Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

II. Simul dicuntur , quorum neutrum altero

prius, vel posterius , sub ea ratione, qua sunt simul. Dixi , qua sunt simul . nam alio respectu possunt habere rationem prioris, & posterioris: te sol, & lux sunt simul tempore, & tamen sol

prior est natura luce sua , utpote illius causa. Item licet rationale sit simul divisione cum irrationali, quia non prius participat Tationem animalis , tamen prius est persectione; denique licet pater, ut generans sit prior natura filio, ut est genitus, quia est causa illius, tamen ut pater, est simul natura cum filio, qua filius est, tam quoad positionem, quam quoad ablationem , quia P sito patre, aut lato , ponitur , & tollitur filius. I. Primus modus est, quo duo simul esse incipiunt , vel simul tempore existunt , si ve simul incipiant, & desinant , sive alterum prius incipiat , & desinat, sive posterius incipiat , & desinat, sive posterius incipiat, & posterilis esse desinat , quam aliud, & hic modus respondet primo modo prioris. I V. Secundus est , quo aliqua dicuntur esse simul

natura , hoc est convertentia ue iis rebus convenit, quae reciprocantur secundum existendi consequentiam, nec unum est causa alterius, ut duplum, &.dimidium , aliaque relata categorica ; nam cum

duplum est, dimidium quoque est, & cum dimidium est, duplum quoque est, neutrum autem est causa , cur alterum existat : unde dicuntur simul cognitione. Hic modus respondet secundo , &quinto, hoc est prioritati existendi consequentia,& prioritati causalitatis , quia simultas convertentiae excludit Vtramque prioritatem.

V. Tertius est , quo gliqua dicuntur simul diuisiones

602쪽

visione, seu simul natura communi ue iis con enit, quae sub eodem genere dividuntur E diametro, ut species, & disterentiae oppositae ; nam homo ,& brutum , rationale , & irrationale immediat Edividunt animal : hic modus tertio modo prioritatis , qui est secundum ordinem , ex Toleto respondet. Dixi , simul natura communi, licet enim una species ex propria ratione ad alteram praesupponatur , ut actus ad habitum , cujus est causa,& linea ad superficiem, illud est per accidens ad naturam genericam qualitatis, & quantitatis .Modos sinnuitatis exprimit duplex Distichon. Tempore dico simul, quorum generatio nunc sy Ωua convertuntur, dicimus esse simul: Suntque simul species, genus unum distribuentesς

At generis causa , non ratione sui.

VI. Praeter tres modos simultatis ab Aristotele recensitos, alii sunt. Puta esse simul subjecto dicuntur, quae habent idem subjectum, ut candor, &dulcedo, respectu lactis. Simul causalitate, ut

duae causae concurrentes ad eundem effectum : V. g- duo equi concurrentes ad tractionem rhedae r uis

uini authoritate, seu dignitate, ut duo populi moderatores, quorum Vnus sine consensu alterius nihil decernere , & agere quidquam possit : simul loco sive communi , ut duo homines in eodem templo, sive proprio , & intrinsece ut Paulus , de ejus accidentia, sive extrinsecὸ, ut extrema corporum se tangentium dicuntur esse simul, quia inter utriusque corporis superficies nihil. interjicitur. Denique simul opinione, & affectu, &c. sed hi modi. aliquatenus ad simultatem naturae revocari pota sunt : De modis simultatis tantum, jam de ino

603쪽

I. AT VOR sunt modi per se , duo primi adicuntur modi per se praedicandi ; tertius, modus per se essendi , quartus, modus per se causandi. I I. Primus modus praedicandi per se est, cum praedicatum est de esseutia subjecti, velut genus, v. g. homo est animal di vel ut differentia, homo est rationalis : vel ut species , homo est animal rationale. Io. Secundus, cum proprietas de essentia praedicatur , a qua necessario fluit, ut homo est risibilis.

I v. Tertius , per se soli substantiae convenit , cujus est per se existere independenter a quolibet subjecto : Huic opponitur modus essendi in alio, qui accidentis proprius. v. Quartus convenit causae, a qua effectus, ut i lis est oritur : sic Philosophus per se ratiocinatur e Musicus per se canit : huic modo causandi per se, opponitur . modus causandi per accidens : sic Phiadosophus per accidens aedificat.

g. IV. De modis habendi. HA B a ax a , & habitus ambigui sunt significatus ; Hebque Aristoteles varios ejus significa

rus explicat cap. I .

r. Dicimur habere affectionem , & dispositio Hem qualitatis , puta scientiam, virtutem , & vi

a I. QRantitatem , ut magnitudinem tantam ,

Diuiti sed by Cooste

604쪽

LOGICAE.

&non majorem, aut minorem : y. g. magnitudinem trium , aut quatuor cubitorum.1 Ir. Aliquid circumpositum , ut habere togam, vel ornamentum in parte : sic dicimur habere annulum in digito , pileum in capite , uterque hic modus praedicamentum habitus constituit. 1 v. Partem , sive sit integrans, sive essentialis et sic dicimur habere manum, pedem , corpus, Vel animam. Pertinet ad praedicamentum habitus. v. Aliquod contentum sic vas dicitur babere vinum ι medius triticum. v r. Possessionem: ita Petrus dieitur habere domum, argentum , agrum. vi I. Vir dicitur habere uxorem , & uxor virum,

sed hic modus habendi improprius ex Philosopho, quia significat virum uxori matrimonio conjun et um , & vicissim, hoc est potestatem , quam ha bent conjuges in se invicem apud Christianos, re cohabitationem apud Gentiles. Porro habere , is est postpraedicamentum ad omnes categorias pertinet , ide6que habitus hoc sensu acceptus idem est, ac forma.

605쪽

Errata.

formae

similitudinis ipsiam

intrinseca Dis P. I, DIs P. II. Disp. III. Lege materiae unitatis

ipsas

SEARCH

MENU NAVIGATION