장음표시 사용
11쪽
XI e ratione, quam in illustrandis his libris so- quondam duxi, pauca dicenda milii sunt. Nam eandem sero ingressus sum viam, quam inivi in illustrandis Cleuronis Tuaeulanis. Omnium primum operam dedi, ut scriptoris nostri oratio quam fieri posset castigatissima atque emendatissima exhiberetur. Novos codices manu scriptos comparandi nullam mihi iactam esse copiam vehementer dolui. Sed tanto maiore cura studioque in id incumbendum putavi, ut, quae iam ab aliis editoribus congeSin esset variantium Scripturarum quasi silva, quam diligentissime pervestigarem, eXCuterem, examinarem. Ex omnibus horum librorum recensionibus sine dubio maximo eminet Oa. quam summa dili
gentia, insigni subtilitate laudabilique iudicii sobrietate instituit et anno MDCCCXXIX edidit Fride
ricus Augustus Bornem annus, vir eruditissimus et Xenophontei sermonis consuetudine egregie imbutus . Hanc igitur recensionem tanquam normam, ad quam in horum librorum oratione emendanda me dirigerem, secutus sum, ita tamen, ut nunquam Seripturis a Bornemanno receptis temere aequi Scerem, Sed Semper eas, comparata et excussa reliquorum Vel scriptorum vel editorum librorum scripturarum Varietato, de integro examinatas aut reciperem aut reiicerem et in harum locum alias susscerem, quae maiore probabilitatis specie sese commendare viderentur. Inc notanda scripturarum diversitate hanc inivi rationem, ut non totam earum farraginem apponerem, id quod abhorruit ab huius editionis consilio, sed, recisis omnibus, quae aperte corruptae et Vitiosae eSsent,
J V. iluae de Boruemanni recentione in Prolinomenis P. G. dixi.
12쪽
lora deligerem, quae Vel gravioris momenti essent volomnino insigniores et memoratu dignae; nequo silentio praetermisi exquisitiores editorum coniecturas. Quumma non sugerit Saepeque ipSe expertus cognoverim, quam moleStum Sit ei, qui scriptorem accuratiora lectione perscrutari vult, neSeire, qua librorum scriptorum vel editorum auctoritate eius oratio nitatur, malui variantes scripturas largiore suppeditare manu
quam parciore. Quae de critieis horum librorum oditionibus et codicibus commemoranda sunt, dixi in
extremo Protegomenorum capite.
Altero oditoris officio, quod in explanandis scriptoris et verbis et sententiis ac rebus positum est, ita defunctus sum, ut primum, quae de horum librorum consilio ac ratione, quae de rerum in eis tractatarum dispositione, quae de Socratis doctrina morali, do eius disserendi ratione, denique de eius δαιμονέφ, multis ocis in his libris commemorato, quae de Xenophontis in deseribenda magistri sui doctrina fide atque auctoritate, quae de horum librorum inscriptione et tempore, quo compositi Videntur, scitu maximo digna viderentur, ea paucis Omplecterer et Protegomenorum loco praemitterem. Deinde ut, quae his libris continerentur res ast Sententiae, quo ordine eae sese exciperent et quo quasi vinculo inter Se colligatae essent, clare ac facile perspiceretur, singulis eorum partibus praemisi argumenta, in quibuS res pertractatas breviter comprehendi et ad summa quasi capita revocavi, adiectis etiam eis, quae de univerSa rei tractatione afferenda essent. Denique subiectae adnotationes versantur vel in impeditiorum locorum sententia expedienda vel in rebus verbisque explicandis vel in Xenophontis genore dicendi illustrando vel in linguase
Graecae grammatica ratione enucleanda. Disti Corale
13쪽
Reliquum est, ut gratias agam primum Friderico Jacobsto et Val. Chr. Fr. Rostio, viris praestantia-simis, de benevolo quo me in adornanda editione mea adiuverunt consilio; deinde Augusto Straubelio, viro doctissimo, acutissimo mihique amicissimo, de singulari plane atque exquisitissima qua plagulas Upis expressas percensuit cura ac diligentia; denique Ludovico Langio, egregio adolescenti, de impigra quam mihi in conficiendis indicibus praestitit
Hannoverae XXII. die mentis Martii MDCCCXLI
14쪽
nibliothecae Grasicae, FRIDERICI JACOBSIΙot VAL. CHRISTIANI FRIDERICI ROSTII,
clarissimorum atque eruditiSSimorum virorum, OPera inStitutae, quum per longum annorum spatium laetissime floruisset, recenti memoria quum compluribus temporum rerumque iniquitatibus maxima detrimenta atque incommoda allata sunt, tum vero magna aliarum quae rePente usquequaque emerserunt Graecorum Scriptorum editionum turba, etsi earum haud paucae omni subtiliore doctrina destitutae sunt, vulnus inflictum est graVisSimum. At vero posteaquam et illae iniquitates, quae prospero bibliothecae Graecae successui impedimento Erant, Superata Sunt et ea veterum Scriptorum tractandorum ratio ac via, quae in illa praescripta est.
doctis hominibus rursus iam magis magisque probari videtur, vix dubitari potest, quin nova iam bibliothecae Graecae lux oboriatur. Nam ex longiore iam tempore bibliopolae officina in bibliothecas Graecae epitionibus typis describendis occupatissima est. Ita-
15쪽
quo etiam laetum est, ut Superiore anno Rostius, vir clarissimus, Xenophontis de Socrate commentariorum, anno MDCCCXLI a me emi SSOrum, novam oditionem adornandam mihi mandaret meque, ut quam Primum opus absolverem, enixe rogaret. Quibus precibus tacite Eatisfacere poteram, quia, quum post priorem editionem longum temporis spatium interiectum esset, novae editionis quasi supellectilem collectam iam ac paratam habebam. Quae in hac nova editione praestiti, paucis licet complecti. Non solum Xenophontis orationem critica ratione de integro pervestigavi, sed etiam omnem adnotationem quam diligentissime perscrutatus Rum atque examinavi et, si quid aut emendandum aut addendum aut resecandum Videretur, emendaVi, addidi, resecui, non neglectis eis, quae a viris doctissimis, qui in diurnis littorariis de priore mea editione iudicium secerunt, subtiliter ac prudenter eXposita erant. Excursum ter
lium, qui est de duplici scriptura vocabuli O ΥΚΟΥΝ
Superest, ut, si qui viri docti hanc novam editionem dignam iudicent, de qua cenSuram faciant, eos rogatos velim, ut Simul priorem editionem meam respiciant, ne quae ip3e commentatus Sum, ex alio rum editionibus post meam priorem emissis mutuatus esse videar. Scripsi XXV. die mensis Septembris
16쪽
. ye horum librorum eansIIIo et ratione. 11 conscribendis his libris hoc Xenophon secutus est consilium, ut Socratem, dilectissimum praeceptorem, ab Atheniensibus morte multatum, ab aecusatorum criminationibus defenderet optimumque eum hominem sanctissimumque et quum singulis hominibus tum univorsae civitati utilissimum fuisse demonstraret. Verum quo gravior exSisteret haec defensio, non acquievit in recensendis simpliciter et diluendis eriminibus Socrati obiectis, seu postquam primis duobus primi libri capitibus universam rem breviter Complexus est, Socratem ipsum cum discipulis vel amicis suis vel etiam cum sophistis de gravissimis doctrinae moralis et eius philosophiae partis, quae ad vitam melius instituendam pertinet, rebus disputantem in duxit. Xenophon, si ab horum librorum principio I, o. 1. et 29 discesseris, raro ex sua ipse Persona loquens prodit, nec fere nisi ita ut Socratis sermonibus pauca verba, quae vel, unde illi nati sint, demonstrent, vel ad eos rectius intelligendos necessaria sint, praemittat aut finitis sermonibus ea strictim adiiciat, quae ex eis ad Socratis doctrinam vel vi-
17쪽
vendi rationem diiudicandalii colligi possint. Ita fit,
ut, quum hos libros legimus, vera quaedam Socratis animis nostris obversetur imago. Nam quum hi
sermones non solum in mira quadam rerum varietate
vorsentur, sed etiam cum Omnis generis hominibus instituti sint, iidemque Socratem ita cum singulis loquentem exhibeant, ut eum ad cuiusque conditionem et indolem orationem Suam direxisse et composuisse videamus: fieri non Potest, quin Socratis multiplicem disputandi rationem, diversissimi generis homines tractandi peritiam, totum denique ingenium,
vitam, mores clare PersPiciamus.
Quanquam Xenophon non ipsa Socratis verba, uti ex eius ore fluxerunt, calamo excepta nobis tradidit; vix tamen, si in variis sermonibus variam disputandi rationem respicimus, dubitare poterimus, ruin etiam orationem suam ad Socraticam accommo-aro et consormare Studuerit, Praesertim si nobiscuiureputaverimus DX nSSidua consuetudine tacito Xenos,hontis orationem Socraticae colorem quendam tratere potui SSe. IIuc accedit, quod mollis ille et lenis sonus ' , quo Xenophon in omnibus scriptis suis usus est, et naturalis eius no non fucata simplicitas, omnibus Attici sermonis lepori hus et veneribus condita, ut mira quadam delectatione legentium animos alliciunt ad se, ita ad Socratis amabiles Inores, nitimi integritatem et iucundissimam in hominum consuetudino assabilitatem exprimendam egregie videntur esSoncoommodata. Ut alia praetermittam, unum commemoro, in quo Xenophon elegantissime videtur magistri sui ingenium adumbrasse. Constat inter omnes Socratem a Graecis appellatum fuisse ε ωνα ob dissimulantiam illam, qua, ubi cum aliis disputabat, eis, qui sapientiam sibi arrogabant, eam illudens tribuehat, Se autem omnium rerum inSeium fingebat ot rudem, hoc tamen artificio tam scite utens, ut illos vehementer perturbaret errori Sque sui et insipientiaoconvinceret ). Hane Socraticam ironiam multis
locis ''' Xenophon tam lepide et festive expreSSit,
18쪽
vix ut dubitare possimus, quin ea Plane e natura ducta sit. Summa denique in magistrum pietas sinceri Ssimusque amor, cuius pleni sunt hi libri, haud exiguam eis gratiam conciliant atque stinvitatem. l. se rerum his libris irael aiarum disposIsione. Quanquam Socrates totam aetatem in Studio sapientiae consumpsit philosophiamque primus firmis atque solidis sundametitis Superstruxit; uunquam tamen iuventa Sua ad certam quandam artem et disci linam revocare studuit, Sed quavis Oblata occasione e rebus, quae ad rectam vivendi viam, ad emendandos inores et ad vitae felicitatem pertinebant, de
pietate, de pulchritudine, de iustitia, de temperantia, de fortitudine, do civitate, do officiis ei, qui civitatem administrare vellet, explendis, de hominibus re- geudis omnibusque eis rebus, quarum cognitione homines honi et probi fierent, ignoratione autem ad Servilem conditionem destruderentur ' , dissoruit. II incsemper in vitae luce atque hominum celebritate versabatur et cum cuiusvis geueris hominibus Sermones SpargenS eorum ni imos menteSque doctrinae suae luce illustrare et viam, quae ad vitae solicitatem duceret, monstrare Studuit. Itaque ne mirabere quidem Xenophontem non operam dedisse, ut varios Socratis Sermones argumentorum similitudine ad certum ordinem revocaret vel adeo ex eis artem quandam com-
ueret. Quod qui requisiverunt in his libris, neque
ocraticae in docendo consuetudinis neque consilii horum librorum rationem habuerunt. Nam si Xenophon Socratia praecepta ad Severas artis leges ordinata conSiguasset, non Solum a magi Stri Sui ratione promaus deflexisset, sed etiam mancam et impersectam illius imaginem exhibuisset omnemque defensioniS Suae vim atque vigorem mirum tu modum infregisset. . Quare satis libere versatus est in Commemorandis Socratis Seritionibus, ita quidem, ut in multis temporis magis, quo eoου vel ipse audivit vel ab aliis accepit,
19쪽
rationem, quam rurum argumentorum ni innitatem se clatus esse videatur. In maxima tamen horum librorum Parte non difficile est ordinem quendum inda-sare. Nam duo prima capita primi libri versantur
in univorsa Socratis contra adversa rium criminationes dosensione. Deinde sequuntur ea, quibuS universa illa defensio per singula magis confirmetur. Sunt autem haec maximam partem Socratis cum amicis discipuliSque sermones. Tertium caput libri primi Satis arte cohaeret cum antecedentibus. Repetit enim ea, quae prioribus iam exposita sunt, ita tamen, ut, quum supra deOS coluisse Socratem virtutisque studiosissimum fuisse demonstratum esset, iam magis, quo modo deos coluerit, doceatur et de eius in victu amoreque temperant in sustus ex Ponatur. Etiam quartum caput apte prioribus adiunctum est. Demonstratur enim, quod nonnulli credant Socratem exhortatum quid om fuisse homines ad virtutem, sed non perduxisse ad eum, id esse falsum. Quae sequuntur inde a libr. I. cap. b. usque ad libr. II. cap. 2., non certo quodam ordine sese excipiunt. Soci indon libr. II. cap. 2. usque ad libr. III. c. 7. Sermones rerum tractatarum similitudine et cognatione inter so ohaerere luculenter apparet. Primum enim II, 2.
agitur de liberorum in parentes pietate; dein 3. de fraterna concordia; tum 4 - 10. de amicitia; postea III, 1 - 4. de imperatoris officiis; tum 5.
de ratione, qua Athenienses ad pristinam sortitudinem, gloriam selicitatemque revocari POSSint; postremo' 6. 7. de re publica administranda. Reliquao tertii libri partes communi quodam societatiS vinculo carent. Sed in libro quarto Omnia a Primo usque
ad septimum caput artissima colligatione conueXa sunt inter Se atque copulata. Quippe Omnes qui in eo Commemorantur SermoneS non dubium est quin id Sequantur consilium, ut Socrati S egregiam adolescentium ingenia diiudicandi tractandique dexteritatem eaque cognitione sui, pietate adversus deos, iustitia, temperantia aliisque quae ad vitae felicitatem pertinent rebus instituendi rationem describant. Extremum denique caput, quod epilogi instar adiunctumost, demonstrat Socratis mortem et pulcherrimam etheatissimam et vero diis carissimam cenSendam e8Se. Disitiroci by Cooste
20쪽
Concluditur totum opus bro vi repetitione argumentorum his libris tractatorum. l . De Soeraus praeeeptis ad diseiplinae formulam
Verum ut Socratis doctrina in clariore luce Collocetur, res Postulare videtur, ut disiecta quasi per hos libros eius membra in unum corpus colligamus et ad disciplinae formulam revocemus ' . Constat doctrinam moralem a veteribus in tres partes dividi solitam esse, quarum prima est de honis et de summo bono, altera de virtutibus, tertia de officiis . Bonum est id, quod virtutis vi gignitur, lium mumque bonum coniunctio omnium bonorum, quae Virtute gignuntur; virtus autem est oonstans ac Perpetua vis animi, qua honum gignitur; officium denique est formula atque nO ma, ad quam virtus in agenda vita sese componere
A. Primum igitur videndum est, quale Socrates apud Xenophontem bonum esse statuerit. Bonum, quod expetendum est hominibus, est utile ως ἐλαμον, χρήσιαον, λυπιτελές . Utile autem est tu, quod ad finem consequendum iuvat IV. 6, 9. . Quicquid homo sentit et agit, utile ESse, i. e. ad certum quendain finem referri debet. Per se igitur nihil bonum ost. sed ratione habita eius, ad quod referatur. Idem dicendum est de pulchro
III, 8, 3. 6. 7. I0. IV, 6, 9. . Summus autem
Soeratis decreta, his libris consignata, primus ad doctrinae rationem revocavit Ludolphus Dis senius in Commentatione de philosophia morali in Xenophontis de Socrate commentariis tradita. Gotting. 1812. p. 6 sqq. Eundem igitur quem illo in singulis Soeraticae doctrinao partihns disponendis ordinandisque sequar ordinem, reiecta tamen eius si de Socratica utilitatis notione et de Xenophontis in his libris auctoritate sententia, quae cur nobis probari non possit, infra demonstrabimus. ' V. nos in libro da Cieer. in philosophiam meritis.