Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ΣΟ ΡETITIONES

modo Conservatores ordinum fuerint, Ecclesiarumve Romano Pontifici immediati subjectarum Collegiatarum , vel ubi Conservatorum quis in conservatoriis literis nominatus, de constitutus non possit cognoscere de causa , qui Conservator assumptus est, eam alteri Iudici demandare possit in conservatoriis ejus litetis deno

minat .

Caput ultimum de Concilio.

r. Uae superiori nuper agitata, sane itaque suere Concilio confirmentur, - dc ut ea quae hoc etiam statuta fuerint, observentur, de quae jure ipso sancita sunt firma permaneant; statuatur ut annis quibusque viginti saltem generale Concilium in Ecclesia celebretur nisi aliter Summo Pontifici visum saetit. a. Deligantur hoc in sacro Concilio viri scientia, Et probitate conspieui, qui

constitutiones omnes humanas, sive Canonicas, sue tegulares ordinum peccati capitalis reatum inducentes oc obnoxias excutiant, diligenter, de exponant, vi deantque num ab ejusmodi reatu , paenaque quaedam earum eximenda , tempora lique potius poena servanda de retinenda , quidve circa haec omnia statuendum su rit se observandum aperte declarent. 3. De Romani correctione Calendarii quo meliori convenientiorique saetenda sit modo decernatur. 4. Iam vero cum veram optatamque sortita fuerit Eeesesa Catholica reforma. tionem dc veritatem de opportunis quibus illa se ab hostium, impioru inque tueatur injuriis de conatibus, essicaciter, de cum eilectu deliberetur Ec decernatur maxime vero qua tandem via Turcam illum adversarium ejus atrocissimum, te in.

desessum atterere, profligareque potuerit, oc quid ad hocce consilii visum suerit opportunum, Ac necesse statuatur.3. Demum ut innumeris obviam eatur Ec petitionibus, de seandalis, statuatur nullam initi posse veram Et legitimam a quocumque beneficii possessonem vigore cujuscumque Brevis Apostolici, vel provisionis, nisi prius exhibitum suerit Ec a' probatum illud ab ordinario; alias vero nullam esse possessionem , dc irritam . Nonnunquam enim salse, mentitisque titulis, suppostitiisque membranis, de adu I. teratis aliqui possessonem ineunt Et usurpant: decernaturque ipsis etiam Ordinariis pcena , qui in ea neglexerint inquirere.

FINIS.

432쪽

COLLECTA

CONCILII TRIDENTINI

A VENERABILI SERUO DEI

BARTHOLO MILO

DE MARTYRIBUS

ARCHIEPISCOPO BRACARENSI.

Anno Domini Μ. D. LXII. quando sub Pio IV. iterum Concilium Tridentinum

congregatum est.

434쪽

EX GESTIS

CONCILII TRIDENTINI,

Cui intersui Ego Fr. BARTHOLOΜ EUS

Archiepiscopus Bracarensis , anno DO-mini Μ DLXII. quando sub Pio IV.

iterum Congregatum est.

o ne ilium apertum est die deeima octava Ianuaru x36a. pil-nria Dominica post octavana Epiphaniae . Secunda fesso celebrata die 26. Februarii, & in ea sunt ad Concilium inis vitati Haeretici, dato eis salvo conductu; & propositum est quod eligerentur aliqui Ptulati ad conficiendum indicem . vel cogitandum de opportuno remedio contra pestiferos libros. Horum praelatorum unus ego sui. Ante hanc sessionem fuit inter Patres eontroversia, an in titulo decreto. rum esset dicendum, quod haec Synodus repraesentat universalem Ecclesiam. Quia tamen plures dixerunt, quod non; ideo non fuit positum . In hac sessone suerunt lecta decreta tam Concilii , quam Papae, quibus Primates non haberent locum absque praejudicio suarum dignitatum . Post seeundam scisionem, multis eongregationibus agitatum est inter Pa. tres, an expediret discutere . disputare , ac deinde deῖnire an residentiata. Pastorum si de lute divino; & diviti sunt in varias sententias, quibusdam dieen. tibus, quod sic , aliis quod non; & tandem cum major pars nollet dictam quaestionem katim dile uti, quibuidam paucis totaliter repugnantibus ejus discussioni, aliis pluribus dicentibus non esse examinandam . niu prius conscio Papa dilata est controversia, quando ageretur de Sacramento Ordinis, quamvis Hispanorum maxima pars, & aliqui Itali μή ularent, quod stati in tractaretur. Volo tamen hiebreviter annotare utriusque partis sortiora Argumenta.

QUOD SIT DE IURE NATURALI. ET DIVINO RESIDENTIA PROBATUR. ΡRimo tum quia paseere est inseparabile ab officio Pastoris; pascere autem non potest fieri sine relidentia. Et quod pascere sit onus personale , & non nisi per Pallorem fictibile , probatur, quia Dominus Ioan. ι o. ponit differentiam tuter P

435쪽

α COLLECTA EX GESTis

storem , & mercenarium myus non sunt me propri qut i sequitur quod omnis Vicatius Pastoris proprii fit mercenari ps , utpote cujus nos sunt oves propri ae proinde sequitur, quod pastura mercenarii non si passura Palloris; ae de. nique sequitur, quod illa pastura , quae eit propria Pastoris, & a qua Pastor dieitur, per solum ipsum potest exerceri: quia quantumcumque mercenarius sit doctus, ct salictus, ejus passura non est Palloris. Secundo probatur. Sponsus, sue maritus separari bon potest a conjuge, quae

illi convivat relinquendo Parentes & Patriam. in Tertio. Quia non potest caput separari a corpore. . Quarto. Si interrogetur Aristoteles an ex vi juris naturalis tenetur Μed,

eus qui data fide, & annuo stipendio accepto se obstrinxit incumbere, & curare quoddam hospitale infirmis refertum innumeris, sive Naucleus navinia gubernare, vel Dux etiam exercitum dirigere; illideret h ud dubie interrogantem,eeli indubitatam sibi quaestionem propolitam . , Quinto. Si jus humanum est quod a primo prine ipio nihil differt, utrum se, vel aliter fiat: Quis auderet dicere, quod ante quam essent jura humana praecipientia residentiam nihil differebat quoad bonos mores attinet residere,

vel non residere. Sexto. Ad hoe exstant infinita testimonia seripturarum , quorum sola loco

citabo; numerorum i 8. W & 27. v. Matthaei Io. v. II. Ioa n. c. 2 v. 24 Actuum c. 2 . v. 3. prima Petri c.I. V. I . prima ad Timoth. c.3. v. 7. prima ad Corin.

th. c.s. Ex epistola ad Timoth. & Titum.

Septimo. Quis dubitat quod, cum eligitur Praesul, Praetor, Gubernator, eligit ut personalis industria P Ergo a sortiori munus Episcopale est personale, nec poteli per alium exequi. octavo. Si esset praeceptum juris humani posset abrogari per contrariam . consuetudinem; imo jam esset abrogatum , cum plurimi non resideant item , possent homines excusari ab eo multis rationibus, & causis , sicut excusantur a praecepto jejunii. Insuper scientia , & tolirantia Papae posset excusare Romae commorantes. Insuper & di lpensatio Papae etiam sine rationabili causa excusaret non residentem a transgressione praecepti.

PRO CONTRARIA SENTENTIA AFFERTUR.

I. Uod tota Melesa est unum civile eorpus, cui toti Deus praesecit Pe- cerum , ae Papam, tanquant universalem Pastorem, cui soli dixit Pasce oves meas . Soli, inquam, aliisque exclusis ut inquit Cajetanus P patet ex praemissa comparativa interrogatione Simon diligis me plus his λ Ex quo patet Iod intendebat ei committere munus, quod aliis non committebat; nam cunias ixit: Pasce oves meas , nullis exeeptis, etiam comprehendebat reliquos Discipulos, Andraeam , Ioannem , Iacobum, & omnes homines do tibi in oves. At quia Petrus per se ipsum non poterat oves totius orbis pascere, & gubernare . , statuit, quod Petrus assumeret sibi adjutores in partem sollicitudinis. Unde omnes fatentur, quod officium Episcopale est de jure Divino , neque posse Papam, non creare Eniscopos: hinc ergo se habent Episcopi ad Papam , scut rivuli ad son. tes , scut radii ad solem , seut rami ad radicem , seu i s Rex constituerit aliquem Generalem Ducem exercitus, diceret ips ; Tu tua voluntate , & prudentia constitue inferiores, de particulares Duces, Tribunos et Centuriones &c. Et sic Deus

436쪽

CONCILII TRIDENTINI. 4 a s

eonstituit Petrum universalem pastorem totius gregis, & commilit ei, ut coniti- tueret sub se partieulares Pastores, qui sbi viderentur necessari t. Esto enim dieatur, Actorum cap. 2o. Episcopis: attendite gregibus, ubi vos Spiritus Sanctus constituit

Episcopos; non sequitur, quod Christus immediate instituit Episcopos , sed me diante Petro, vel Papa . His suppostis, arguitur sic, Papa comparatur dicto Duci Generali, aut euidam universali Medico, cui datum esset instituere particulares Medicos perfngula hospitalia . At manifestum est quod posset ille Generalis Dux , vel Medicus dare Iicentiam cuilibet suorum inferiorum substituendi alium loco sui, &interim occupare ipsum in alio negotio, quod sibi videretur majoris importantiae , sive multo, sive parvo tempore , t quamvis peccaret, si sine rationabili causata. ipsum impediret ab exercitio sui muneris; ille tamen excusatus esset, quoniam non incumbit inseriori illa partieulari cura nisi quatenus universalis curator, vel Medicus injunxit; Ergo papa jubente vel dil pensante cum aliquo PD flore, quod non resideat, & loco sui ponat alium praesertim quando hoc agit ex

justa , & rationabili causa non exit extra limites suae potestatis, ac per cons quens sequitur, quod nullus Pastor inferior Papa tenetur residere ex jure naturali. et divino, sed solum humano ; alioquin non posset Papa cum eo dispensare . Et confirmatur a nam si Rex , Deo institutus, ex potestate sibi data constitudiret per singulas civitates Gubernatores, Praetores perpetuos, nonne iis in litutis, posset quemlibet eorum ad se voeare , vel in aliis eos occupare , & ut interim per substitutos civitates gubernarentur, permittere λ Quare re illud ipsum Papa non potetit λ Ergo residentia non est juris naturalis , vel divini . Ad hoe occurrit tamen respondendum , negando ultimo illatum reliquis concessis a dico quod haec consequentia non valet in illis casibus ; Prator enim, Medicus, Episcopus, vel Parochus non tenentur residere, nam residentiae obliga.tio non est de jure naturali, vel divino tune: quando enim dicitur quod illi te. nentur residere ex jure divino, vel naturali jure , intelligitur quamdiu non au seditur ab eis potestas, vel quamdiu non suspenditur exercitium suae potestatis a potente suspendere, vel quamdiu non impeditur exercitium a rationabili, & Iegitima causa. Et hoc tertium addo ob epihejam , seu aequitates, quas praeceptum residentiae , clim si affrinativum , permittit. Potest enim Episcopus, vel Parochus absque licentia superioris exite dioecesim suam ad vistandum amicum , ad solatium , ad breve tempus unius scilicet, aut alterius hebdomadae . Similiter non valet; Resdentia est de jure divino, ergo non possunt esse casus necessitatis, in quibus liceat abesse, se ut non valet: non edere panes propostionis est de jure divino: ergo non poterat D vid eos comedere, nec eos Heli poterat ei porrigere. Observantia Sabbati est de jure di Wino, ergo non licebat Machabaeis tune belligerare. Vincit enim jus naturale divinum, quando simul concurrunt, se ut divinum vincit humanum quando smul concurrunt. Potest autem Papa interpetari, seu declarare, in quibus casibus non obligat jus divinum de resden.

tia . Non potest quidem dispensare in divino jure, quando dispensare est tollere vinculum legis quoad aliquem l potest tamen declarare legem Dei , scilicet quod

in tali calu non obliget, quia haec est natura praeceptorum affirmativorum . Denique rationes allatae pro posta sententia videntur efficaces: ideo ilIa vera

videtur. Et adhue suadetur: de jure divino est, quod in Ecclesia snt Episeopi, ac Pastores particulares, vel universales Pastores: Ergo probabile est de jure divino esse relidentiam personalem eorum in suis dioecesibus.

437쪽

416 COLLECTA EX GESTIS

Mtecedens probatur ex Paulo ad Ephesios e 4 v. ia. ubi dicitur , quod s.cut Deos posuit tu Eubsia Amsolis, S Evangelistas . ita & posuis Pastores, s

octores . Nam esse Pastores . nihil aliud est quam esse Doctores, ut dicunt Sancti P P. & Actorum χα dicitur: attendite Greti, in quo vos posuit visitas Sanaeus posuit Episcopos se. Nam Dominus post resurrectionem instituit Petrum uni-uptialem Pastorem, & ante Passionem initituit omnes Apollotos Episcopos, alioquin non applicasset Petrus ad Iudam illud , Episcopatum ejus accipiat alter. Igitur institqtio Episcoporum in genere a Christo est. Institutio vero eorum in speciali , ae dioecesum divisio ad Papam pertinet: Haec enim particularia ipsi sunt a Deo commissa; ipsius enim est dividete unam dioecesim in plures, vel ex pluribus unam sacere, vel ob desectum Pastorum, seu ob alias urgentissimas causas, duas finitimas diceeeses eidem commendare ; ut aliquando secit Gregorius

Papa a

Consequentia probatur: quando lanctiones essentiales Episcopi sunt docere , gubernare, & conjungunt resdentiam cum Episcopo. Neque valet: residentia est medium ad salutem animarum tamquam ad Lnem : Ergo quando Episcopus potest habere vicarium doctiorem, & sanctiorem se, Ecclesiae utiliorem , quam ipse sit, satisfacit, s illum substituat, esto non resideat. Neque, inquam, consequituri est enim similis huie ista consecutio. Ego committo alicui viro sancto ut divinum pro me dieat ossicium, ut jejunet,

aut vice mea Missam audiat s ergo per me ipsum ista non tenebor exequi,& praestare. Sunt enim quaedam debita personalia, quae per alium impleri

vix possunt eujusmodi Pastoris onus. Unde Apostolus I. ad Tun t. c. 3. v. 1. ait

oportet Episcopum esse Dinorem , non dixit, inquit injetanus, oparret Episcopum basere DMorem . Sed arguitur: Iurisdictio Episcoporum pendet ex Ponti cis arbitrio, & voluntate; ergo re ab eodem residentia pendet. Ad hoe hieitur , quod jurisdictio Episeoporum est duplex : quaedam essentialis ossicio Episeopali, scilicet pascere doeendo, praedicando, consecrando ; & haec non pendet ex arbi. trio Ponti fieis, sed inseparabiliter incium istud consequitur quamvis Episcopum ab ejus executione suspendere post Pontifex ob culpam & ad hane requiritur ν

sdentia alia est jurisdictio judicialis secundum quam Episeopus judicat suos subditos puniendo, vel absolvendos& haec pendet ex arbitrio Papaes & ideo potest arctare in hoc potestatem Episcopi, ut eximendo personas aliquas a jurisdicti ne Episcopi, vel reservando sibi absolutionem certorum casuum; Ec hac non ita exigit riadentiam. Circa hoc praesciendum est, quod 68. Patres petierunt absolute quod de- cIararetur residentiam esse de jure Divino necessariam'43. idem illud peti runt, prius tamen consu ito Pontifice . Alii vero Io. numero , dixerunt non placere sbi quod deelararetur resdenti m esse de jure divino; & hi triginta suerunt Itali Hispani cum Episeopo Parisiens , & multi Itali suetunt in posita sententia prima , quod absolute definiretur. Hoc suit die χo. Aprilis anno 1 361. Quando igitur illi qui vota sua remittebant ad arbitrium Pontifieis, adiuncti suerunt illis omnibus , quibus non placebat haec definitio, suerunt numero plures, quam illi qui pollulabant discussionem , & declarationem hujus veritatis. Ideo res delata est quibusdam ordinalibus, qui suadere conati sunt Pontifici, non expedire hane quaestionem ventilari, quamvis de hac nihil ex γrte Pontificis fuerit publice re L

ponsum Concilio . Aecidit tamen Regem Philippum , prope finem Iulii , seri. te ad Episcopos suae ditionis , quod displicebat ei quod insisterent in negocio

438쪽

CONCILII TRIDENTINI. ty

re identiae. Et ideo ecepit negotium magis tepere non desectu heli Patrum, sed considerata impossibilitate rei contra quam Rex Philippus, & maxima pars Concilii se opponebat; quamvis Philippus potius tacendo, quam resistendo obstaret, qui dicebat quod non nimis in hoc instirent. Cum petierunt Patres quod declararetur residentiam esse de jure Divino , postulaverunt etiam quod adhiberentur poenae contra transgretares, puta, quod abientes sine justa & urgenti causa approbanda vel a Papa, vel a Metropolitano, vel a duobus Suffraganeis 2 non facerent fructus suos in foro conscientiae pro rata temporis suae absentiae, neque possent conserre aliqua beneficia tempore ablentiae, sed conferrentur 1 Capitulo . Post praedicta , occurrentibus diversis diseultatibus, & impedimentis, factae sunt duae sessiones vaeuae in quibus nihil decretum est; sed dumtaxat mandata diversorum oratorum lecta. Prima quae in ordine est 3. suit i4. Maii: Secundac quae in ordine 4. suit 4. Iunii . Inpedimenta praecipua duo fuerunt: primum discordia inter oratores Principum , circa expressichem , vel non expressionem , quod erat continuatio Concilii . Nam orator Regis Philippi instabat quod explicaretur esse continuati nem inchoati pridem Tridentini Concilii. oratores vero Caesarei, & Gallici Contrarium petebant. Secundum impedimentum fuit cirea residentiam. Hispanis aliud admittere decretum , aut proponi nolentibus, quoad usque discuteretur, redesiliretur an illa juris esset Divini, vel non . Die vero sexta Iunii, propostis novis quaestionibus circa communionem sub utraque specie, cum adhuc instarent Hispani Patres in exigenda dicta declaratione de residentia, Cardinalis Mantuanus promist se, Legatosque proposturos hane quaestionem opportuno postea tempore. Hanc autem ille fccit promissionem ad meam exactionem , & instantiam . Ego enim hae oratione in summa se exigo ham , & urgebam scilicet; Nos Episcopi jure, ac in rigore iustitiae postulamus hujus veritatis declarationem. Hoc autem exigimus duplici ratione. Prima, inquantum Pastores, quos non potest excusare divini juris ignorantia, praesertim in his quae maxime spectant ad Pastoris incium: Volumus ergo scire, an jubeat

Deus ut resideamus , an non . Secunda, in quantum Procuratores nostrarum

Ecclesiarum Paroehialium desertarum, & orbatarum suis Rectoribus. Conqueruntur enim illae per os nostrum de maritis suis perfidis, qui nolunt eis reddere debitum ossicium; sed auserentes dotem reddituum sugiunt a suis sponsis, idest, Parochiis. Postulant ergo quod declaretur an violent jus divinum deserentes suas sponsas, & soli ovium lacti, & velleri inhiantes. Quinta sessio celebrata est die i 6. Iulii, ubi de usu Sacramenti sub utraque specie actum est, & alia ad resormationem pertinentia . In tertio Decreto, ubi de concertanda tertia parte Praebendarum in distributiones quotidianas c ubi nullae, vel quasi nullae erant petierunt multi Hispani, quod idem seret ex redditibus Dignitatum non residentium. Esto habeant redditus suos extra mensas Capitulares, ut non otiose comederent Ecclesiae bona. Sed dilata est tesolutio in aliud tempus. scilicet in seriam sessionem, ubi decisa est . Et luando ego in hoe satis institi, dicebant multi quod in gratiam meam hoc prin

abant.

Cum in dicta sessione quinta Patres interrogarentur de quorund .lm verbo um additione, quae non fuerant antea examinata. ut responderetur illis verbis Bibite ex eo omnes, & cum cepisse varia dicta, allata est tertia pars.

439쪽

18 COLLECTA EX GESTIS

Et ob verba ejus conclusum ell, quod non adderentur aliqua verba absque majori examine. Sexta sessio celebrata est die i7. Septembris, in qua de altissimo Missae sacrificio dictum est . Displicuit tamen nonnullis Patribus, quod poneretur secundus canon de institutione Sacerdotum per illa verba : me facite in meam commemorationem m. quae esto res esset, videreturque probabilis, non tamen videbantur sufficienter discussa . Quia tamen hi paucissimi erant Io. aut 31. ei reiter, S. aliis videbatur sufficienter discussa res, & examinata , ideb& definita est. Mense Octobris ejusdem anni i 361. Orator noster Dominus Ferdynand Martinus Mastarenbas instanter scripsit Papae super quinque punctis pertinentibus ad te imationem, scilicet r. Super Cardinalibus non creandis ante annum qua dragesimum suae aetatis. a. De beneficiis conserendis per Episcopos praevio eXamine . 3. De dispensationibus gratis dandis, & quando imponerentur poenae pecunia riae , illae expenderentur in piis operibus. 4. Quod non conserantur incompatibi Iia. s. Demum quod Synodi celebrarentur Provinciales. Et haec postulata sunt ope Romani oratoris nostri Domini Aisari de Castro, qui etiam addidit alia tria , quae gerebat in sua instructione. i. Quod nulli filio beneficium conferretur in Ecclesia, cujus & Beneficiatus esset, aut suisset pater ejus. 2. Quod nullus alteri concederetur in coadjutorem, & suturum successorem , nisi jam talis esset ut statim ei merito benefietum istud conserti posset. 3. Quod omnes causae in prima instantia deciderentur in partibus: Causae vero matrimoniales quoad

omnes instantias in partibus expediantur .

Ad primam autem Domini Martini Ferdinandi Masea renhas oratoris Tridentini petitionem Papa respondit, quod ipse libenter id faceret, nisi Patres contradieerent suis postulationibus. Ad secundam vero , quod providebitur quod pro νiso Papae non valeat nisi Episcopo approbante electum. Ad tertiam nihil respondit . Ad alias vero Domini Alvati de Castro oratoris Romani petitiones Papa respondit. Primam quidem sbi placere : ad secundam autem , quod providebitur quod coadiutor datus approbetur ab ordinarior ad Tettiam nihil responsi

datum

Endem & mense Octobri adivi Legatos ego, Clanatensisque, & Segobiensis.& postulavi quod impleretur promissum circa quaestionem de residentia , an sit

de jure divino. Promiserant enim de ea agendum esse quando tractaretur de . sacramento indinis, de quo tune, & hocce eodem mense tractabatur. Et responderunt agendum fore de residentia .E ,dem & mense Octobris dicti anni t 361 surrexit longa concertatio inter Patres, an potestas jurisdictionis quam habent Episcopi, sta Christo, vel a Summo Pontifice. Et ut intellisatur in quo versabatur difficultas, distinguenda primmo potestas Episcopi in potestatem ordinis, & potestatem jurisdictionis. Et circa utramque , distinguere debemus institutionem , seu creationem , & collationem . Et quidem quoad primam partem, Ordinis scilicet potestatem, quae est potestas

ordinandi , confirmandi, consecrandi; & omnes concordabant illam immediatis collatam a Christo , tani quoad institutionem , quia instituit, & ordinavit Christus quod talis esset in Ecclesia sua potestas, quam quoad collationem 3 nant illa adeo producebatur immediate in anima consecrati in Episcopum; sicut etiam Ot- dinum characteres, Episcoporum inserviente ministerio consecrantur. Et posset dari verus Episcopus hanc solum habens potestatem , ut si quem etiam, invito Papa consecrarent in Episcopum aliqui Episcopi. Item

440쪽

CONCILII TRIDENTINI. - χρ

Item quantum ad potestatem jurisdictionis, quae eli potestas gubernandi Ee. elesam docendo, praedicando, pracipiendo , judicando, puniendo &c. omnes contendebant eam suisse a Christo immediate institutam . Instituit enim Dominus ut in sua Eeelesia essent Episcopi, haberentque potestatem pascendi , & gubernandi suas dioeceses. Sed tota discultas erat de immediato collatore dictae potestatis. Quidam enim dicebant, quod Deus conserret; ita quod consecrato in Episcopum hae simul infundebantur ei a Deo potestates duae spirituales, & supernaturales, prima ad oldinandum , confirmandum &c. di secunda ad gubernandum &e. &quod Papa non dabat aliquam potestatem Episcopo, sed solus ministrabat maloriam, in quam Deus hanc conferret ipse potestatem. Alii vero dicebant, quod secunda potestas haec jurisdictionis erat immediate a Papa; & non erat aliquod M. pernaturale in anima Episcopi, sed quaedam deputatio, & relatio superioritatis s& haec est conformior D. Thomae χχ. qu. 39. Art. 3. Sed ut ego dicebam, haec quaestio parum ad rem ficiebat, cum a quocumque producatur illa potestas, omnes in causa illius ablativa potestatis optime conveniant, & dicant, quod Papa potest

eam auferre ut facit, quando privat Episcopum suo Episcopatu . Tunc enita , nulla potestas ei remanet jurisdictionis, cum tamen nec tunc amittat potestatem ordinandi, confirmandi &c. nam, esto , peccet, vera tamen ille sacramenta ministrat, si tentet ordinare, aut confirmare. Et si dicat, Episcopus depositus ab Episcopatu , se quandam adhuc habere in anima potestatem spiritualem gubernandi:

quid ad rem attinet, vere ne eam ille habebat, an non; cum aperte constet eum nullum omnino illius actum exercere posse potestatis; si que quem exercuerit, nihil facere . Ut s tentet praecipere , judicare . excommunicare, vel absolvere , nihil illet saeit, & operatur. At insistunt, qui primam ips tuentur opinionem, & dicunt quod multum interest , a quo potestas illa conseratur immediate : nam si conseratur a Papa, tunc si Papa privat Episcopatu virum innocentem , & sam ctissimum injustε, manet ille nihilominus eo vere privatus, factumque tenet,

quamvis & Papa peccet. Sicut Episcopus potest ad nutum removere Vicarium . 1 uum virum nihilominus bonum , optimeque meritum, munusque ejus alteri conferre cui libuerit: Itaque factum tenet. Et hoc dieunt secundam opinionem tenentes . Si autem dicta potestas immediate conseratur a Deo, Papa vero materiam

tantlim administret; tunc in dicto easu , quo Papa sine causa privaret Episcopatu virum sanctum, factum non tenet. Et quamvis ille si ab eo depositus, graduque dejectus, suamque depositionem ad vitandum scandalum , & sesisma, tolerare . debeat aequanimiter, nee in aliquo jurisdictionis actu publice se initomittere. Si

quem tamen suae dioecess excommunicatum a eensuris absolveret, hic vere a solutus esset. Et se de aliis, quae posset illi secreto peragere. Et hoc dicunt prioris opinionis authores , ae probant quia alias Episcopi meri tantum essent Papae Vicarii. & Procuratores , quales sunt Episcoporum Vicarii , quod est falsum , elim snt Pastores , & ordinarii. Et ideo datur eis cura animarum cum quadam conis secratione , ut dicitur secunda secundae quaesti 84. Quibus respondent qui secundam opinionem sequuntur, negando sequelam ; Quia Papa non habet tantam libbertatem ad amovendum Episcopum, sicut habet Episcopus ad amovendum Vie rium suu in . Quia Episcopus absque peccato potest amovere vicarium suum etiam virum integrum , & lanctum, quia vult istud ossicium alteri dare aeque idoneo , α in hoe nullam ei insere injuriam , sed utitur jure suo. Peccaret autem graviter P pa s virum probum Episeopatu suo privaret, ut alteri daret aeque, vel magis etiam

idoneo ; quia facit injuriam ipsi privato, quia consecratus est in perpetuum spon-Disi jam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION