunt haec de post maturam crebramque inter nos de

deputatos nostros examinationcm,conclusa in nostra congregatio

ne generali Parisiis apud sanctum Mathurinum de mane luper hoc

specialiter celebrata, Anno Domini M. CCC. x v I II. die XIXmaemiis Septemb. In cujus rei testimonium, sigillum dictae Facultatis praesentibus literis duximus apponendum. Originale hujus deter- . minationis est sigillatum magno sigillo facultatis Theologiae Parisii ago invenis joctam in fine Magistrissentcntiarum. DA

617쪽

Epilogus operis. Non dubium mihi est , candide Lector , plurimos

re , apud quos malam iniero gratiam, calumniam milii pro opera qualicunque piaestita reposituros: quorum plerique, quod iniquorum est judicum , id quod non intelligunt,criminabuntur: alii, opinioni longa annorum serie, hominum animis irradicataei& velut jure coniuetudinario obfirmatae, quacunquC ratione patrocinari volent: nec deerunt qui dentis Theonini prurita. gine insolescentes ex more , mordendi occasionem avidius quaerent. Ad caulas naturales quarumcunque rerum miracula & monstra reserent pugnaceS Pcripatetici: ac sacrosanctae Scriptui se religioni , Aristotelis Platonisque rationes praescribere, vehementi pertinacia contcndunt.

S a. Hic Petri Pomponatii Mantuani , summi & clarissimi suo tempore philosophi, de Naturalium offectuum causis , sive dein-

cantamentis opus, abstruit oris philosophiae plenum , requiretur. accuratiusque evolvetur, ut oppugner , pessumque eam : nisi in invictis Christianae philoso i,hiae fundamentis constabili us , sermonis probabili inlcm contemnam, ex D. Pauli, vasis clectionis, consilio , qui studiose praemonuit, videndum esse, ne quis sit qui nos depraedetur per plutosophiam, S inanem deceptionem, Juxta constitutionem hominum , Juxta elementa mundi. & non juxta liristum. Quoniam in illo inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter. POinponatium quoque ante redditum spiritus extremi halitum resipui 1se ex singulari Dei miseratione,nec permansisse ἀειον, sperare volo. Talem otenim suisse, a clarissi imo mcdiciarae ornamento D. Helidaeo Foroliv ensi, caus olim di Icipulo , non semclauditum cst. 6 3. At sibi injuriam fieri a medico, quaedam Scripturae sacrae loca excutientc,& suae vocationis metas transili cntu, acclamabunt morosiores pleraque Theologi: Ne sutor ultra crepidam, morda cius oblatrantes. His nihil aliud responsum volo, quam, D. Lucam Evangelistam modicum Antiochentem sui sic : ac mc ex eorum ellenumero , quorum huc ipcetat studium , ut si quo modo tandum cximincias a Dei misericord1a atquc ineffabili Christi gratia , ad re- 'a gale illud sacccdotium pertingere queant, cujus D. Pulsu S PPOsto--x. Cccc lub, Disitirco by Coos e

618쪽

Da LAMIARUM

lus, beatus, Joannes Τheologus, & proph&a Esaias meminerunt. 6 . Quod maleficii quosdam Ecclesiastici collegii homines impuros instarii lari in , si quoquc aegre ferant: id certe non debui

non facere , argumenti ratione : atque apertius etiam nominibus corum cxpressi, potuissem , ni si modcstiam hanc ex Τhcologia Ndoctus, hos Christianae fidei eversorcs ac reipublicae sedatae turbatores , ut adhuc desistant, statuissem praenaonere. Cum magico rum flagitiorum reis mihi controversia eli , non cum viris piis, quos unice veneror & colo, ut si quis alius. Si inbuste se traductos illi con lucrantur, ut in theatrum palam mecum prodeant,suamque

tueantur causam, non detrecto.

f s. Doctioribus quibusdam nostri ordinis viris, vel etiam delicatioribus , s a mc non sit factum satis squod equidem libenter sateor : quam sit mihi curta supellex, ncin ignarus ) iis tamcn rem exactius perpendendi , altiusque perscrutandi ,' ac methodo doctiore, ordine magis cohaerente , oratione dilucidiore , verbis aptioribus, & veritatis argumentiς validioribus describendi, qualemcunque subministrasse occasionem pro ingenii tenuitate squam certe magnam agnosco ) videor. A quibus si alicujus lapsus ctiam

admonear convincarque, Plurimum 1 me reportabunt gratiae: quemadmodum reliqui omnes,eodem me prosequuti studio mcc me Crrata retractasse pudebit unquam. Non mihi usque adco Suffenus sum, nec ita assicit libido Est aliqua prodire tenus,si

non datur ultra.

6 6. Quod contra lcgum duodecim Tabularum autoritatem, de iis qui messes excantarunt, a vulgari opinione M Poetarum figmentis dissentiam, si graviter tolerant Iurisperiti, mala mihi probencficio reponitur gratia: quod vcritatis in hoc argumenti Mnere ab aliis inquirendae , & criminalis sententiae hic non sccundum placita caeci in religiinae Christiana seculi, verum ex ipsis vcritatis mysteriis, debito ordine eruendae pronunciandaeque ansam porrigere qualemcunque voluerim. Enimvero si alicui in legitima sua

vocatione praejudicandi animus mihi fucrit, temerarii hominis notam meo quodam merito haud recuso. Caetcrum si hac mea purgatione non contentis monticibus invidisque ingeniis , me convitiis proscindere , imperitiae redarguere , flagitii inique insimulare, ἴe calamum petulantur in me stringere lubeat: ea me Deum omni- Potentem confirmaturum tolerantia confido , ut quoscunque adversa-Dj0jtired by Cooste

619쪽

vI IM POTENTIA. spix adversariorum dentes & insultus, patiendo sim exuperaturus.* 7. Irritas praetcrea suas apud me vident machinationes impii sacrilegique magi, quorum nec praestigiis, nec terriculametatis culmum quidem latum moveor , etiamsi me diris suis imprecationibus aut diabolicis exorcismis transsor mare studeant: aut rit, vel f si malint cloacas execrandis suis artibus compellere nitantur monstrifici malefici. Delphica in me divinorum oracilla,

quibus nihil non sinistri mihi in Pythii templo cacanti, & ob id a

Pisistrato tyranno statutae poenae subjiciendo, vaticinabuntur homines perditi, prorsus contemno. Incassumme nocturnis lemuribus, aut desunctorum manibus vel larvis terrebit tenebricosus ne Cromantes. Nec contra Geoticorum umbras aquae lustralis asi,erginem, Vel taedarum ignem juxta sepulchra arcesso: luis hi spectris

me neutiquam fatigabunt. Tartarearum vocim barbarie aut murmurum ludibriis ume lacessat nefarius exorcista, non mihi curae est. Incantatorum ligaturas, quibus prodigiosos accersere morbos, congressum impedire naturalem , imb qus organa pro suo arbitrio auferre & restituere posse creduntur, ne pili quidem facio, rideoque. Si quid maligna imprecatione aut utiatae voluntatis a Dsectu in me pomunt delirae sagae, eis & permitto, & remitto. Breviter, ut Horatius ait: Sons.7ιa , terrores magicos , miracula , sagas ,

P coetur ιos lemures, portentaque Thessala risu

3 3. Unicam solummodo veneficarum pertimesco artem, quae suis venenis vel propinatis , vel admotis , vel spiritus attractione serientibus plurima vere, non phantasti inferre nocumenta valent: harum causam defendendam hic cepi minime, scd justa magistratus censura discutiendam decidendamque relinquo. 6 p. At ex labyrintho praestigiarum daemoniacarum incantamentorumque nonnihil extricatus, sinem dicendo faciam de monstrosis his ludibriis, excogitatis certh ut gloriam Dei , & docti inae

utriusque, sacrae & physicae, veritatem obscurent, atque maleficas diaboli artes occultent vestiantque , quae Domino Deo sive abominationes sunt: has avertemur , fugiamus & execremur, quacumque etiam artificiosa proponantur specie. Repugnemus &carum illecebris & occasionibus objectis, quae prima fronte blandiri & allubescere videntur. Nec solum corpora nostra, sum spon-C c c c a te man-

620쪽

s 2 DE LAMIARUM IMPOTENTI A. VI id mancipia 3c domicilia satanae faciamus: verum etiam illi, licet

astutissimo Αω,ουο.eastis , vera fide & vitae sanctimonia omnes

adoriundi nos aditus praecludamus , auxilium a Dei filio assidue ardentibus votis implorantes, nosque vivo Dei verbo & Spiritus isaitisti ope vigilanter , voluti in excubiis sedulo constituti, ita munientes , quo etiam si hujusmodi munimento tanquam firmissimo vallo undiquaque obseptos audacius insultet juratus ille hostis,non tamen valida haec septa perfringat, e pugnetque. 6 Io. Qualescunque etiam afflictiones nobis impositas, aequo

animo cum Jobo sortitcr toleremus , adversuS Deum neutiquam . cum gentibus frementes,nec vetitam opem cum Saule inquirentes. Neque etiam curiosi , cum Ephesiis, vel lascivi, quae novisse nos aut non interest, aut non licet, sive minus expedit, anxie indagemus: vel ex iis, a quibus exquiri severe inhibuit Deus,scisciremur: sed illis quas Evangelii veritas commonstrat, semitis insistamus, inhaercamusque, furiosas diaboli praestigias & lubrica trivia declinantes, ne quemadmodum Iannes & Mambros resistebant veritati, nos quoque Dei praecepto recalcitrantes, cum his qui a sinistris erunt, horrendam olim Christi sententiam audiamus: Discedite a me malediisti in igneis, aetcrnum , qui paratus est diabolo, & angelis ejuS., II. Nihil autem hic ira assertum volo, quod aequiori judicio catholicae Christi Ecclesiae non omnino submittam : palinodia

mox spontanea emendaturus, si erroris alicubi convincar. Proinde si advorsus hos meos libros prius a quoquam pronuncietur , quam . error evidenti demonstratione appareat, contra hunc, mihi sum- 'mam fieri injuriam, jure optimo palam & libere protestor. I

PINI S.

SEARCH

MENU NAVIGATION