Hercules prodicius seu principis juventutis vita et peregrinatio ...

발행: 1609년

분량: 660페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

HERCULES

Iegislator ille summiis eos ritus instituisse, legesque tal praefracto,& barbarae servituti adiueto populo imposuit bevideturi, quibus eum ad humaniorem cultum reduceret, &ad sui timorem ac reverentiam compellerct: cum nimirum

sibi hunc,velut inhaeredium, dc in ejus fiundo stirpem dele.gisset,ex qua deniq. Servator humani generis Christus Dominus noster divina praedestinatione nasceretur in terris, ex tribu videlicet Iuda, dc semine David, quemadmodum plurimi prophetae vaticinati sunt. Ne igitur familiarum ac tribuum fieret confusio , temporum longo successit, quae nasci plerumque solet ex longinquis S promiscuis conjugiis es bonorum haereditariorum alienati vine: cautum dili genter legibus , ne quis extra familiam aut tribum suam matrimonium iniret, neve nuberet. Uti uxorem viduam fratris sui defuncti sine liberis , frater ducat in matrimonium, semen suscitet,&primogenitum ejus nomina appellet. Uti in tribubus XII. familὸae singulae restituerentur in intestrum anno quoque quinquagesimo; possessiones, villae bonaque omnia quocunque modo distracta redirent exprima sertium distributione ad easdem, &ad primos haeredes suos,atque in servitutem addicti,in libertatem, Zc ad cognationem quisque suam. Harum igitur legum benefici; sanquinum commixtio, haereditariarumq: portionum, quas Josue dux populi Hebraei tribubus ac earum familiis singulis in terra promissionis ab initio assignaverat, alienationes perpetuae prohibebantur. Nam dc anni Jubileji re cursus,vellit aureum quoddam faeculum, conlapsa reparando prisca jura,possessiones,libertates familiis singulis ,atq; privatim cuique; nec non felicem acquietum rei p.totius statum reducebat. Non itaque dissicile fuit semiliarum stemmata& propagines a pruna stirpe deducere, elim intra familiam & cognationem manerent conjugia. Et climmaxime illi populo fuerit semper usitatum genealogias colligere,& natalia quorumcunque curiose scriptis mandare Ut liquide fatis ex patrum s acris voluminibus atque vaticiniis constet, adventum expectatum Messiae in Christi liberatoris nostri,ex sanguine David & tribu Iuda nati vita Mpassione,in terris expletum fuisse: quod in confusione illa cognationum ac familiarum haud facile demonstrari po-tinuet.Jam vero sabballu, di anni septimi, ac rursum cia m

382쪽

pR DICI Us.

Iubileio recurrens illa quies atque vacatio laborum publica commodi plurimum adferebat; hominibus videlicet, atque jumentis virium restaurationem, agris foecunditatem, pinguiave novalia pollenoribus astricolis. Libertatem deni-' que atque bonorum recuperatio, hoc est, reli itutio in integrum dc pristinum statum uniuscuit isque,certam quandam suis temporibus conditionum ac fortunarum aequalitatem pariebat,quae ut conciliatrix amoris dc concordiae, sic dc iam juriarum,invidiae,atque contumeliosae superbiae profliga trix es Iesistebat. Itaque visum illi supremo legislatori, hisce ritibus, aliisque legibus oportunis, gentem in usuras, avaritiam, ac sordidos quaestus pronam compescere : ne divitiis stipra modum evecti,insesescerent, pauperes .opprimerent, virilitem ac cultum divinum vili penderent. Atque hae quidem haud leves instituti apud Hebraeos Jubii eji anni fuisse

cauta videntur.Verum enimvero, clim in veteris legis on ribus. umbratilibus sacramentis,quae Moses obvelata facie legem serens Israelitis imposuit, gratia Dei, qua genus humanum crimine primi parentis conlapsum per filium suum Jesum Cliris una Servatorem nostium,ordinatissima

temporum dispositione re aurare decreverat, operta multis ileculis' jacuerit quae tandem per Christi Evangelium,ac eius pastionem,uelo templi scisio,in lucem prodiit:jam mihi facile persiuadeo,sub prima illa fabbath i atque anni Jubial eji institutione sublimiora etiam mvs iacia comprehcnia latitasse. Sic etenim nece ite e Pintelligamus quaecriq; sub veteri lege decreta,factave esse legimus: ut cogitemus in his esse plurima, quae siqnant postmodum in ecclesiaChristi g xenda,& nobis etiam imita la esse, quemadmodum D. Gregorius test atur Qujd enim significat septimi diei sabbathu, quod Deus ipse ab operibus qhitescendo sancire voluit, &vacatione diligenti profanorum atq; sei vilium laborum s crari a Judaei siNon aliud ex D. Augustini sententia suam a servitute perpetui hostis dc peccatorum iugo liberandos nos esse perChrilli passionem & Spiritum sanctu.quo beneficio vinculis peccati dissolutis in vera libertatem asserun ur. Christus igitur nos oneratos, ac laborantes sublevat & reficit: feLsis criminum sublato podere veram quietem praestat. Hic libertatis nostrae vindex lege adimplens ipse.1abbathu elicis simu nobis attulit,iruis' aPatre,ut sitis nuciaret annuJubilea T a plenain Red mo

383쪽

plenum salutis gaudii ineffabilis; vel, ut Isaiae prophetae

verbis dicam, annum placabilem, vel acceptabilem Domi no,& diem retributionis Deo nostro. Quod vaticinium in se compleri palam indicavitChristus ipse, cum in terris inciperet Evangelium, atque annum hunc acceptabilem praedicare; jam in Jordane baptismatis tinctus ac urristus sacra mento ; nec non sit perveniente figura columbae Spiritus' sineti numine, ic Dei Patris oraculo commendatus, ut Lpsum audiremus. Tunc patriae siuae synagogam ex more sabbatho ingress us,cum librum lecturus apperuisset, in adem incidit Isajae verba haec: spiritus Domini siler me,eo quod unxerit me; ad evangelizandum mansuetis 1 sit me, ut mederer contritis corde, dc quae sequuntur. Cum que legisset, & omnium oculi in eum essent intenti, convoluto libro, coepit ad eos dicere: Hodie completa est scriptura haec in auribus vestris,&facundiae ad miraculum ex ejus ore fimentis gratia cunctis hoc Deile persitasit. Christus igitur Servator noster Iubilejumdc gratiae verum annum a Juda is evide per figuram celebratum nobis attulit, & simul per

evangeliunr annunciavit mansiuetis, hoc est, spiritu pau- In IF - peribus, ut D .Hieronymus prophetae Verba interpretatur. ob. I ea . Missus ad sananda vulnera contritorum, &ut praedicaret . captivis, peccatoque servis libertatem, clausis apertionem, vel vinctis solutionem. Hic legis abolevit obligationes, dereliqua vetera. Hic primi parentis crimine genus humarium infestissimi hostis servituti mancipatum sua morte liberavit, peccatorum vincula solvit, clausos in barathro

patres antiquos a morte resurgens edurit, apertaque celi porta, beatitudinis aeternae thesauros patefecit, haeredit

tem amissam,&selices paradisi possessiones, celestemquep triam exulibus nobis ad eum redeuntibus benigne restituit Adventus quidem tam exoptati temporis, vel potius Jubia Ieji nosi etiam arietinarum tubarum septem clangore no. bis praenunciatus fuit, nempe vaticiniis prophetarum plurimis, ut septenarius numerus item multitudinis symbo m m as. Ium est. Notum est itidem, in veteri .lege mensis septimi initio tubarum festum celebrasse Judaeos, nihil que aliud αbi hoc voluisse, ut interpretantur Theologi, nisi ex prophe tarum oraculis,Evangelii,& Apostolorum vocibus,quarum

senus caelestim tubarum instar in omnes tarae fines exire destin

384쪽

destinatum erat, instituere At initiari sacra omnia nos debere. Quin etiam arietes Nabajoth, qui apud Isaiam cap. IX. ministrabunt dc offerent. D. Hieronymus interpretatur de electis in sacerdotium, dc de ministris ecclesiae. oc ubi psalmographus cecinit, filios arietum Domino adserendos esse,eos Principes ecclesiarum Eucherius exponit,Vet,ut Augustini verbis dicam, quos per evangelium duces gregum Apostoli genuerunt. Metinae igitur tubae, videlicet MO-ses 5c prophetae, nobis hunc annum remissionis Ic gratiae per figuras Maenigmata obscure clangere ceperunt; ac d mum ille praeco buccinator D. Joannes praecursor in fine quadragesimi noni anni, in ipso liberatoris nostri adventu,

imo etiam angelicus e caelo concentus in ipsius nativitate,' cum ex virginis utero procedens,portam gratiarum auream cunctis aperuisset, palloribus apertius, pacem & gaudium magnum bonae voluntatis hominibus promittentes nunciarunt. Admodum igitur apposith dc hos arietinas nobis fuisse tubas opinabimur, qui nobis Christum monstrarunt, ut agnum innocuum Ze immaculatum, qui mundi peccata sua morte tolleret, de aeternae vitae reseraret aditum. Quia per arietem illum, quem jussus erat Aaron pontifex pro pinpuli peccatis offerre in holocaustum, Christus etiam repraesentatus suit, ut D. Auetustinus, Hesychius , at iique Veteres Theologi interpretantur. Nam hic idem per crucis extensus cornua, spinisque coronatus olim adumbratus fuerat,

per arietem cornibus suspens im in vepribus; quem pro filio jussiis Abrahamus immolavit. Haec victima sola sanguine suo supremae justitiae moriens satisfecit , primi parentis, univertique generis humani crimina, quibus immortalitati eramus facti inhabiles diluit,ac sustulit; amissis aeternae beatitudinis possessiones haered: tarias, libertatemqtur illam priscam restituit cunctis ejus evangelium ac legem gratiae, sine qua vetus lex ad salutcm invalida est, recipere volentibus. Cujus quidem tanquam Jubel eji veri ac placatissimi anni buccinator etiam i ple non minus, quia m auctor, &effector in Juaaea fuit, Et cum corporis de sanguinis sui testamen

itim credentibus relinqueret,per mortis tramitem Vitae portam mox aperiret,per crucis arma nostrae servitutis tyranno profugato, castrisque ejus expugnatis, vincula captiVΟ-rum solveret, mortis di inferni victor redivivus triumphans. T 3 in caelum

385쪽

HERCULES

m caelum scanderet; abundantissime pro nostra salute de restitutione debitum solvit, Deo que Patri ad ejus gratiam se conferentes cunctos reconciliavit. Jam vero cum vivificus dictae gratiae, nomaeque reparationis thes aurus cunctis quidem pateat accedere ad ipsum volentibus: non tamen ad ejus usumfructum quis pervenire potest,nis perlegem gratiae, & sacramenta a Christo liberatore nostro instituta renatus, in Ecclesiae gremium pilus admittatur. Hujus igitur inaestimabilis thesauri dispcnsationem absolutam e terris discedens Christiis, Ρetro, & Apostolis, eorumq; 1iiccetaribus commendavit, ut eundem per ecclesiae sitae membra fideliter & prudenter, pro animarum salute dii tribuerent. Itaque completis rursiani septem septen ratis mysticis, quinquagesima post resurrectionem die,cum jam in caelum ascedisset, promissum suis Spiritum sanctum misit, cujus afflati numine, nihil non rite facerent ac docerent in ejus ecclesia.

Remanet igitur haec plena distribuendi potestas per Spirutum sanctum in D. Petri, quem patiorem in terris constit erat,dccuram sui gregis cum clavibus regni coelorum dederat, successore, hierarcha Romano: ut is pro iisti & necessitate temporum , passionis di sanguinis sui incomparabili precio succuriat imbecillitati nostrae; quando variis in hac miseriarum valle malorum periculis dc aerumnis eaeposita, perduellis inimici insidiis atque infestationibus allidue vexemur. Sic enim vistim stipremo Numini, proprio non parecie filio, sed humiliatum humanae fragilitatis conditione morti substernere,pluribus onerare calamitatibus,noXqdedere: ut tanti pignoris precio salutis aeternae porta ad eam tendentibus aperiretur. Idemque voluit, ut filii sivi vestigia hic insequamur, nostiam & ipsimet crucem poria. temus,licst invalidi. Adsiit, ut D. Pauli verbis dicam,stumulus carnis, vel angelus Sathanae, qui colaphita per errores, dc carnis passiones; ut vigilemus diligenter per adversitates, ne extollamur in supcrbiam. Hujus improbitatem dc colaphos cum non 1 emel Paulus fuisset deprecatus,repulsam se passum cum tali response scribit: Sussicit tibi gratia

mea. Cujus quidem ope laboremus Oportet continue, ut destruatur in nobis pectati jugum: eoque dissipato, Christi Servatoris nos adaptemus auxilio, verae libertatis beatit Gi , neqiussimamque daemonum tyrannidem orationibus R

386쪽

PRO DICI Us. a s bis & ieiuniis feliciter excutiamus. Christi enim solius m

Mil. nostra qualiacumque bona opera ad eam beatitudinem Coraequendam conferre quid poterunt. In cum itaque fine a Romanis Pontificibus, D. Petri successoribus,ad imitat mem veteris Jubileji Hebraeorum, inter alios , quibus in offuio ecclesiam gregemque sibi commissum continent, modo: , Ac ille ab antiquo repertus est, quo populum ad Poenitentiam errorum & scelerum, vitaeque correctionem,ci ad pietatis exercitia pellicerent: quo revocant statis diebus ac annis in memoriam hominum Christi Seivatoris nostri benignitatem di merita, per quae culparum omnium Venia atque condonatio gratuita ejus clementiam implorantibus praesentatur. Omnes etenim , ut Flaccus poeta

canit, Non fec- ae meris olim disne erus GLrbi tua Doctores, elementa *ebnt ut .sereprima,

magnis propositis praemiis invitant ad veri illi: is Jubileti λ

Deo per filium nobis promulgati communionem, veluti ad solemne regis superni convivium, & hymeneias epulas, Qquas neminem nisi in habitu nuptiali splendidum, nisi foedis vitiorum Qi dibus expurgatum venire decet. Quarum eluendarum causa simamus Pontifex paratos ac limpidos nobis ostentat fontes, nempe sanguinem sacrosanctum, ac merita Christi. Ad quos prccibus, jejuniis, eleemosvnisque pro nostro modulo praeparati, Divorum patrociniis adju i properemus licet, ea cum fiducia & persuasione, solum illum liquorem nos emundare, & candidatos adaptare tanto

convivio posse. Nam nihil redemptoris nostii glorii decedet

propterea, ut haeretici maligne calumniantun quod nosti as imbecillitatis memores, nostrisque viribus dissili, patronos ipsi gratos i inpioremus, ct adminicula oporturea solliciti quaeramus. Cian autem publicae caerimoriae & epiphaniae vel apparitiones quaedam adlaphorae partim olim admissae inter sacra tanquam imagines & picturae moveant ,& incitent hominum animos;doceant,& renovent memoriam rerum gerendarum ; quas D. Augustinus eleganter adrnoda escas appellat, quibus in utero suo susceptos, & ex baptismo renatos fovet , ac reficit sancta mater Eccesia, ut hilares

387쪽

S bene pastos nos exhibeat Christo: non incongritiam p fecto, vel ineptum videri poterit, quod summus Pontiex populum omnem Christianum sibi commissum exhortaut ad pietatem,preces, operaq; bona,instante Jubilejo gi ii

rumve tempore sacro;vel ingritente Turcico bello, perisul saque tempestate quapiam remp. Christianam turbante. Non absurdum apparebit,quod nos inflammet ad opem divinam implorandam,convocet gregem universum a1 ovilenium; ad Ecclesiam videlicet Romanam, tanquam ad fidei petram, & Ecclesiae fundamentum : Inamo velut congreget ad arcam illam Noe,extra quam ut D. Hieronymus ad D masium stribit in regnante diluvio, qui manet, peribit. Non ociosum, inquam , videbitur, quod orando, pulsandoque gratiae caelcstis portas aperiri polle caerimoniis demonstret; dum omnibus ordinibus sacris stipatus, maxima cum pompa portam batilicae D. Petri Apostolorum Principis in Uaticano semper alioquin muro lateritio clauiam anni illius initio precibus & malleo recludit, atque per eandem crucis sacrosanctis signum triumphale, cereaque benedicta sancti Spiritus lumen mentes illuminantem, ac divini amoris fla-rmam corda succendentem inseri, populi multitudine ing ti subsequente. Quantus tum,o superi,hominum omniS generis ex universis Christiani orbis provinciis ad ea sacra Romam Venientium eonfluxus 8 exposita cuivis ex inexhausto passionis & meritorum Christi, Divorumque thesauro plenissima peccatorum indulgentia; non propter dictas illas

caerimonias, non ob nostras preces, peregrinationes aut labores, sed propter unicu nostrae salutis assertorem IR SYMCHRISTV Μ. Quod ipshm etiam in suis edictis summi Pontifices promulgare nunquam praetet mittunt. Ob has igitur rationes, & in eum modum anni Jubileji festum a D. Petri succesibribus institutum indicitur: Non quidem Judaico prorsus ritu, sive ex veteris legis decreto, cujus caerimonias per Evangelii gratiam ablatas esse, Paulus ubique

contendit ; sed ut legis Mosaicae adimpleat mysteria , ctari

illa Jubii eji tempore posset sones & bona his in terris duntaxat redderet, nexos solveret, & corpora in libertatem vindicaret. Nobis autem per Evangelium Jubilejus annus ex iiptabilior offertur, quo nexus animorum solvuntur a criminum Vinculis, amissaeq; caelorum posIessiones in liberi

388쪽

tem assertis restituuntur. Ut autem anno quoque centesimo

haec festa repeterentur, Bonifacius VIII. summus Pontifex irrimum decrevit ;& portam basilicae in Vaticano aperuit: argissimamque statuit peccatorum omnium indulgentiam cunctis qui urbis inquilini triginta eius anni diebus, quive peregrini aut advenae,quindecim diebus,consessione, poenitentia, ac corporis Christi communione prius lustrati, ad sacra religiose per eam intrassent. Clemens post eum sex tus ejus nominis, flagitantibus Romanis, ad annum quinquagesimum Jubileja reduxit,cui & grata tanti muneris dispensandi occasio vica fisit. Is alteram addidit portam basilicae D. Joannis Latcranensis in Caelio, statuitque ut totidem vicibus & ibidem secra visitarentur. Adjectae postea ad similes visitationes faciendas duae sanctiores aliae basilicae, D. Mariae Majoris in Exquiliis, &D. Paulli via Ostiensi. Atq; ita portet patefiunt in vigilia Christi Nativitatis,initio Jubileji, eadem hora quatuor; una, ut diximus , per summum Pontificem, aliae tres per basilicarum dictarum Antistites synmyllas Cardinales. Sixtus IIII. denique temporis interstitium contraxit ad annos XXV. ratus vitam hominis mille casibus S periculis expositam rarius ad quinquagesimum annum pervenire, gratiaeque illius expertem infinitam hominum multitudianem idcirco fieri. Altati cuivis anno quoque XX v. rccte consuli, cum unius hominis vita ter annum illum felicem &optatum attingere possit: in juventute nimirum, virili aet te, & senectute; fraudariq; dumtaxat,quibus lubricam adolescentiam excedere non contingit. Haec praecipua contrahendi temporis causa fuit, ut videlicet major frequentiorucoelestitam gratiorum copia proveniret; non pecuniarum,

sicut qciidam falle, magis qtram salse jactitant. Quid enim

hoc saeculo his moribus tantum lucri pontificio aerario ex stipe illa colluitia & arbitraria accedat, non video; quae potius ad basiilicarum, sive aedium sacrarum fabricam, pietatis que culturam conservari solet. Summo Pontifici interea non levis incumbit cura, ut in urbe, Sc ecclesiae ditionibus ubique locorum ad tantum populorum confluxum commeatus abundet copia, annonae provideatur utilitas, utique itinera reddantua a latrociniis riua peregrinis, quae quidem

sine mas nis semptibus praestari nequeunt. Sed de Jubileii origine ιχ caussis jam satis. Cum pridie Kal. Jan. Carulus

389쪽

aeiarur is

princeps maxima in principum virorum stequentia sacrispo ineridianis interesset,novi urbis Rotne magii iratus eo die creati in habitu solemni ordine ante pedes Pontificis procumbentes ex more juramento pr*itito inaugurati tulit.

Ipsis deinde Kal. sequentibus post Missae saccificium publi

cum honos ingens illi a filmmo Pontifice delatus cst,qui principibus maximis raro contingit ob occasionum rarit,tem. Mos etenim vetustus jam a multis iaculis inolevit de. samptus,ut apparet ex Machabaeorum historia facra: in qua libro II. cap. XU. legimus, Judam ducem exercitus Judaici, priusquam iniret & contra Nicanorem praelium,uid iste insomnio suminum sacei dotem Oniam pro populo Ora tem , Elieremiamq; prophetam tradentem sibi oladium aureum cum tali exhortatione ad proelium capessendum: AGcipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel. Aggreinus igitur praelium Judas, compulsus ab livilibus sabbatho; victor, occiso Nicanore, prostravit ad XXXV. hostium milia. Atque hinc occasio de-fimipta videtur sacri ritus istius,ut Romani pontifices singulis annis in praeclara natalis D. N. I Esu CHRIIT Inocte priusquam exordiuntur sacrificia, thure & aquali strali consecrent, & sanctis precibus inaugurent ensem assi brefactum, aurea vagina, baltheo, capuloque aureo instructi im; & ejus mucroni impositum galcrum ex holoserico molli janthi no consutum, d upi icatum que exuviis m ustelarum,Vel, ut quidam vocant, inalpinorum murium candidi Lsimis ascia vel diademate aureo circundatum, & margaritis plurimis circumtextum, exornatuinque. Nobilis & opima haec semper habita est strena, quam parat ea nocte solam Pontifex summus magno cuipiam principi donandam, qui bene de rep. Christiana meritus est, vel bene mereri adhuc potest. Nec caret suis mysteriis aptissimis, quorum meminisse & exequi significata,Christiani ac pii principis interest. Rituales etenim pontificum libri docent, per entem illum consecratum sit gnari imprimis Dei infinitam potetiam permanentem in Verbo,quo cuncta crea; it, Ec quod tali die cruro factum est: nimirum in Christo Deo Filio, homine vero, Patriq; aequati: cui data est omnis potestas in coelo S in temra , ut ipse caelum scanii us ad Patrem, dixit; mandans eandem potestatem Petro, suisque collegis in Ecclesia vel civitatenia a

390쪽

nova nuper ab ipso condita, dc sanguine ipsius consecrata, adversus quam portae inferorum non essent praevaliturae. MMMILCujus cum fundamenta firma in ovili sito pallor bonus jecisset, ejus, ut dixi, gubernacula discipulis, ac Petro tanquam capiti, Vicarioque tuo , cum clavibus regni coelorum commisit Jubens uti docerent omnia, quae mandaverat & docuerat ipse; per bapti sinum & evangelium invitarent omnes gemus ad salutem, & reciperent quoscunque in civitatem illam sanctam, extra quam vera salus nulla; & in qua coeles is politiae leges ac mandata ipsius seivarentur, atque imperium omne legitimum in terris a Deo proveniens Spiritus sancti nutu, Sc auspiciis recte distribueretur. Divinae providentiae,

cujus nutu regna constituuntur humana, sacra naylleria

quis digne satis admiretur, & veneretur 3 dum nerpendimus,cam sacrae illius politiae sue praetorium ac regale solium in arce imperii terrestris urbe Roma collocare voluiste; quo gladius ille potestatis supremae, cui terrarum orbem jam subiecerat auro divinae legis, Christianaeque fidei tutius con- scrvaretiar, atq, salubrius regeretur. Itaque Petrus Apostolici ordinis Princeps ad hanc destinatur provinciam, inserreque trophaeum crucis Christi Romano Capitolio jussus est: quoveritatis aeternae lumen in salutem omnium essicacius faci liusque se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Designat igitur consecratus gladius item ille, jus, imperium, ac potet atem summam rcgendi in terris a Christo

relictam Praesidi Ecclesiae suae Petro, & ejus successistibus. Aquibus Christiam,& pii principes etiam maximi quique

haud gravatim hoc juris acceptant, & acceptarunt hactenus. qui se membra corporis ecclesiastici, & sanctae e Christo consti tutae civitatis cives agnoscunt, & intelligΠnt, ejus corporis es e caput unum, cui membra singula ni tabescere, deperire velint in subservire debcnt. Atque in illa civitate recto- rena a Christo positum esse cum potestate suprema Vica' rium suum, cui magistratus si ibdelegati obsecundare pacisci concordiae catilia debent: ac nos omnes obtemperare.

quamdiu ejus rei p. privilegiis gaudere volumus , cogimur. propter Clu illum, cui nos in bapti lino subjecimus. Manis stum enim est, navem illam magna rei p. Christianae ab uno

gubernatore regi divino nutu, tanquam ab animo solo tot dieorpus: dc licet ille clavum tenens in puppi scdeat quietu4.

SEARCH

MENU NAVIGATION