Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

vI IN TAM IUM POE NI s. volenti ignoscant. Medicum me esse agnosco, non causarum s rensium judicem. Proinde neque hic, quin a me plerique dissentiant, recusare aut possum, aut volo. Verum a disceptationibus & continuis litigiis naturae ductu abhorreo , quae illis qui iisdem assiciuntur, relinquo libera. Si qui itaque ejusmodi altercationibus delectati, adversus me quicquam adhuc olim molientur, responsi nihil se posthac , me expectaturos sciant, ne ex meo silentio victoriae trophaea sibi polliceantur.

Diluisti enuntiaseorgii Pictorii, qua Lamias in crudeli morte pusiendas esse, defodit.

C A P. XXV.

ARgumenta, quibus Georgius Pictorius medicus, in libello

de Sublunaribus daemonibus , defendit, Lamias inclementer vel isne vel alio quovis tormento esse tollendas, sparsim in his nostris libris tam solido confutata esse arbitror, ut supervacaneum certe judicem, illi vel paucis respondere, vel plura his adjicere. Enimvero earum phantasiam a daemone vitiatam csse, ut neminem nisi opinione laeserint, satis superque demonstratum est. Quemadmodum etiam manifeste ostendi, daemo- o nem , uti spiritum , ossibus , came dc halituoso humore, quae in ista., uti

actum venereum rcquiruntur, carentem , cum scemina congredi neutiquam posse. inrem

j a. Quod tamen Pictorius hic negat, & se Autustini & Conciliatoris sententiae praeserre ait cujusdam Marci teni monium, qui insignis satanae cultor, in Chersonneso vitam egit litariam Michaeli Psellofamiliaris: atque daemones genitalia habere, & kecundo esse semine, docuerit: Quod hi salaces istis deformosis.simis pecoribus sic Lamias appellat) generandi studio in locellos insundunt, & prolcs cxcitant, sed nostris dissimiles, & nanosserme simias reserentes. Unde haec Marcus novisse potuit, nisi quod, dum familiariter daemonum consortio uteretur, in ea fotma ab ipso descripta, oculos illius deluserint, & praettigiis umbram pro re objecerint, aut ejus phantasiam, ut & Lamiarum, hujusmodi . isuggestione vitiarint p Debuit adhaec,ut philosophus,considerasse, omne semen generare suum simile. Quorsum ergo nani ex daemo

num a

592쪽

num, qui spiritus sunt, semine gignentur quae eorum similitudo λ in quibus conveniunt in qu mitate ne , aut in substantia γsimiasne itidem reserunt in generando daemonςs , in sorinam n runt mentiri quamcunque, etiam angelorum lucis λ Si procreandi his potcntiam tribucre voles, malos gignent genios vel spiritus. Analogiam etenim rerum hic statuere oportet. Accedit quoque immortalitas, qua ratione creationis primordiis in tam nurnerosam excreverint sobolem ad hoc usque seculum, ut nihil praeter has larvas nostras scdulo obversari oculis, nec usquam hominem ab harum infinitis myriadibus secutum fore, non mirum sit. Hanc sentcntiam qui convellere volet, rationes adducat quibus, ut nugis his, imo apertissimis mendaciis credam compellar. Dein

rot sane, doctum virum hic sibi illudi , scnsulque perstringi

sinere.

f 3. Aliam insuper punitionis occasionem nimis frivolam adjungit , quod harum Erynnarum numerus in tam immensum e croiceret pelagus , ut ab carum incantationibus tutus degeret nemo , nisi comburerentur. Imo nusquam ab harum laesione securius vivitur, quam ubi haec victima locum habet nullum, nec eae igni mandantur : nimirum ubi diaboli. dolus , artes & praestigiae, quibus nocte diuque in suam illic cre nassam homines incredulos , vel modicae fidei latagit, innotuere: ubi in cunctis afflictionibus Deus omnipotens , j iistus & misericors cognoscitur imploraturque: ubi acl Christum unicum diaboli supplantatorem, quidemque regni strenuum eversorum confugitur : ubi ordinata Deo media non negliguntur : ubi quod solius divinae majestatis est , satanae aut malevolae animi non attribuitur.

6 4. Ad Ludovici Milichii censuram de Lamiarum poenis, uti quoque ad Jacobi domini in Lichtenburch judicium , abunde toto Hoc Libro responsum esse existithavi, ut frequentiori repetitione minime opus esse sentiam. Veneficarum portue .

Non alio torquenda exit lex Cornelia. quam in veneficas,

Quaecunque enim foeminae morbos, si ve mortem , adtja isturam , alicujus veneni potentia cuiquam induxerunt, . ' Vene-

593쪽

VI Iu FAMIuM P OE N I s. 3 ψFVeneficarum nomen & punitionem merentur : atque his pro criminis qualitate poenam vel aggravant , vel moderantur lcges. Quemadmodum si quae philtro vel amatorio poculo apud praecos,

amasios , aut alios, amorem extorquere contendunt, eosque interim vel dementant, vel morbis excruciant, non tamen vita orbant:

iis noxae magnitudinem & voluntatis studium, poenae gravitatem vel moderationem praescribere justum est. Quod de quocunque illato rerum dispendio dictuni semel volo. 6 a. Lex Cornelia de sicariis Ec veneficis sic habet: Qui vcnenum malum nccandi hominis causa secerit, vel vendiderit, vel ι,b. 6.

habuerit, plectitur. Husdem logis poena allicitur, qui in publicum

mala medicamenta vendiderit , vel hominis necandi causa habuerit. Et ex Senatusconsulto relegari ea cst jussa , quae non quidem malo animo, sed malo exemplo , medicamentum ad conceriptionem dedit, ex quo ea quae conceperat deccssit. Alio Senatu l- consulto effectum est, ut pigmentarii temerE cicutam, salamandram , aconitum , pityocampas, mandragoram, cantharidas , aut quid lustramenti causa dantes , poena teneantur ejusdem legis. Ante in Fabium Maximum aedilem Curulem in nullam de veneficio fuisse inquisitum, sit pra ostendi libro. III. cap. III. ubi & VC- .neficarum poenae CXCmplum. g 3. Porro foeminas ab initio ad veneficium fuisse procliviorcs viris, gravissimi testantur authores. Resert Diodo S libro quin- ad ιιαε-to de Antiquorum gestis , Hecatcm taminam omnium primum aconitum invcnisse , & ad venena mortifera conficienda rei.

summum studium operamque impendisse. Quin apud Romanostaminae vcneficiis primum usae sunt, ut testantur Livius libro 8.& V4 ius lib. a. tit. de Institutis antiquis : & nonnihil D. Augu- m&ν t 1. stinus libro de Civitate Dei 3. cap. I . Plinius autem lib. 2y . cap. a. scribit, scicntiam taminarum in veneficiis praevalere. Quid culms ut subdit non replevere fabulis Colchis Medea,aliaeque in primisque Italica Circe , diis etiam asscripta , quemadmodum &Thracia apud Thracos, quorum regioni & nomen dedit 6 4. Sed & praeter iitas, apud Horatium nunquam non Videbis magas & veneficas mulieres momoratas: Gratidiam , quam &Canidiam appellat , Saganamque & Vcjam Neapolitanas , FO-liam Ariminentem, & alias: viros auicin neutiquam. Quin &apud alios scriptores , plures etiam alias reportes : Mycalen scili-

594쪽

s id in

cet, Erichthonen, Dypsadem, Eriphiam, Guthrunem , Gygen illam Parysatis matris Cyri famulam , Martinam quandam Cornelio Tacito memoratam lib. a. Annalium , & Locustam apud eundem , ad finem propemodum lib. 12. & alias serh infinitas. Vetus est provcrbium de mulierum veneficiis, ε. αλο- ω - , id est, Theia lata mulier, Suidae memoratum , quo scilicet utimur in veneficas, mulieres: quoniam ea gens , praesertim sceminae, prae caeteris laoc nomine lunt notatae. Quintilianus libro s. Orator. instit. tit .de Argumcntis : Latrocinium, inquit, ficilius in viro , veneficium in

scemina credam.

6 s. In Pcrsi de venoficos piccti, ut in amplo lapide caput impingerciat, rursusque alio superinducto lapide illud effringerent, fertur. Quid autem hic statui debeat de iis, qui venena in hominum Vel pecorum perniciem appararint, sive mares sive foeminae sint , prudentis Magistratus aequitati& judicio relinqvcndum cen- sui: ne sibi extra proscisionis meae limites quicquam praejudicari queratur ille , cujus Grilinationem a Deo esse testantur literae Sacrae. Mntcntiam tamen incomparabilis prudentiae Atheniensium Areopagitarum raram , consilioque certe maturo pronunciatam advcrsus veneficam, tanquam judicii deliberati discrctique exemplum, colophonis loco ex Aulo Gellio subjungore volui: cujus haec sunt verba. 3 6. Ad Cn. Dolabellam , pro consulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea eli. Eadem mulier virum Sc filium , eodem tempore , venenis clam datis , vita intcrfecerat. Atque id secisse confitebatur: dicebatque se habuisse faciendi causam, quoniam ille idem maritus de filius, alterum filium mulieris ex viro priore genitum , adolescentem optimum &innoccntissimum , insidiis exceptum occidissent. Idque ita factum esse, controversia non erat. Dolabella rctulit ad consilium. Nemo quisquam ex consilio sententiam serre in causa tam ancipiti audebat, quod & consessum vcncficium,quo maritus & filius necati so-rent, non admittendum impunitum videbatur: & digna tamen poena in homines scoleratos vindicatum fuisset. Dolabella eam rem Athenas ad Areopagitas, ut ad judices graviores exercitatioresque rejecit. Areopagitae cognita causa, accusatorem mulieris , dc ipsam quae accusabatur , centesimo anno adesse jusserunt. Sic neque

ab lutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit: ne que

595쪽

M I u F Auxu M POENI S. que nocens damnata punitaque est, quae digna venia fuit. Ex Va ler. Max. libro v III. cap. 23. scripta haec hiltoria.

Iuridiea anae halaosis de Lamiis.

C A P. XXVII.

IAm tandem Lamias earum rerum omnium quae illis asscribuntur passim , nec naturali ratione , nec in pacto causas esse , comprobatum satis arbitror. Nam si quid ejusmodi hae essiciunt, utique possunt etiam. Actus enim praestipponit potentiam. Si vcro posse concludere volumus, definiendum omnino prius est quomodo, quaque ratione possint. At neque per se, neque per incantationes, neque per daemonem , neque daemones per ipsas capraestare queunt.

, a. Per se quidem ipsas non posse , triplici ratione domonstra-Vimus. Quae enim ad omnem actionem , sive simplex illa sit, sive certo fine fiat, requiruntur, agentis nimirum facultas , aptitudo patientis & subjecti, conveniens & possibilis applicatio, tribus his Plane carent. Nam quod ad ipsas spectat, mortales sunt: quorum omnis facultas cum cx analogia consonantiaque corporis & animi pendeat, hoc quidem nihil nisi intelligere & velle : illo verti tantum possunt, quantum torrenorum sensuum termini patiuntur. Itaque nec ad superiora sua potentia pertingunt , nec quicquam omnino possunt operari, quod sensibus non respondeat. 6 3. Sicut enim diximus, ad effciendum aliquid , vel ad cGetum producendum in aliquid, ncccssaria prorsus est virtus ac potentia causae cssicientis, haud siccus atque Quantum ctiam attinci ad id in quod agere creduntur, hac ipsa ratione fieri non

potest ut terram concutiant, nubes dis luant, grandines pro-Vocent , ventos cieant, imbres inducant, fulmina in ocent, tonitrua eliciant. Nullus enim vel noster esse potest actus vel alterius agentis, nisi in patiente apto , bcncque disposito. Noncst autem ea aut universitatis ratio, aut clementorum conditio , ut homines in ea vel agere possint, vel ca ratione possint qua lamiae crcduntur, ut superioribus libris latius explicuimus. Per incantationes igitur multo minus haec conlequentur. Nec

596쪽

s 3 DE L A M.I A R u M . vI vero causato, ut loquimur , plus virtutis inesse potest , quam ab influxu beneficioquc suae causae proficiscitur. 6 . Incantationum carminumque causae s unt lamiae, & ii qui iis utuntur, quemadmodum verborum omnium, quorum quis sit effectus , Aristoteles in secundo de Anima subtilissimh docet. Lamias autem haec augendi nullam hincre vim , nullam facultatcm, jam ostendimus. Ergo nec incantationes talium esicctuum sunt causa , nec Lamiarum potentiae suffragatur illa regula : Quicquid cli causa causae, etiam est ejus causa quod causatum dicitur. Etenim licci priora duo quae in omni actione requiruntur, non deessent, tertium tamcn hic deficere videmus. Incantationes enim non cite medium aptum inter homines & corpora coelestia , aliis in locis docuimus. Itaque vel hoc ipso totum negotium non solum impediretur, sed ncc institui posset. Medium cnim inhabile & inconveniens, impedit ut extrema vel conjungantur, Vel in agendo quid consentiant. Nisi sorte cum Platonicis constituamus, mundum hunc osse quoddam animal quod etiam sentiat, & aures oculosque habeat: cumque Pythagora, cantibus eum delectari &

g s. Sed nec per diabolum eas haec praestare ostendimus. Nam ut cimcedam etiam , quod aut diabolum incantationibus suis possint cogere , aut diabolus haec sponte faciat, cum invocatur ab illis : tamcn nec ad id agendum compellere, nec illud per ipsum possunt cificere, quod in ejus potcstate non cst. Licet enim ipse omnia quae commemoravimus, & multa alia possit, quae nobis miracula modo sunt , modo videntur esse : non tamen ea praestare potest , quae vel ipse , vel homo vellet: nec eo momento, quo vel ipse cuperet, vel clientes optarent & juberent: sed ea quae vult summus Deus , & tum demum cum illi placuerit. Itaque, si quando post incantationes id quod volunt consequatur, quia non ex libito, imperioque daemonis aut illarum procedit , scd cx voluntate jubcntis aut permittentis Dei, quae nullius aut spiritus aut hominis non tum in potestate, sed etiam

in scicialia est: fortuitum si ita voles id & hominibus & dae

monibus esse oportet. Quare nec magis corum causa sunt,quam omnium rerum quae non a nobis hunt, sed fortuito nobis licet optantibus accidunt. Nec denique diabolicae naturae vis obje

ctionem illam nobis subministrat , idem esse sive per se, sive

per Diuitiam by Cooste

597쪽

pcrdaemonem ea quae ipsis attribuuntur, faciant Lamiae: nec dis scire, utrum effectrum producant,aut causam immediate praebeant. 6 6. Postremum cit, quod dici posset, daemonem per anus hasce quaecunque supra diximus. operari, ut miserae Lamiae causae sint instrumcntales. Quasi vero milleartisex carum egeat opera pSed ut hoc non sit, quis non videt inepta prorsus ad coelum , aerem , nubes ac ventos commovendos edentulas anus esse organa p

Ne igitur illos nequam spiricus tamae pu*mus & insipientiae δc

inertiae essc , ut has adeant: & naturam eo recidisse, uc per Casmoveatur. Ad agendum enim aliquid, instrumenti convenientia requiritur, & habilitas. -nquam etiam , si Lamiae daemonum ad ea quae Deus Opta Max. iis permittit essicienda , neccssaria essent, aptaque organa, quam Inde poenam mererentur miserae λPrimum cnim hoc eas pati videremus: Ergo minime facerc. Simul enim haec non concurrunt. Tum etiam certum est, ex causa instrumcntali actiones non censeri, nec finem eorum quae fiunt, ab organo dependere. Argumento l. qui mihi donatum. D. dc donat. Finis autem in maleticiis tantummodo punitur. l. divus.D. ad

i. Cornel. de sicar. Atque his propemodum rationibus fusius explicatis, firmissimisque argumentis stabilitis, per naturam rerum, testem veritatis optimam , fieri non possc declaravimus, ut quicquam eorum quae dicta sunt, Lamiae vere possint. Quod primum est argumentum, eas quoque nihil ejusmodi facere. 6 7. Secundum erat ex facto petitum, quod optimum veritatis fundamentum est: quia veritas est certast rci notitia , habita maxime per visum. Ulu autem ipso deprehendimus, hos effectus fal-sssime Lamiis tribui. Non ibium enim illae calamitates, quarum caulae dicuntur esse, durant, atquo adeo redeunt, postquam jam cmedio sublatae, in cineres redactae sunt: scd ibi quoque tam c rebrae tamque vehementes quandoque sunt, ubi lamiarum nec potentia nes nomen cognita sunt. Effectus autem non debet ascribi causae, qua remota , idem nihilominus contingit. l. conditionibus pupillus,in pr. D.de condict.& dem.argumento l. antep.D.CX quibus causis major. Cessantc enim causa, necessario quoque cessat effectus. Cum ergo ex facto habeamus , lamias neque per se neque per alliam haec essicere: sed alium absque illis,hoc est vel Deum, vel diabolum, summi Sc omnipotentis Dei permissu : pro secto nec aequum est, ut aut ex facto alieno onerentur, aut ibi Z 2 et 3 pinna

ron. c.

598쪽

sso DE LAMIARUM ' VI

poena sit, ubi noxa non est. l. sancimus. C. de poen. Satis cst ut unusquisque ex suo admista sorti subjiciatur. Cum vcro natura sit impossibile, ut non modo lamiae, sed & rcliqui homines ejusmodi rerum causae sint tificientes : nostrum sane non est , in praejudicium alicrius id esse possibile defendere.Neq; vero de jure quid est possibile quod natura sit impossibile. l. I. gl. I. filius D.de condit. instit. 6 3. Et nihil est certius, quam desectum potentiae non solum actum , sed etiam actuς praesumptionem impedire. Quam etiam ob rem non quae quis aut voluille dicitur , aut potuisse probatur, attendunt judices : sed ea quae quis commisisse & secisse demonstratur, quaeque per naturam rerum tam in potestatem quae voluntatem homitiis cadunt. Quod adeo verum est, ut cisii qui, vel sponte vel aliter confiteretur delictum , quod aut simpliciter committere non potuit, aut certis de causis naturaliter commisisse non videtur: tamen ex eo puniri nequeat. Consessioncm enim & verum possinite continero debere, stipra docuimus. l. inde Neratius, D. ad I. Aquit. c. fin. de confess. in 6. & ibi gl. l. I. C. de confess. ibi Bal. Et Angelus cons. II 6. vol.q. reseri, mulierem quandam consessam, se marito venenum propinasse, ex eoque illum interiisse , ex tali consessione condemnari non debere: quia judicio medicorum non crant

lethalia pharmaca, quae se dedisse confitebatur. 6 9. Anno quoque I s 63 , vidcrunt filii mei Patavii puerum rapientem in soro poma ab invita mulierc, lcviter virga in dorso percussum, statim concidisse mortuum. Non tamen verisimile erat, exco mortuum. Difficillimum namque medicis videbatur. Impossibilium autem & valde difficilium idem propemodum cst in jurejudicium. l apud Julianum ., constat.D. de lcg. I. Quod etiam ad lamiarum spectat patrocinium. Ut enim fieri Posse percas concedamus, quae posse creduntur: quid tamen iis ipsis homini esse posset dissicilius p Vix igitur cliam vero sunt similia. At quod verisimile non est,attendi non debet. c. quia verisimile. De Praesumpt. d. fin. in

prin. D. quod mctus caula. 6 Io. Ad haec cum de causa calamitatum earum, quas lamiis impingimus, certo non constet, hoc unum miseras etiam excusaret, quod multiplices ac variae earum possint esse occasiones &

causae. Eiscinus enim qui multiplici ex cMisa colligi potest, justiori semper asscribitur. c. cstote , de reg. Jit r. in antiq. Nec in dubio delictum omnino praesumitur. l. I. C. ad i. Cornel. de sicar. Jam

Vero

599쪽

causae appellatione continetur, non solum innocentes affligerentur

respectu nocentis, quo nihil est periculosius l. fili. inst. C. de his qui latr. l. praegnantis. D. de poen. sed ipsi quoque Deo summam

injuriam inferremus, si manum ejus non agno ceremus : hoc est, si quae nobis vel ad poenam , vcl ad probationem , vel admonitionem immittit, ea vel ab alio quam ip1O, vcl db alias causas quae legiti- . mas, vel per alia media quam quibus a mundi primordiis usus fuit, proficisci, & nobis imponi crederemus. 3 II. Non obstat igitur l. eorum, nec t. multi. C. de maleficis& mathematicis. Nec earum auctoribus Divo Constantino Constantioquc fit injuria, licet alioquin legum emendationem 1 umme vitandam esse non negemus , l. praecipimus. inst. C. de appellat. Nam cessante ratione legis, cessat lex.l. quod dictum. D. de pact. l. adigere. f. quamvis. D. de Jur. patron. Ratio enim est anima legis.

l. cum ratio. D. de bon. damia. c. ratio nulla. inse. cxt. de praebend. EX ratione lex Omnis Interpretationem accipIt. l. cum pater. S. dulcissimis. D. deleg.a. Doctores ibi. In l. multi, dicitur, multos artibus magicis elementa turbare, vitam insentium labefactare, manes accire posse. In l. eorum, dicitur, maleficos, morbos, imbres , grandines, ventos & removere posse, & avertere : nec eos

esse puniendos, qui incantationibus utuntur ad finem boni, sed eos qui ad finem mali. Bart. & Salyc. in sum. Atqui jam & ratione,& experientia, & auctoritate probatum est, nihil illorum vere per homines fieri. Correcta ergo ratione legis, correcta mihi videtur Ox., rilex.gl.ord. in l. I. in verb. Providentia. D. de legit. tui. & in l. qua z.jia.

ratione. s. literae. verb. Directam. D. de acq. rer. dom. Rationes autem non leves, quod tempestates BC aerem commovere non possint Lamiae, Libro 3. cap. I 6. adduximus. 6 1a. Experientiam supra attigimus , nec certiorem habere possumus, quam e Libro quarto, quem ex meris prope composuimus exemplis eorum qui cum vel daemoniacis, vel naturalibus morbis ac vitilla laborarent, maleficio tamen Lamiarum aflecti credebantur. Sed & illa clarissima est,quod quae posse videntur inducere & accire, nulla vi removere posunt, atque abigere: quemadmodum etiam nec magi insamos quidem valuere, id quod supra in Pharaonis magis notavimus , qui nec ranas nec cyniphes pellare, nec cavero sibi potuerunt, quin ulceribus affecti, suarum

artium Dissiligod by Corale

600쪽

Leges ha

ss 2 'DE LANIARUM, VI artium vanitatem detegerent. Ut enim facere videtur, qui cum possit, non prohibet, i. adigere, in prin. D. de Jur. patr. ubi gl. ita non facerc, qui cum velit, non potcst. Pcr spiritum Dei non poterant. Quod si per ipses stetitici quo minus abigerent, potuisse non inficiaremur. Idem hoc est, aliquem posse, vel stare peripium quo minus possit. 6 I3. Restat autoritas , quam habemus maximam ex concilio Ancyrens, 26. q. a. c. Episcopi. Noc minorem a sanistis Patribus

eorumque canonibus. 26. quaest. a. c. illos. c. o tuarum. c. fin.or.

de ri. ubi Glossae , & Doctorcs : qui omnes expresse testantur, haereticum esse, qui credat hujusmodi por magos ac sorti lcgos fieri

Posse. 26.quaest.ε. c. igitur.& c. accusatur. 6 plane. de haeritic.in. 6. quia tribuit creaturae, quod uni solique Deo convenit. 26. quaest.2. c. qui sine Salvatore. Joan. And. in rub. ext. de Sort. & c. I. cod. Panor. Andr. Sic. in cons.ss. Oldr. in consa Io. Quaecum ita sint,

legum illarum verba non eo sunt torquenda, quasi Christianus Im-ecrator , vel iPse crediderit, vel alios credere voluerit, ejusmodi 1ive miracula sive calamitates ab hominibus per malas magicasve artes cdi ac perfici: shd ita potius accipienda, quasi desumpta Sescripta ex opinione vulgi, & secundum communem loquenai soris mam : quam quidem observant & retinent plerumque legum latores. Id quod ex l. nullus. eod. tit. aliisque li. optime patet. Etenim leges legibus conciliare modis omnibus debemus. l. uni. C. de inost. dot. Quanquam si authoritatem spectemus, quis est qui ambirigat, in hoc iacgotio juri divino summam tribuendam & fidem &reverentiam In causis enim definiendis, iis praesertim quae spectant ad animum , ejusmodi nostra est, dicta Patrum & Canonum,lcgibus sunt praeserenda. Panor. in . c. super illa. de secundis nuptiis. neque leges ipsae dedignamur sacros Canones imitari. Auth. ut cleric. apud proprium Uisc. in line. 6 Iq. Caeterum adverHisca quae diximus pro desensione duarum istarum li. instabunt fortassis 8c Molitor & alii, licet Lamias nihil eorum quae dictae li. exprimunt, aut posse aut incere concedatur , cupere tamen & velle assicere: Eadem autem sevcritato voluntatem sceleris , qua exitum , esse puniendum. l. quisquis, in prin. D.adi. Iul. majest. l. si quis non dicam. C de episse.& cleric. Illud vero primum exceptione clarissima possem elidere , quod nullam aliam ob causam miseras & insontos anus vel capi vel piccti fatean-

. tiar

SEARCH

MENU NAVIGATION