Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

4ga C Ap. IX. DE HIsTORICII AB EXCEssu Avcvs Trdine complecti res notarum gentium et noti aeui. Coepisse . eum a Troianis temporibus, aut circa, et pertexuisse et sto ad consulatum hunc M. Viuicit, i. e. annum Vrbis DCCLXXTIL Uiberiani autem imperii XI L. Clarum amgumentum ex primordio ipse, quod nunc est, libelli mbi casus et res eorum , qui a troia redierum. Sed plura in terciderunt, cum hic tantum Graecorum casus, non etiam Troianorum, atque adeo nec jsus Aeneae: quem omi tere certe non potuit, auctorem et caput Romanae stirpis. Neque de numero librorum consentit, et non putat Omnia in unum et priorem librum includenda fore, quae a capite omnia desunt de Graecis a Troia redeuntibus et varie sparsis; quae postea de Antenore aut Aenea ;

quae de Latii et Albae Regibus; quae de ipsis Regibus

Romanorum; imo quae de consulibus, aut tribunis militum, usque ad bellum Numantinum; quae simul omnia necessario habuerit liber unus primus. Vndeco licit, libros in illo priori plureS comprehendi. Attamen salua res est: nec temere aduersus codicum fidem suis indulgendum ratiociniis. Romanam potuit scripsisse historiam et suaui, nec adeo insolita, digressione res aliquando inserere aliarum gentium. A Troiano excidio orsus, ad primordia rerum Romanarum ingressiis, postea ab inserendis externis abstinuit: quod facere non potuisset, si uniuersalem historiam in animo habuisset Et quae priori libro de illustribus ingeniis intexuit, per excessum dicta videntur. Nec OperiS tantam animo conceperat magnitudinn, ut duobuS non potuerit comprehendi libris. Ipse contra passim eius indicat breuitatem F) et prouocat ad iustum opus et pleniorem historiam. S. V

Iὶ Vid. lib. I. c. I s. et lib. 2. c. sti s.

502쪽

f. V. Mirum haud immerito cuiquam videri posset, FΑ-BIVM QVINTILIAN v M, et) Vbi Graecos atque Latinos historicos recenset, nullam Velleii mentionem fecisse: sed ille tantum genera degustauit, Omnium minime excussit bibliothecas, quod ipse de se testatur ingenue. Et noster res delibauit tantum, potiora ad iustum opus suamque .ήν historiam reseruaturus. Operis, quod edidit, breuitatem ipse indicat passim: a atque inter alia b) cum haec particula, inquit, operis v lut formam propositi excesserit, quanquam inteligo, mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae proni uexurgitis ac verticis modo nusquarn patitur confisere, pa ne magis necessaria praetereunda, quam superuacua amplectenda: nequeo tanseu temperare mihi, qui rem saepe agiatatam animo meo, neque ad tiquidum ratione perductam ,

signem stilo. Exhibet in ea tamen reS minime notatu dignas, haud facile in grandioribus historicorum voluminibus reperiundas. Vir aulicus generosis familiis consignandis, moribusque notabilibuS in utramque partem exprimendis, praesertim aptus, diligens et eruditus est habitus. In primis rerum Germanicarum peritus militauit ipse in Germania eo tempore, quo vis Romana minime inualuerat, et contra eam Germanica vi

tus atque libertas, non sine felici successu, acerrime insurrexerat. Maroboduum et Arminium fortissimos illius aeui heroes quam accuratissime descripsit: adeo quidem, ut licet nunquam non videatur Romanis asiel tari, laudes Germanorum tamen dissimulare non potuerit. Romanas antiquitates ab ultimo principio breuitate

nin Instit. orat. lib. IO. cap. a. βὶ Lib. I. g. sa. et 8 . J Lib. I. c. tos .

503쪽

perspicua repetit. Ac laudes illustrium virorum facunda oratione, tantiSque Viris digna commendatione describit. Praeter liberalem educationem, magistratus et honores maximos domi ac militiae gessit: ut ingenia et characteres hominum fingillari prudentia depingere V lucrit. Imo, iudicante BOECLERO c) incomparabilis Velleii est in describendis et veluti nota publica signandis hominum naturis diligentia. Hinc apparet, descriptiones personarum et elogia ingeniorum, quae subinde decenter utiliterque historiae sitae inseruit, philosophiae politicae plurimum, nec minus facundiae continere, eo denique Prorsus dirigi, ut, per quosdam qu si characteres politicoS, ab auctoribus rerum atque agentibus ad recondita et praecipua omnis actuS in rep. principia proficiamus Hos characteres politicos in Velleio Paterculo laudatuS IOH ΗΕNRICUS BOE CLERUS iacunda quadam expositione demonstrauit, libello singulari, A qui omnino meretur cum auctore nostro

. At Velleii valde accusant probitatem atque fidem: utpote qui adulatione perpetUa celare aut velare plurima ; imo et palam aliter narrare videatur; et nusquam non, in describendis sui aeui rebus gestis, Caesaribus, domui Augustae, et Seiano in primis assentari. VndeLIPs IvS : e P pudet et piget proiectae a ludationis Vellera nae. At non ita Tacitus. Vix ferendum, quod de mo stro seculi, illo diis hominibusque inuiso Seiano memoriae prodidit: ) Dogua uegotia magnis adiutoribus egent.

e) Charachecibus politicis in Velleio Patercula cap. I. d) Qui prodiit Argentorati as a. 8. Epistolic. quaest. epist. 8. Lib. L. C. ORIvi

504쪽

- Iuteresque re . quod usu necesarium, et dignitate

eminere, utilitatemque auctoritate muniri. Sub his exemplis Uberius Caesar Seianum Aegium, principe equestris

ordinis patre natum, materno vero grvere clarissmas vel

resque et insignes honoribus complexum familias, habentem consulares fratres , consobrinos, auunculum, i muυero laboris ac fidei capaci mum, sufficiente etiam vigore animi compage corporis, Iingularem principalium onerum adiutorem tu omnia habuit atque Bahest tirum seuerita tis laeti mae, hilaritatis pristae, actu otioses illimum, nihilsbi vindicantem , eoque assequentem omnia, sc 'rinfra atiorum aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum , animo exsomnem si huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia ciuitatis cum iudiciis princiapis certantis etc DiXeris eum hinc panegyristam poti ilS ,

quam historicum: eoque ipsum stilum direxisse. Μ citum illi certe BoRRI cIIIus gὶ inter historicum et panegyricum assignat locum. Et ipse Bo EcLERus h qui Velleium penitus inspexit, multaeque propter Vi tuteS amauit, elegantiam eius quidem agnouit, tersique oris scriptorem fuisse: sed qui ad leges artis historicae adeo non respeXerit: ut multa etiam mutuatus sit ab eloquentia. Ita omnino videtur astabre ad principum assentationem esse factus, et in eodem cum Valerio sor matus ludo, ut dominis illis supparasitari potius, quam historias scribere instituerint: ita quidem ut Valerio noster Velleius hie multo et facundior, et in ipsa rerum gestarUm narratione porrectior, et iucunaior sit. ΙΑco Bus PERIZONIVS i adulandi studium in Vel-

505쪽

leio ita reprehendit, Vt primas facile in contaminanda utcunque per istiusmodi blanditias historia eum tenere assirmet. Compendium Plentim adulationum et digressionum PHILIPPvS CAROLI le) appellat. ΙΟΗ. MAMIMARcAE TILLA DETI dissertatio, de locis Taciti et Velleii inter se pugnantibus, memoriis academiae inscriaptionum Parisientis, Gallice editis, t) inserta legitur. CAsΡ. BARTIIIo m I iudice, tantum praeconem Romani nominis egit, Vt eo solo fine scripsisse videri possita

g. VII.

Dictio ejus plane Romana est, et elegam, qua nulli prorsus aetatis suae scriptori postponendus. Ut tem poris ferebat ratio, stili castitatem atque nitorem seru Dit, et orationis suauitate grandiorem supra vulgi consuetudinem, Vt OratoreS solent, eloquentiam ostendit: qua dubio procul cum inCurtio, Lituo, aut Sallustio certare potuisset: si instituti tulisset ratio , ac modus

operis ad rerum eXOrnationem conciones recepisset.

Vel una digressiuncula n) qua proscriptum et Occisum Ciceronem deplorat. magnifico elogio, et insigni grauitate in M. Antonium Percussorem inuehitur , quid intractandis aflectibus valeat, liquido demonstrauit. Disertus ubique utitur eloquentia facili et profluente. De stilo Velleii wAL cvivs vir clarissimus ob oui et ipsum auctorem, qua fieri potuit, solicita cura eclidit, eiusque merita optime peripexit, inter alia haec sibi obser uare periuadet: quod ad Periodorum magnitudinem a

tineis λὶ In bibliotheca Romana MSta. I m. 3. P. 6 7. seq.m Adueis, pag. 1878. nὶ Lib. a. c. sc. 'oὶ Historia critica Latiuae linguae cap. l. s. g. Disitigod by Coosl

506쪽

tinet, medium esse inter circumductum et concisum; sed intuitu formae internae , sectari quidem charait rem humilem, sed saepius ad sublimem ascendere: ita

Vt oratoris ingenium sapere videatur. Quocum facit Omnino o I. A BOR Ric Hii p) iudieium: dictio eius amguta , profluens, suauis, plane Romana 'Jhbinde etiam ab . instituto digreditur ,' sed nec longe, nec inconuenienter, ut adeoque inter historicum et paneraricum medius esse vide tur. Et cARl sTO PRO Ri cELLARII q) sententia: situs Velleii, quamuis non ubique est historicus, sed or toris sapit ingenium , tamen nec ideo posthabendus, sed commendandus magis es , quia plus ad orationes , aut miles sermones, quam ad integras hisorias scribendas ad lescentes adducuntur. Dictio autem, etiam magno Vo o r sudice, es plane Romaua atque elegans et in rerum c pia multa habet, quae in aliis desiderantur. . Aliquando

sibimetipsi placet dictionibus argutis: s et nescio quid

trahere iam tum prodit a vitio seculi. Non dicam evitare passim lusa in Velleii monumentis subobscura: quae scribamm magis incuriae , quam auctoris ingenio tribuenda. Nemo facile inficiabitur, nostrum superioris seculi, quod florem prae se ferebat Latinitatis et virile. robur, historico m ἀ ρατολοώις non respondere: et quod RVPERT Vs t) quoque obseruauit, Vt se tentias, sic locutiones passim frigidissimas Occurrere. Nec eandem seruat ubique sermonis suauitatem. Nihil v. gr. magis durum auribusque ingratum, quam

istud:

p Conspectu auctorum Lat. linguae p. 41. ρὶ Epistol. selech p. I 6s. H De historicis Latinis l. I. c. s Vid. M A sareri palaestra stili p. aso. ι Observ. ad Veli. Paterc. l. a. c. 16. 3. Pag. II

507쪽

istud: υ) nihil enim ex persona poetae, sied omnia

hub eorum , qui illo tempore vixerunt, dixerunt. Et libri secundi principium : potentiae Romanorum stria or Scipio viam Vrruerat luxuriae positerior aperuit. Alia, quae felicioris seculi elegantiae et castitiati aduersantur, nunquam satis laudanda Latinae linguae historia ae etiam D. WALCHIVS notat. Et cum BOSI OF in accessionibus suis ad Wheari relectiones hiemales Σ) 1ΟΗ.cRRIsTI A N Vs ΝΕ V singulare quidem gratiae et tum ditatis genus, sed tamen non sine quadam affectatione, deprehendi iudicauit. Cetero diligentiam suam absque fastidio et ineptiis lectori approbare. BALΤΗΑsAR denique BONIFACI VS, a) elocutione Velleiana, cum Bo- Diso iudicat, nihil purius et suauiuS fluere; ut miram legentibus Voluptatem asserat. PHILIPPO CAROLI b)saepe castitatem stili affectationibus castrensibus frangere videtur. . Idem Visum Viro docto, qui stilum inde Velleii citrocem appellat: quod indignans alius et improbans, argutam PotiuS et Vivam breuitatem In eo laudandam esse duxit. c CAROLUS SIGONIVS AE) pleraque, imo omnia probat, quod res ipsae dignae sint, neque a

melioribus conscribantur. Addit tamen d tenuis alioqui verbis, et ordiue uou satis accuratus. Adulationis fu- .pra quam credi potest vitio laborauit. praesertim cum Augusti et Tiberii Caesaris gesta narrauit. Illud etiam notantin

508쪽

in eius stilo, quod in omnibus, quibus Utitur, Oratio nis figuris epiphonema cum tanta venustate adhibuerit: ut ipsi nemo fortassis hac, in parte fuerit unquam aequaliS.

g. ' VIII. Velleii Paterculi historiam Rqmanam ad M. Vinicium cos. cuius libri primi principium, et secundi finis, quaedam operis quoque medii desunt, ex MSto Mor- 'hacensi, adiutus et alio Mediolanensi a Georgio Merula reperto, Beatus Rhenanus primum in lucem protraxit Basileae 1sao. sol. apud Frobentum, additis in ora libri castigationibus ac notis. Epistola ad Fridericum S xoniae Electorem, cui sacrum voluit esse opus suum,

'equidem abhinc annos, scribit, ut puto, quinque, quum primum hunc in Murbacens bibliotheca reperissem, et via derem tam prodigiose corruptum, ut omnia resiliaere non foret humani ingenii, properanter ac infeliciter ab amico quodam descriptum, premendum plane censebam, donec metireris vobis codicis fleret eopia, quem acceperam haberi Mediolani. inuentum olim a Georgio Merula. Verum dum frustra tarn tres annos exspectamus, interim docti fimus quisique mecum expostulat, cur tam infiguem auctorem symdioses communicare tam diu disseram. Addunt conuicia quidam, dictitantes illum in hoc a me premi, ut olim ali num opus, tanquam ingenii mei forturam, gloriabundus in publicum emittam. Proinde nνnc edidimus omnium eruditorum votis expetitum, et ante promistum ' ne sudiosos diutius huius desiderio maceremus. quod nullam bane ob caussam serius factum es, quam ut sucerior exiaret. Ad calcem subiiciuntur variae lectiones ex eodem

Murbacensi codice a Iohanne Alberto Burerio colle-

509쪽

ctae. Hinc ANDR. ASVLANVs e grauiter in Basil enses inuehitur , velut spurii scriptoris intempestiuos admodtim protrusbrct, queis Omni modo propterea de- . tractum cupit. Verum longe aliter omnes eruditi iudicarunt, quibus Velleium inspiciendi cura fuit: et recte LIL. GREG. GYRALDVS insulsam hanc vocat

Asulani suspicionem. Et ipse Mo RHOFIus, g quid illi in mentem venerit, senescire, ingenue falsitur.

6. IX. Editus est primum Velleius, ut dixi, Basileae Isao

fol. apud Frobentum a Beato Rhenano. Cuius editio iterata IS42. fol. II 6. QI. cum Suetonio, scriptoribus historiae Augustae, Ammiano etc. Is 8. sol. Haec ed ' tio prae se fert Erasmi nomen, qui seculi anno tricesimo sexto defunctus, quoad vixit, Velleium nunquam edidit. Auenione Is 32. fol. cum Appiano, accurante Antonio BonhOmmaeo. . Et haec editio iterata est V scofani Is38. sol. Lugdum etna. 8. prodiit Velleius apus Sebastianum Gryphium. IS94. 8. et IS99. h. cUm n

iis Aldi, Pauli Manutii filii, Lipsit, Schegkii et Acid

Iii. Parisiis Is6o. II. cum Floro et aliis. Is68. 8. apud H. Stephanum, inter historiae Romanae scriptores L tinos, quibus Graecos, Xiphilinum et Herodianum, α recentioribiis Pomponium Laetum et Bapt. Egnatium, et Sigonii fastos adiunxit, quatuor voluminibUS. V netras ISTI . 8. cum . scholiis Aldi, Pauli Manutii filii, quem temere Plura in Velleio mutasse ,, et Claudii Puteani

In praefatione ad Liuium, a se editum, i Di.il. i. de poetis.. Pol th. liter. lib. ω cap. 12. S. ν. Di thoo , Coo

510쪽

teani notas, adhuc ineditas, h) compilasse Petrus Bum mannuS arguit. Patavii Is9o. 8. cum lectionibus Velleianis Valentis Acidalii. Ipse vero Acidalius, qui i genio subinde suo in illis nimium indulta, eas vix deinde pro suis agnouit, de secundis etiam curis cogitare se prosessus. x Lugduni Batauorum IS9I. 8. apud Raph tengium. Subiunguntur variae lectiones ex Aldo, Schedihio, et Lipsit praelectionibus excerptae. Francorarii Is88. Qi. apud Andreae Wecheli heredes, Claudium Marnium et Ioli. Aubrium, opera Friderici Sulburgit. tomo primo, inter historiae Romanae scriptores Latinos minore8. H dAbergae Is96. forma minori, apud

Commelinum, ex recensione Iusti Lipsit. g. X. Seculo post Christium natum decimo septimo Velleius prodiit Francorarii I 6oa. I a. ex Aldi editione EXPrellius, cum eius atque Sche ii, Acidalii et Lipsit

notis. I 6 . I a. editio Gruteriana, cum castigationibus

et notis Rhenani, Burerit, Μanutii, Fuluit Ursini, Lipsit. Scheoli, Acidalii, et Gruteri. I 687. I P. cum nOtis Gerhardi Uossit, Gerhardi Iohannis filii adolesce

tis. Hanouiae I 6 II. fol. inter historiae Augustae scriptores Latinos minores, Opera Iani Gruteri. Argentorati I 6 2. et I 663. 8. cum eruditissimis notis et indice Oh. Henri. Boecteri, qui et separatim Argentoratia 672. 8. characteres politicos in Velleio Paterculo domonstrauit. H. cladii I 6 9. I a. eX recensione Iani Gruteri. Parisiis I 8. sel. una cum Tacito variorum QNq a notis

ιγ Primum enim prodierunt postumae Claudii Puteani notae in Velleio notis variorum illustrato per Carolum Λubertum Parusiis lGog. l.

ij Epist. 37. ad Monacium.

SEARCH

MENU NAVIGATION