De tribunis plebis : de origine et vi forma et modo tribuniclæ potestatis / Æm. Belot.

발행: 1872년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

HANC THESIM FACULTATI LITTERARUM PARISIENSI PROPONEBAT

EV. HELOT

In eadem facultato jam licentiatus in Cornelii Lyceo professor

PARISIIS

5쪽

TRIBUNIS J LEBIS

HANC THESIM FACULTATI LITTERARUM PARISIENSI PROPONEBAT

In eadem facultatΗ jam licentiatus in Cornelii Lyceo profeSSor

7쪽

I RIBUNIS PLEBIS

ORIGINE ET VI FORMA ET MODO

TRIBUNICI AE POTESTATIS

PRO TMIUM

Adeo propria et peculiaris Romae oXstitit tribunicia pOteStas ut caeteras rerum publicarum formas percenSenti nihil tale noque simile occurrat. Neque enim Ephori Spartae, neque Cae Sareae Augustae Iustica tantam vim habuerunt. Ipsi illi tres Venetorum inquisitores nonnisi clam et noctu eos quos Suspicio aliqua Vel levissima perstrinxisset intorsiciendos curabant. Tribunus plebis civem romanum, e media Fori luce arreptum, qui Se Verbo tantum Violasset, poterat, Videntibus omnibus, indemnatum de rupe Tarpeia dejicere. Quod si quid tribuni plebis in historia romana egerint, singulis rebus enarrandis, persequi inStituam, SuSceptum opus non hujus periculi modicum studium, sed justi voluminis laborem desideret. Nulla enim Romae converSio StatuS, nulla communium temporum inclinatio facta eSt, quin ad eam acciderit grave momentum tribunatus

8쪽

Praeterea, quomodo tribuni agrarias leges pertulerint, Italiamque coloniis conseverint, quasi ab Stirpe romana propagatis, jam antea Vir apprime eruditUS eXso fuit ). Neque defuere qui, ampliorem rerum Seriem compleXi, eademr etractanti, pauca, quaSi SubseciVa, reli

Mihi tribunatus non historiam scribere, Sed imaginem e rebus ipsis expresSam informare destinatum est. Hoc ut tentem, eo praeSertim inducor, quod plerique ad hanc antiquitatis partem enucleandam aggressi 3 , non facto rum inscitia, sed philosophiae quodam praejudicio humanis foro montibus insito docepti Verisimile aliquid verum esso arbitrati sunt. Cui enim id non pro certo habetur, in rebus humanis, perinde ac in reliqua natura, Omnia eX parvis initiis orta paulatim cre Scere, et, pOStquam lento tenore adoleVerint, ad maturitatem pervenire ' Hac imagine praeoccupata ingenia sinXerunt tribuniciam potestatum se plebeio, ut ita dicam, cinno emergentem, quae, quasi mala quaedam planta, per humilia et obliqua Sor pens, necnon di Scordiis et Sanguine civili alita, robur assumpserit et ad Summum Capitolii cacumon evaserit adrependo. Quod contra factum esse perspicuum est ἰNamque illa potestas primo Statim ingressu adulta et tota constitit. Ut poetae commenti Sunt Minervam, capite Jovis enascentem, juVenili corpore Vigontem, arma geSSiSSO, sic vis tribunicia a Monto Sacro et ab arce J0vis Tonan

9쪽

tiata est. Non igitur secuta est notos crescendi et proliciendi gradus, sed Romam subito invasit et terrore compleVit. Paulatim plebis ira dosorbuit. Tum serus illo tribuna tus et indomitus coepit mansuescere et ad USUS communes reipublicae factus ost in dies accommodatior. Neque tamen id mirari libet, tanquam monstrum aliquod naturae legibuS Solutum, quod non ex parVO Semino ad magnitudinem eXcreverit. Quum enim o gemino corpore ciVitaS romana coaluerit, e populo scilicset et plebe, Romam,p0St primo S consules, oportuit esse bicipitem. Populus patriciorum urbanus dictaturae fascos sibi praetulit. Plebs eXtra triginta curias, extra patriciorum et gentes et clientelas sita, quae in sedecim rusticis trihubus censeba

tur, praefecit sibi tribunatum, qui initio non magistratus populi romani fuit, sed rusticae instar dictaturae. Magistro populi adversati sunt magistri plebis. Populi imporio et patriciis securibus obviam totondit compari potestato

majestas tribunorum SacroSIneta.

i) Dionysius, VI, 90. 2 Cie , De legibus, III, 8.

10쪽

ORIGO TRIBUNICI E POTESTATIS. g 1 . - Quid fuerit plebs. Quates tribuni plebis fuerint indaganti, quid fuerit

plebs ipsa prius statuendum. Neque negandum eSt Veleres ipsos plebis Vocabulum ambiguo SenSU USUrpaSSe. Plebeculam urbanam clientibus et libertis patriciorum Scalentem. merceduliSque suis in populari trutina omniaeXaminantem tanto nomine non Semel decoraVere 1 , logis ipsius auctoritatem Secuti. Namque clientelae, urbe a Servio Tullio quadrisariam divisa, in quatuor Urbanas tribus fuerant conjectae M. Sed ista neque melior neque

Cic., De republiea, II, 9. - Dionysius, II, 8 et 2. - Plutarchus, in Romulo. 13. - Livius, V, 32 et VI, l8. η Dionysius. IV, 22 et 23, M.

SEARCH

MENU NAVIGATION