Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

PARS TERTIA

ut inbi Socratis in sua cathedra : quare duo habet corpus ab ubi circumscriptivo ; primum , Ut loco commensuretur ; secundum, Vt partes ejusdem partibus loci respondeant ; superiores superioribus , mediae mediis , inferiores inferioribus. Definitivum est forma, qua res est tota in toto loco, & tota in singulis partibus loci : sic Angelus per ubi definitivum, es h totus in toto spatio, cui correspondet, & totus in singulis partibus. v. Affectio ubi multiplex, prima, est immobile , quia non potest moveri cum corpore, in quo

est, & quod assigit loco , secunda , est acquisibile

per motum localem ; nam qui est Romae, potest acquirere ubi Parisiuum. Tertia , non suscipit magis , aut minus ; non enim unum eorpus est magis in uno loco , quam aliud, etsi majorem sorthlocum occupet. Quarta, non habet proprie contrarium , quia esse in hoc, vel illo loco , non sunt

proprie contraria , licet eadem simul connaturaliter competere non possint: est tamen aliqua contrarietas lata inter varia ubi, ratione differentia

ruin loci , sursum , & deorsum. Quinta , est fundamentum relationis propinquitatis, & distantiae

g. II. De situ.

I. DR AEsENTI AM localem significamus, cum A rem hic, aut istic eme dicimus , situm vero Cilm certum aliquem modum existendi in spatio exprimimus: v. g. cam dicimus hominem sedere, stare , &c. hinc II. Situs , est dispositio partium corporis in Io-CO , resultans ex locali partium ubicatione : ut dum

quis stat, vel sedet, vel jacet , nam stare , est ha-

572쪽

bere partes ita positas, ut caput supremum locum teneat , pedes infimum , aliae partes sint rectae , non inflexae. Differt itaque situs ab ubi, quod ubi dicat tantum praesentiam rei in loco , situs autem addat certam. dispositionem partium inter se per ordinem ad locum. Qarris, ubi fit Petrus respondetur eum esse in templo, in area, &c. Quaeris, quomodo ibi sit respondetur eum esse vel stanA. tem , Vel sedentem , &c. IO. Situs idem est realiter cum ubi corporum; formaliter tamen diversum, sicut actio a passione. Ita Sua res Granat: disp. 12. de situ. Probatur prima pars, quia nulla est necessitas distinctionis realis. Deinde ita inter se comparantur ubi, & situs respectu ejusdem corporis , ut simul fiant, & amit' tantur ι qui enim stat, non fit sedens , nisi per motum localem 1 nec amittit sesssonem, nisi permotum localem, vel totius, vel aliquarum partium rergo nec situs in tali subjecto potest separari a tali bi integro, nec e converso tale ubi a tali situ separari potest. Probatur secunda , quia ubi ut sic , dicit tantum modum , quatenus constituit rem alia cubi , situs autem dicit illum modum , ut denominantem rem ita dispositam in se , dispositione quadam resultante ex locali partium coordinatione, in qua denominatione non spectatur formaliter ra tio praesentiae; constituit tamen situs praedicamen tum a praedicamento ubi ,distinctiam , quia sussicie distinctio objectiva ad constituenda diversa prae

dicamenta.

Dices : corpus in vacuo existens haberet suum ubi , nec haberet situm : ergo situs distinguitur realiter ab ubi. Prob. ant. corpus in vacuo , nec stare, nec sedere posset, quia nullum corpus exm

573쪽

3 8 PARS TERTIA

trinsecum inibi foret, a quo sustentarerur, &C. Resp. dist. anteced. Non haberet situm, id est sedem , in qua sustentaretur , concedo : id est, nora haberet talem dispositionem partium corporiS , nego. At haec postrema ratio pertinet ad ratio nem formalerer situs, non prior. Iv. Differentiae firus subalternae sunt , a quε, vel non aeque poni, seu flexe, aut recte : speciales, sessio , statio , cubatio , &c. v. Vbi latita patet, quam situs , quia ubi competit rebus omnibus finitis, etiam spiritalibus, situs nonoisi corporeis , quae partes habent in spatiis certo modo dispositas : unde situs inest illis propter quantitatem i quidquid enim quantum est , necessarid cum aliqua partium dispositione in spatio existit.

V I. Situs duplex, proprie dictus , & impropriδdictus, & per analogiam i improprid dictus est situs inanimatorum , & homogeneorum proprius τV. g. lapidum , lignorum , puta jacere, erigi, &c. Proprie dictus est rerum animatarum V. g. plan- rarum, brutorum, & hominum, quia spectat aἀcorporea heterogenea secundum partium dispositionem, praesertim hominis , sive spectetur ejus natura, sive voluntas indifferen ς ad omnia , hinc mirabilis varietas situs in corporibus humanis. VII. Situs proprie dictus triplex ; naturalis , qui convenit a natura , ut homini habere os sublime r Oluntarius , qui convenit ex appetitu elicito , ut sedere , vel stare : violentus , qui repugnat inclinationi naturali, ut homini habere caput resupinum.

v Iir. Affectio situs triplex. Prima, non habet Proprie contrarium ι nam sedere, & stare , qua

574쪽

sunt duae species situs, sic repugnant inter se, ut sita ili modo pugnent cum aliiS, V. g. cum accubare ε licet ergo inter ejusmodi species sit repugnantia , est potius clivostas quaedam esseotialis, qualis est inter figuras, quam Vera contrarietas. Secunda non proprie suscipit magis , & minius ;quamvis eniim ex usu communi , dicatur aliquoa corpus modd magis, modo minus erectum, aue . curvatum, id tam sim est respectu diversarum positionum , non respectu ejusdem, quod tamen ad veram intensionem, dc remissionem requiritur, vepatet in qualitatibus , quae intensionem , & re- missionem in se ferunt. Tertia non convenit, nisi Iebus corporatis, & extensis, non spiritalibus, in quibus non est partium positio. A R T et e O V s II.

De praedicamentis, quando , ct habere , seu

habitus. in A N P o respicit tempus , habitus eorum.

suae circa corpus sunt, adjacentiam : utriuiaque naturam , partitionem, & affectiones evolvo . .

f. I. De praedicamenω quando , su

dorationis.

I. V AN D o est affectio , qua res dicitur esse tarmaliter in tali tempore, seu continentia xei in tempore, ut durationem ejus mensurantes hinc non est relatio rei temporaneae ad tempus,

sed fundamentum illius relationis , nec ipsum

575쪽

sso PARS TERTIA

tempus , quia tempus spectat ad quantitatem. quando vero specialem categoriam constituit. Deinde quando non respondetur ad eandem quaestionem , ac tempus ipsum quaerenti enim , quandiu Christus viaerit, respondetur eum triginta tribus annis vixisse ; quaerenti autem , quando vixerit , respondetur , eum vixime tempore Augusti.

, Quando , multiplex est pro multiplici tempore, cui respondet 1 hinc quando aliud praeteriti temporis , ut heri ; aliud praesentis , ut hodie ue aliudiuturi, ut cras . Denique aliud hybernum , vernum , aestivum, &c. III. Duplex affectio quando. Prima, non habet contrarium, quia unum quando non est proprie alteri contrarium , quamvis enim inter praeteritum , & futurum sit quaedam repugnantia, non est tamen proprie contrarietas. Secunda , non suΩcipit magis , in milius, quamvis suscipiat majus, di minus. Non suscipit magis , & minus, quia ex rebus , quae hodie existunt, non dicitur una magis existere, quam alia: suscipit tamen maius, & minus , quo sensu , una res , quae superest , alia pereunte, dicitur magis durare , seu longiori tempore existere , quia pluribus temporis partibus respondet: de duratione plura in Physica.

f. II. De praedicamento. habitus.

T. Y T A B I T v s vox aequivoca. Interdum est meis I 1ra denominatio passiva ab habendo ducta quacunque ratione res habeatur , & sic nullius est Praedicamenti. Interdum certa species qualitatis a

subjecto dissiculter mobilis , hie est adjacentia , α. mmodatio vestis ad corpus, qua unum dicitur

576쪽

habere, & alterum haberi .instar vestis, armaturae , Vel ornamenti. Aristoteli s. Metaphys. c. a. est actus medius inter habens, & habitum sicut actio, inquit, mediat inter agens , & effectum : sic inteleum , qui vestem habet , & vestem quae habetur, medius est habitus. 'II. Habitus non est tamen modus a veste, &vestito realiter distinctus , sed externa denominatio petita a corpore adjacente. Probatur , quia homo sine mutatione fiat potest vestiri duntaxat

per adjacentiam, S circumpositionem vestis , auttii quae mutatio intervenit , per se terminatur ad ubi, non ad habitionem tanquam ad formam re

liter disti tructam. Et vero homine , & veste in tali dispositione , & propinquitate locali ac situali con- .ctitutis, praecii quolibet alio modo, homo dicitur vestitus : ergo inanis est quilibet alius modus realis ex vestibus in corpore vestrio dimanans, adeoque habitio est sola adjacentia extrinseca , dc accommodatio indumenti ad rem indutam. Porro abstractum hujus praedicamenti est vestis, concretum est vestitum.

Objicies I. Perinde Aristoteles habitum distinguit ab habente , & habito , atque actionem a causa , & effectu : actio distinguitur realiter a causa, & effectu r ergo & habitus ab habente, & habito. 2. vestis est substantia , eaque saepe complexa; hoc autem praedicamentum est accidentis non cu

jusque, sed simplicis.

Respondeo ad x. ibi Aristotelem non innuere habitum esse medium realiter distinctum ab ex μ, tremis , sed velle duntaxat habitum , ut constituit hanc categoriam , requirere vestitionem , ut ita laquar, qua mediante, vestis cum corpore mi

577쪽

isset ' ARS TERTIA

tur , non proeria unione, sed circumsistentia. ι sie enim distinguitur ab habere vestem , prout idem sonat ac possidere , potest enim quis habere vestem , seu possidere , qua tamen non sit indutus.

Ad 1. respondeo cum D. Thoma, non omnes denominationes accidentium semper peti ab accidentibus , sed etiam a substantia , quatenus aliam denominat , praesertim si substantia alteri acci dat, ut affecta est certa accidentium complexione, V. g. quantitatis, qualitatis &c. Instabis: vestis est substantia: ergo non est ac-

Resp. dist. ant. Est substantia in se, concedor respectu subjecti, cui adjacet, & circumponitur,

nego. 111. vi res dicatur haberi, quatuor requirit, T. , ut sit corpus , 2. Vt circumponatur corpori, 3. Vt

non sit pars habentis , nec aliquid.ei cohaerens, hinc manus, pedes, plumae, rostra, & quaelibet alia animalium ornamenta, quae ipsis natura a fudit , vel ad defensionem, vel ad tegumentum , vel ad volatum, vel ad natatum , Vel ad ornamentum, ab hoc praedicamento expunguntur, & ad praedicamenta suarum substantiarum , tanquam partes integrantes , revocantur. 4. Vt a loco ad

locum possit transferri , hinc qui in domo est, aut in aquis natat, non dicitur domo, aut aquis vestiri. xv. Afflectio triplex habitus , prima, proprie habitus solis hominibus convenit, non plantis, aut brutis , aut rebus inanimatis : ita D. Thamas. Rario est, quia res inanimatae proprie non vestiuntur et brutae animantes plumis, & pilis vestiuntur,n partibus integrantibus , homo autem cum nu-

578쪽

dus , & inermis nascatur, ratione duce, ae magistra, vestes , & ornamenta sibi parat, egetque subsidiis externis ad confervationem juxta S desensionem, quae omnia categoria habitus includuntur. huc tamen revocantur VesteS artefactae , quae

animantibus, ut sim iis , aut rebus inanimis , ut imaginibus , & statuis hominum opera accommodantur ι item aulaea , & tapetes, quibus templa, aut domus ornantur, denique quaelibet denominationes , quae ab aliqua substantia per modum ornamenti corpori apposita , petuntur, ut deaura tio , dealbatio , &c. Secunda, non habet contrarium , quia vestis una per se non pugnat cum altera , nec ornatus cum ornatu ; siquidem uni , eidemque rei competere possunt. Tertia, suscipit magis, & minus, non ratione intensionis, aut remissionis , quae qualitatum propria , sed ratione additionis , aut detractionis unius, aut alterius vestis : sic dicitur magis vestitus , ornatus, armatus, qui plura indumenta , ornamenta, & arma gestat. Quarta , vestis propria Vnius partis totum denom1nat ; ita dicitur homo galeatus , & calceatus, licet galeam in capite tantum, & calceos in pedibus' habeat. De praedicamentis tantum , jam de postpraedicamentis.

579쪽

DIS P UTATIO UNICA. De p praedicamentis.

Os T PRAEDICA MENTA Categoria rum quaedam sunt quasi appendices, quae continent explicationem nonnullorum terminorum , quorum meminit Α-ristoteles in categoriis , & qui latius patent, quam termini categorici. Quinque omnino thnt, I. Opposita, a. modi prioris, & posterioris , 3. modi simul, 4. species motus , s. modi habendi. De quibus hic agendum.

De oppositione in communi , ct eius speciebus.

TRI A hoc capite tractat Aristoteles, I. explicat quatuor oppositorum genera, 2. haec eadem inter se confert, & quomodo inter se distinguantur , edocet, 3. contrariorum, de quibus paulo fusius , quam de aliis oppositis agit, attributa recenset. Nos 3e oppositis in communi primum; de singulis deinde speciebus agemus.

580쪽

g. I. Suid sit oppositio in communi, illius species.

I. OBsER- P r os I Iovi sic, est aliquo-vΑΤΙ Ο. ' rum inter se pugnantia, sive sint primo diversa , sive nora. II. OBsERVATIO. Oppositio. sumitur late,& stricte. Oppositionis latae triplex species , prima , dicitur diversitas ; secunda, differentia ; tertia , disparatio. Diversitas est inter res diversorum praedicamentorum , quae sub genere analogo conveniunt : sic decem praedicamenta dicuntur primo diversa. Differentia est eorum oppositio, quae sub genere univoco stricte differunt, ideoque nomen differentiae retinet. Disparatio est repugnantia eo Ium , quae ita inter se pugnant, ut simili modo pugnent cum aliis : v. g. leo , & lapis ita inter se pugnant , ut simili modo cum homine pugnent. Sti icta oppositio ut definiatur, sit III. OBsERVATIO. Oppositio pressius accepta est duorum extremorum simplicium repugnantia, quae ita inter se pugnant, ut simili modo non pugnent cum aliis. Dicitur I. repugnantia , in quo convenit cum diversitate, aliisque oppositionibus latilis acta ceptis Α, 2. duorum extremorum simplicium , vidistinguatur oppositio simplex ab oppositione propositionum , quae complexa dicitur ι 3. ut simili modo non pugnent cum aliis , in quo distinguitur a diversitate, & disparitate, quarum extrema ita inter se pugnant, ut simili modo pugnent cum aliis. Eodem recidit definitio a Boetio tradita : oppositio est relatio inter duo extrema simplicia, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION