장음표시 사용
261쪽
admodum ipse Adversarius in Rushnellae suae denominatione evenisse suspicatur , cujus nomen Schola Ciceronis propter loci insolentiam , atque hominum oblivionem , ad quaedam ru- .dera parum a memorata Villa dissita attributa sit . Ex quo si conjecturis, Adversarii nostri exemplo , indulgere vellemus, possemus quidem , quod de veterum & recentiorum Urbium nominibus , idem & de Schola Ciceronis affirmare . Uerum vim addere velle videremur objectioni Adversarii Cl. P. Zuggeri , quae, ut diximus, nullius momenti est, neque hujusmodi appellatio quemquam movere debet , qui perpenderit , quantum vulgaribus istis denominationibus dandum sit. Primo quia satis superque notum est , talia vocabula , sive prie diis,
sive possessionibus a rusticis sic reperta , & conficta occurrere, ut nemo sanus ex vocabuli ipsius vi pro certo aliquid , de , eruditis potissimum antiquitatibus deducere audeat ' quippe quum in imponendis nominibus sepissime vulgus multa pro ingenio suo confingat, & non semper certa ac firma ratione hac in re ducatur . Quibus omnibus si addideris, quantum ad Tusculanum Ciceronis in Crypta-Ferrata attinet, non hic agi de traditione, quae penes vulgarem gentem, sed de traditione, quae penes eruditos , R rem litterariis antiquitatibus & mo. numentis censentes e literit; vulgaris appellationis Scholae Cia ceronis difficultas omnino evanescit. XL. Pari ratione omnia alia objecta evanescunt , tum qu T contra Trapezophorum dicuntur , quod Ciceronis Villae aptum documentum esse non possit, allatis ab Adversario conjecturis ex Ciceronis ipsius ad Gallum epistola si) , aliisque
animadversionibus , quae contra nos facere possint ό quoniam
tia Famil. lib. VII. epist. 23.
262쪽
quum de sententia etiam Adversarii, hujusmodi Trapezophora cuique hominis divitis communia esse possient, ut id nostrae opinioni nihil suffragatur, sic certe nihil ex eo contra nos poterit deduci. Ac praeterea , quum tot validissimae rationes ad loci , & situs naturam, & positum , limitumque certam & aptam dimensionem , 8c aquae cursum , & copiam spectantes, quemadmodum affatim superius demonstratum est , nobis militent , & e contrario oppositam sententiam plane falsitatis evincant; exigui pretii monumentum pro utraque parte ratio hujusmodi habenda est. Quod idem non modo de Hermathena responsum sit, sed de Porticu etiam , atque Atriolo, quibus in postremis quum Adversarius tantum pro Ruffinella sua fidere videatur, allatis etiam ex Ciceronis epistolis locis i);
non video quid ex iis vel pro eo , vel contra nos confici pos sit : haec enim eodem modo, quo de aliis monumentis est dictum , & aedificiis omnibus erant communia , & Adversario probandum restaret , tales porticus primum nonnisii in Ciceronis Uilla fuisse , ac deinde ea , quae a se eruta jactat , revera talis formae structuram exhibere , ut iis , qvie de Ciceronis Uilla nominantur, omnino respondeant.
XLI. Et quoniam Adversarius validis, atque solidis, quibus nos pollemus , rationibus destitutus, industriam adhibere debet ad propositum finem obtinendum, primum artem Rhetorum videtur imitari , praescriptum quum sit, ut , si quando multa levia ad aliquid probandum argumenta suppetant, ea simul omnia veluti conglobata congerantur ; talis omnino videtur e sse ratio, quam tenet P. Zuggeri ad efficiendum id, quod
Q AEtticum lib. prismo Epist. 8. Ad QDatr. lib. III. epist. prima . D mil. lib. VII. Nisi. 23.
263쪽
quod sibi proposuit : quin immo alia deinde arte eumdem inniti manifestum est , & ex iis tam variis, tam disparatis, quae
affert, monumentis, videtur potius eruditionem qualemcumque proserendo, speciosis tantum, non firmis argumentis ni
ti, ac prorsus, quantum ad propositi finem & scopum attinet, alias plane res agere , id quod & ex musivo opere , quod ab
eo laudatur ci), R ex inscriptis, sive litteratis laterculis sa), atque solario maxime probatur ) ; quae omnia in sua Villa
eruta dum enarrat , maxima se habere documenta & ratio. nes existimat ad nos ex antiqua Tusculani nostri possessione sdepellendos. Verum quanti hujusmodi res faciendae sint, quantum reserat ad faeti, quod asserendum est, veritatem, in juriam lectori faceremus , si hic perpendere Velimus. XLII. Et sane , sintne opera illa hujus, vel alterius aetatis , ad illud , an aliud Romae saeculum referenda , antiquiomrumne, an posteriorum artificum gustum praeserant, ad Syllana tempora, an anteriora, & posteriora spectent, & talis Imperatoris gestorum praesagia , an symbola sint; quam parula ad rem, de qua agitur, faciat, quis non videt Z Immo vero
quis non potius videt , consuetas in hujusmodi rebus vicissitudines ρ taleque argumentum contra Adversarium potius,
quam nostrum contra Tusculanum intendi posse Θ Ex eo enim quod tale monumentum ad Syllam reserendum sit, nihil Cryptae-Ferratae Villae detraheret , immo potius asserere videretur , quod de vicibus , quibus Tusculana Ciceronis Uilla subjecta fuit , inter nos atque Adversarium convenit ζ eadem h a enim
264쪽
enim serme ratione, qua plurima monumenta ex Russin elliana Villa in Musaeum DP. Soc. Jesu ornatus gratia translata sunt ; sic tum ornatus gratia , tum invidia Gabinii adversus Ciceronem non modo opus illud mussivum , sed quam plurima alia Ciceronianae Villae ornamenta ad Gabinianam Villam commigrarunt. Praeterquamquod argumentum ex Solario petitum pro constituendo Ciceronis Tusculano , nullus non viderit , qui sciat , multo ante Tullii ipsius aetatem Solariis Urbem is
abundasse: quod ex his Plauti versibus apud A. Gellium i), quos elegantiae , & venultatis gratia hic adscribimus, facile colligitur, & comprobatur. Ut illum Dii perdant, primus qui horas repperit, Iuique adeo primus saluit hic Solarium ,
ut mihi comminuit mi ero articulatim diem ,
Nam me puero vetus erat Solarium
Multo omnium Isorum optimum, o perissimum, Ubi ise monebat esse, nis quum niΘil erat qNunc etiam quod es, non es, ni foli libet: Daque adeo jam oppletum oppidum Solari s , Major pari populi aridi reptant fame . Ex quibus optime deduci potest, talia vel commodi, vel ornatus gratia Villis omnibus potuisse esse communia. XLIII. Ad laterculos autem veniendo facillimum quidem , omniumque persuasioni obvium responsum est; quamvis
enim probari ab Adversario nostro posset a), nomina SVL. , SVL. ANIN. P. P. F., .aVS . I, IAG. SVL., TUM in la
265쪽
M. T. CICERONI S. 6 1teribus inscripta vel Syllam, vel Ciceronem, vel alias qua Dcumque personas designare ; nihil adhuc ex eo vel pro Gabiniana Villa , sive Russin elliana , sive contra Tusculanum nostrum , neque in ejusdem etiam favorem deducendum esset. Quis enim est , qui ignoret , temporis tractu , multa quum aedificia corruant, nova extruantur , scepissime locum esse, ut ex ruderibus unius materia congeratur ad novi alicujus operis constructionem Z Quod si iterum corruat, & talia tractn temporis rudera effodiantur, quam falsus esset is , qui ex talibus monumentis repertis firmum, aequumque iudicium ferret, locum ubi ea effossa sunt, illum esse locum , ubi aedificium illud fuisset, domini illius, cujus nomen vel lapis, vel laterculuS. vel aliud monumenti genus inscriptum exhiberet Τ Quod & incolumnis, in sepulcris, & in quadratis lapidibus , tum in sacris, tum in profanis aedificiis passim evenire experientia confirmat . Praeterea tandem si per laterculos illos Cl. P. Zuggeri inibi L. Syllae primum, Ciceronis tum Villam fuisse persuadere nobi S contenderet et non quinque , at plurimi lateres in Cryptae-ferratae Territorio reperti characteribus his insigniti SVL., PHIL. SUL. , RVFI SVL., CHER. SVL. idipsum pro nobis evincerent. Quid si quis lateribus illis, quos idem pro se affert, L. Syllam, qui XXXIII. IErae Christianae anno consulatum gessit, vellet denotari ξ Quid si quis laterem illun TURI ad Tullorum Familiam , ex qua C. Tullus anno Christi CIX. Consul iterum fuit, pertinere vellet ξ Nam quum ex hujusmodi lateribus ; nominibusque inscriptis admodum levest argumentum; utriusque litigantis par erit ratio . Praeterea
si cujusdam Cl. Viri Iesu itae fide Sc doctrina praestantissimi di-
266쪽
ctis standum esset, qui nostris apertissime fassus est, inter l, teres illos, alterum quoque fuisse inventum, in quo SULANI plane & probe legebatur ; quatuor illos lateres ad Sullanum pertinuisse asseverando , maxima quidem cum probabilitate
controversia omnis de medio tolleretur .
XLIV. Quod si praeterea ad labra in Balnei usum animadvertendum sit - idem dabimus responsum , quod de solario, & de porticu , & de atriolo alio loco datum est . Talia enim instrumenta , quemadmodum Balnei usus antiquis communis erat, nulli Villae insolita fuisse credendum est. Atque, ad hoc quod attinet , si talibus nos monumentis fideremuS' talia etiam pro nobis ad rem probandam proferremus. Verum quia levis momenti sunt , quemadmodum & Adversarius ipse
Non multum in ea re niti videtur ; tantummodo , ne Lectortale aliquod monumentum etiam a nobis desideret , pro certo amrmare possumus, quum alterum , Monasterii nostri latus anno I 739. extrueretur, Cameras tres oblongas, totidem portis sibi respondentibus instructas , fuisse detectas : ac desuper ea per loca fornicata uber profluebat aqua. In ejusdem quoque Coenobii horto labrum ingens e marmore durissimo , ad Balnei quondam usum , asservatur , ae demum alia etiam labra in suo Tusculano Ciceronem habuisse , aut e ligno , aut alterius materiae , mobilia siquidem , & levia , ex Ciceronis ipsius verbis in epistola ad Terentiam , manifesto deprehenditur si) . In Tusculanum nos venturos putamus .... labrum s in Balneo non es, fac, ut ID ; item extera gux func ad vi Hum , O' ad Palecudinem necessaria. XLV. Caeterum quit m hac super re affatim jam distum
267쪽
a nobis sit, & ad Tusculani Ciceroniani apud Cryptam-Ferratam situm quantum attinet, abunde, & validis rationibus systema posuerimus, nihil aliud restat, quam deprecari a lectoribus veniam , quod in quibusdam, iisque levibus , ac minutis oppositionibus diluendis ab Adversario coacti , nimium multi fuerimus; quas certe satius fuisset praeterire , postquam prima fundamenta statuta fuerant, Sc potioribus objectionum capitibus responsum erat , per quas ab Adversario talia fundamenta impetebantur; qualia fuerunt ea , ut alias dictum est , quae ad veram, dc genuinam Topographiam , ad loci genium , ad aspectum, ad limites, ad alia adjacentia , ad irriguam praedii naturam , tum ex constanti de Ciceronianae Villae dotibus, Sc praecipuis qualitatibus, tum Ciceronis ipsiuS,
suorum aequalium testimonio , dc gravissimorum Geographo rum, Straboni S videlicet, potissimum pertinebant. Verum quia omnia ea speciosa, quae a Cl. P. Zuggeri in Dissertatione sua erudite potius, quam ad rem allata sunt , poterant sortasse lectores aliquantisper dubios facere ; quum novitaS hoc potissimum tempore maxime arridere soleat; propterea nihil
intactum duximus relinquesndum , sicuti nec ad extremum relinquimus , quaecumque sparsiim affert de recentiorum Auctorum testimoniis, tum celebris Iacobi Sponii in suo per Italiam itinere, tum Κircherii, dc Eschinardi, aliorumque complurium , quos a se facere quum ipse autumet; necessari uinexistimo lectores admonere , ne se in eo falli sinant , illud
semper attente reputando, quantum in hisce rebus, & qua de causa , auctoritatibus dandum sit.
XLVI. Et quoniam, quos ipse laudat Auctores, nihil in medium afferunt, nisi conjecturas; idcirco iterum , dc saepius
268쪽
admonendus lector est , rem ad conjecturas tantum redire , unde facile deduci possit , quantum in iis momenti sit , si ad ea respiciatur , quae ex opposito constanti assertione , antiquissimorum Scriptorum auctoritate, & rebus ipsis clarissime evincuntur. Et sicuti Scriptores ab eo allati modo opinionem, modo traditionem pro fundamento dant; satis in aperto fit, quibus fundamentis tota CL P. Zuggeri Dissertatio innixa sit: simulque quale oppositae sententiae nostrae pondus existat, quae aliis longe diversae naturae fundamentis nixa sit . Clarissimam faciunt rem, quae per me affrmatur, verba ipsa Adversarii, si hic afferantur , ex quibus nemo per se non deprehendat,
qualia ipse adducat, qualia aucupetur, & quam leviter ipsemet in iis confidat i) : Godo, che uesa mia sentenas det IRto delia Villa Tusculana di Cicerone sic sata gid la comune a gli Antiquari de'tempi trafandati, ii cise suo essere di non Ilepe argomento pel nodro intento. It celebre Giaeomo Spon i)nel suo Viaraio facto per I' Italia nel I 6 s. portosi a pedereii luogo . dove sapa P antico Tusculo, e partando dei sto deiala nosra Nilo, dice te fetuenti parole -- La tradiatone ei a
scura essere sata Ia VIIIa di Cicerone - . Quis ex verbis ipsis Cl. P. ZuzZeri non manifesto deprehendit, quales is, ut ita dicam, ansas captet, vel arripiat, per quas tamen nihil aliudem ceretur, ni si ut rem probabilem tantum, & minimo quidem probabilitatis gradu faceret ὶ Quod manifestius est exilis , quae deinceps immediate subjungit si) : Il Padre XIrcher dice espressamente, che molli Antiquari de'suoi tempi erandi
269쪽
lano nei luogo apsunto delP ultimamente soperta Villa : dope aliora si pedeon sopra a terra i soli ruderi : Atque ut de levitate con jeeturae , nec satis constanti testimoniorum assertione quidquam accipias , animadverte, quae paulo post sequuntur : E' hen pero, che it P. Rircher crede, cise in quoso luo-go flesse P Aecademia Tusculana di Cicerone , e che ego pi Fportasse eo' oi amici da Grotta-Ferrata credula dat Nircher Villa di Cicerone ) a fore P erudite conferenae sopra te mst rie Filos che ex quibus quae probandi ratio ab Adversario
teneatur, nemo est, qui per se non cognoscat. XLIX. Verum quia Cl. P. ZuZZeri cum iis , quos prO- ducit , textibus ad traditionem potissmum videtur confugere ' hanc ineundo viam , causae suae perperam sane consulit :non enim animadvertit, imprudenter se in eum locum incidisse , qui totus contra se est , & unde vix possit effulgere . Etenim si traditione hic pugnandum sit, quomodo se Adversarius expediet, quando a nobis intelliget, praeter praecipuas, Sc firmiter statutas rationes , ab antiquissimo usque ad prae sens tempus stare sinceram , ac genuinam traditionem ξ Hoc manifestissimum statim est , ac tum nostra Dissertatio , tum Adversarii legatur; ad quem enim finem confecta est Dissertatio Adversarii, nisi ad antiquissimam traditionem , quae Pro nobis est, convellendam 7 Ad quem finem consecta est Diseserta itio nostra, nisi ad excludendam, non dico traditionem, sed opinionem , quae non nisi ab eo tempore convalescere Oc- coepit, quo a DP. Societatis Ruffinellianae Vi ii emptio facta est . pro qua statim de Ciceronis Tusculano exorta quaestio super traditione fundata venditatur.
270쪽
XLVIII. Quamobrem ne ad nauseam usque plura hic de
hoc argumento congerantur, tum ad assertum nostrum evin
cendum , tum ad alia Adversarii minoris momenti objeeta diluenda; contenti erimus tam potiora rationum capita, quae
a parte nostra sunt , statuisse & confirmasse, quam dissicultates ab Adversario objectas, quae aliquibus fortasse magni ponderis videri potuerint , Ienitus sustulisse. Quibus, ut par erat, praestitis, neminem arbitror, qui rem justo judicio perpendat, futurum, cui super Ciceronis Tusculani in Crypto ferrat ensi Agro , & Coenobio nostro , antiquo si tu vel minimus
scrupulus reliquus futurus sit, quique non malit , non modo cum vetusta, constanti, legitimaque traditione, sed cum gravissimorum Geographorum , aliorumque veterum Scriptorum a uetoritate , & cum manifestis rationibus, quae ex Cicerone ipso , & aequalibus suis elucescunt ; potiori antiquae sententiae magis acquiescere, quam novitatis studio , ad plausum captandum , & se , & alios in errorem inducere , posthabita cura veritatis, qua nulla res hominibus potior, carior, aut antiquior habenda est.
