장음표시 사용
581쪽
in eadem re singulari simul, & secundum eandem partem , & re ectu ejusdem esse non possunt ;hinc Quae strictilis opponuntur , non debent ex Α-ristotele convenire τω αίτω , uni, eidemque sub tecto, nec π σάτο , secundum eandem subisjecti partem , nec eu; N , secundum eun
dem externum regpectum , nec εν τω cum s
IV. OBsERVATIO. Oppositionis physicae quadruplex species. Ita Aristoteles cap. de oppositis. Probatur : omnis oppositio simplix est inter duo extrema , quae vel sunt entia simul , vel unum estens , & alterum non ens. Si inter duo entia , vel se mutuo respiciunt , & sunt relativa ; vel se ab eodem subjecto positive excludunt , & sunt contraria , quae Ciceroni dicuntur adversa. Si unum est ens , & alterum non ens : vel illud non ensest in subjecto apto ad habendam formam ne galam , & dicitur privativum : vel illud non enscst in subjecto non apto ad formam , & dicitur negativum, seu contradictorium : ergo quadruplex est oppositio , relatio , contrarietas, pri Vatio,& contradictio.
Dixi oppositionis physicae ; nam alia est logica , alia moralis, alia physica : Logica est inter propositiones diversae quantitatis , aut qualitatis, aut V triusque : Moralis est inter entia moralia , ut inter meritum, & demeritum : Physica inter res naturales, seu inter ens reale & non ens, cstque re-
Pugnantia rerum secundum se , sicut Logica est repugnantia aliquorum , respectu ejusdem subjecti in praedicando. Objicies i. Si dantur opposita , opponuntur m
582쪽
. LOGIC IE. dia. oppositione , & ita dari debet processus in infinitum , quia oppositio est opposita alteri, adeoque per aliam oppositionem. Respondeo , nego sequelam , quia oppositio opponitur alteri seipsa , non per aliam oppositio nem. Vt enim una albedo non est albedo per aliam
albedinem , sed se ipsa : ita oppositio se ipsa est oppositio. Objicies L. Relatio imbibitur. in ipsa oppositio ne, quia quidquid est oppositum , alteri oppositum est : ergo relatio non est species oppositio
Resp. dist. ant. Relatio transcendentalis, tran eat ε categorica, nego : at hic agitur de relativis: categoriciS. Objicies 3. Datur oppositio inter duo non entia, quae non potest revocari ad unam h quatuor spe Ciebus : v. g. non homo , & non equuS Opponum
tur. Item caecus, & non caecus.
Ad primum , nego pura non entia inter se opponi, quia eidem convenire possunt : sic lapis dicitur non equus , & non homo. Λd siecundum, si sint privativae negationes, Ut caecus, & non caecus, tunc est oppositio priva tiVa , quia per terminum , non caecus, idem significatur ac videns , videns autem est aliquid reale , hinc Suares Granat. disp. 43. Metaph. f. i. a id negationes non opponi inter se ratione sui , sed ratione positi vi , quod altera includit , quia de natura negationis est tollere aliquid positivum tergo si praescindas omne positivum , nihil super erit, cum quo negatio lugnet: caecus itaque , &non caecus non opponuntur inter se ratione ne
gativi , quod includunt, sed ratione positivi ; cae-- A a iij
583쪽
cus enim includit subjectum visionis capax , quod tamen non sit videns , & ita opponitur non caeco,
id est, videnti. g. II. Oppositio relativa.
ALIτvR agitur de relativis in praedicamen iis , aliter in postpraedicamentis ; in praedicamentis enim resativorum essentia quaeritur , in postpraedicamentis eorumdem oppositio discuri
II. Relativa oppositio est duorum correlativo Tum repugnantia ; itaui non possint extrema relationis eidem resipectu eiusdem convenire : patur
ita est filii pater, ut sub eodem respectu , quo est pater, non possit esse filius : relative opposita dicuntur , quae id quod sunt , oppositorum esse dicuntur , sed hic definit relativa Aristoteles ratione oppositionis. ID. Relati vh oppositorum utrumque est affirmativum , in quo a privativis , & negativis distinguuntur, quorum alterum est non eris.1 v. Relativε opposita se ponunt, quia si unum est , .necesse etiam alterum esse ; reliqua vero Opposita se removent quoad existentiam : sic frigus summe intensum tollit calorem , caecitas Visum ,&c. Cerib haec est relativorum indoles, ut contra se ponantur, seque ex adverso intueantur , ideoque prius est relata se respicere , quam se ab eodem subjecto cxpellere. Duo quippe in relativis sipe.ctantur , ratio propria, & oppositio contradictoria , quae in iis perinde ac in aliis oppositis includitur , in ebque posita est , ut unum e duobus ex tremis sub eadem ratione alterum excludat : V. g.
584쪽
LOGIC AE.'paternitas filiationem , vicissimque filiatio pater
nitatem ; hinc v. Oppositio relativa est omnium debilissima. Ratio est , quia unum relativum ponit alterum' ideoque ei opponitur ratione dependentiae, quate nus ab eo aliquatenus pendet , non ratione remotionis , qua unum oppositum alterum removet. hinc pronuntiatum Aristotelis , cap. I . Car. In solis oppositis relative unum dicitur esse alterim quod in aliis oppositis non evenit , nec enim Visus dicitur esse caecitatiet , aut caecitas Visius, necfri gus dicitur esse caloris , aut calor frigoris.
I. ' O NYR ARIETAs triplex Aristoteli, latior, lata, & stricta , Iatior cst quaelibet oppositio , de qua agit lib. Io. Me t. c. . & in Topicis , de hac specie habet istud pronuntiatum : contrariorum eadem scientia. Lata est oppositio inter duci Positiva , quae convenit etiam relativis r stricta est pugna duarum qualitatum , dc qua hic agitur. ii. Contrarietas est pugna duarum qualitatum,qnae sub eodem genere maximὶ distant, & eidem subjecto vicissim insunt, a quo mutuo se expellunt , nisi alterum eorum insit a natura : ira Aristoteles cap. Io. de oppositis, & lib. Io. Metaph.
Dicuntur I. sub eodem genere esse , hoc est, vel proximo, ut albedo, vel nigredo sub colore, Vel tubalterno remoto , ut virtus, & vitium subhabim , quia non lassicit convenientia sub summo genere ς rationem reddunt Con imbricenses , quod
contraria sibi succedant in eodem subjecto , M
585쪽
quidem per veram transmutationem ab uno ad aliud , transitus autem non fit nisi inter ea, quae magnam habent similitudinem , quam non habent
ea, quae summo genere duntaxat conveniunt : per hanc conditionem contraria differunt a privativis, S contradictoriis , quae non opponuntur sub eodem genere , cum in nullo conveniant.
g. Distant maxime sub genere , id est, magis inter se distant , quam ab aliis omnibus sub eodem genere constitutis : sic albedo , & nigredo magis distant inter se sub colore, quam a quovis alio, & quam omnes alii colores inter se. Quanquam duplex est distantia contrariorum , altera positiva, qua duae species sub uno genere ita distant , ut nec aliae species inter se , nec ipsae ab aliis aequὸ distent, talis est distantia inter albedinem , & nigredinem sub colore: altera negativa, qua duae species sub eodem genere ita distant, ut nullae aliae sub eodem magis distent, licet aliquaraequaliter distent: talis est oppositio caloris, Sc frigoris sub qualitate patibili, sub qua aequaliter distant humor , & siccitas : utraque porro distantia hac definitione continetur.3. Eidem subjecto vicissim insunt, a quo se expellunt : his vocibus duplex conditio contrariorum innuitur, prima , ut pugnent in ordine ad idem subjectum , quia subjectum idem est con trariorum. Secunda, ut se expellant ab eodem subjecto, saltem in gradihus sum in E intensis , in quo a relative oppositis distinguuntur , quae non inis sunt vicissim eidem subjecto, nec proinde se ab eo mutuo expellunt. Duplex autem expulsio ; sor- malis , qua forma in subjecto producta , se ipsa alteram expellit, ut nigredo albedinem: effectiva,
586쪽
LOGIC AE. qua una qualitas, agendo in subjectum alterius, ipsam expellit ; sic calor existens in igne, ejicit frigus ab . aqua. Porro hic intelligitur expulsio
formalis , quae omnibus qualitatibuS con Venit, inon effectiva , quae duntaxat actuosis congruit ;illa expulsio debet esse reciproca , quia est inter formas sibi contrarias ; ut enim effectus formalis unius formae repugnat effectui formali alterius rita vicissim effectus formalis alterius effectui formali alterius repugnat ; praesertim si una forma sit in excellenti gradu juxta hoc pronunciatum , eum summo non stat gradus oppositi et sic summe calidum nihil habet de frigore. . Nisi eorum alterum in sit a natura ; dantur enim qualitates subjecto suo ita constanter infi Iae , ut in earum locum oppositae substitui non possint, fallem perfecte, & quantum ad denominationem sussicit : ignis v. g. nunquam potest admittere in se frigus, a quo frigidus simpliciter dici
II1. Colliguntur ex hac definitione quatuor. Primum , bonum , & malum , ut privativὲ opponuntur, non sunt proprie contraria, sed tantum Vr sunt virtus, & vitium. Secundum, liberalitas,& avaritia, non sunt stricte contraria, quia nota maxime distant physica distantia, licet enim avaritia pugnet cum liberalitate, quatenus largitur, nota pugnat cum eadem, quatenus retinet. Dixi physica distantia , nam si agitur de distantia morali , haud dubie avaritia magis distat a liberalitate, quam a prodigalitate , quia major est oppositio
moralis inter virtutem , & vitium , quam intezduo vitia. Tertium, quamvis albedo, de nigredo sub colore in communi minus distare inter te vi- Λ a V
587쪽
deantur , quam albedo , & nigredo singulares , quia naturae communi addunt differentias singulares , non desinunt ideo maxime inter se distare sub colore , quia Philosophi per se primo agunt. de
distantia maxima rerum communium. Quartum, quoties unum contrarium vincit , corrumpit alterum mi , inquit Aristoteles , lib. I 3. Met .cap. 4. per accidenS tamen Vnum contrarium auget alterum κy α πmM Cααν.
Iv. Contrarietas duplex ; altera per se, altera per accidens, illa est inter qualitates per se , & absolute sumptas : haec rebus competit propter qualitates : sic ignis, & aqua dicuntur contraria ob calorem , & frigus, sicut calefactio , & frigefactio. V. Contraria per se, alia mediata, alia immediata ; immediata sunt , inter quae non est medium , id est , quorum alterum necessario in ethsubjecto capaci , ut fanum , & aegrum animali ;nihil enim medium inter proportionem , & im proportionem humorum : at proportio est sanitas, improportio , aegritudo. Mediata sunt, quae habent medium , id est , quorum alterum non necessario inest subjecto ejusdem capaci : sic parieti
non necessario inest albedo , aut nigredo , quia datur medius color , nempe viridis , & flavus, qui potest inesse ; hinc pronuntiatum ex lib. s. Phys. tex. 6. medium e se quodammodo extrema, ex quo probat Philosophus medium cum extre mis , & haec cum illo collata esse quodammodo contraria r sic viridis color, aut fuscus cum nigro collatus , albus videtur. Medium contrariorum aliquando fit participatione extremorum , V. g. colores medii participatione nigredinis , & albe dinis , aliquando negatione extremorum , cum
588쪽
subjecto neutrum extremorum inest : sic infans, nec probus, nec improbus est, haec di vi sio est Α-ristotelis cat. c. Io. Vbi distinguit contraria mediata in os νομα, ηαε να , nominata , & αὐανυμ et innominata , quae rum*ἁcm , id est, negatione extremorum exprimuntur.
VI. Denique , contraria quaedam sunt secun dum substantiam , quae ne se patiuntur quidem in remisso gradu in eodem subjecto, Ut error, Scscientia, assensus , & dissensus circa idem obje ctum , quia contradi ctori is aequivalent. v II. Affectio contrariorum multiplex ex Aristotele. Prima, quidquid bono contrariatur , est malum , sic sanitati contrarius morbus , justitiae injustitia ; malo autem , & bonum , & malum repugnat ; sic prodigalitati avaritia repugnat, &liberalitas. Porro hic bonum, & malum sumuntur causaliter ; nam formaliter sum tax opponuntur privative. Secunda , si unum contrariorum existit, alterum existere non est necesse , mec enim necesse est, existente candore, nigredinem ex illere. Tertia, contraria non possunt sina ut cidem subjecto in elle, nempe in intenso gradu, & secundum eandem partem in diversis enim partibus, aut in gradu remisso existere nihil vetat, quia contrariorum est commune subjectum. Quarta , contraria recipiuntur in eodem specie subjecto , ut virtus , Si vitium in homine , vel genere , ut albedo , & nigredo in animali. Quinta , contraria sub eodem genere collocantur ut albedo, & nigrorsub colore: vel sub diversis gcneribus, ut justitia ,& injustitia &b virtute, & vitio , vel sunt ipsa genera diversa , ut bonum , & malum. . A a xj
589쪽
I. TIR I V A T I v A oppositio est repugnantia in-I ter habitum, & ejus privationem respectu
II. Habitus , ut hic sumitur, est quaelibet fomma subjecto certo , & idoneo debita, ac proportionata , cujusmodi est qualitas potentialis , vel actualis, quae ccrto , & idoneo subjecto ineste exigit. III. Privatio est negatio , seu absentia habitus, seu formae in subjecto apto, seu capaci. Negatio est instar generis ad privationem , quae Est negatio a , π, secundum quid , & ad negationem α' πλως ,simpliciter, quae nonnullis dicitur negatio
negans , seu pura , a qua distinguitur privatio, quod haec sit absentia in subjecto capaci , illa in subjecto incapaci, seu impotenti habendae formae. hinc γIv. Ad privationem requiritur, I. ut quae privativὰ opponuntur, possint recipi in eodem subjecto utriusque capaci, quia habitus, & privatio sunt circa idem ex cap. Io. lib. Categoriarum ; hinc lapis non dicitur caecus, quia non est subjectum
aptum potentiae Visvar, z. tunc tantum privatio esse dicitur , cum subjectum caret forma , tempore a natura constituto , ut sorma insit : unde catulus ante nonum diem ex Aristotele non dicitur
caecus , quia ante illud tempus non est aptus ad videndum. Itaque potest subjectum , nec formam, nec ejus privationem habere , I. cdm nondum existit : sic Antichristus nec est caecus , nec Videns. 2. cum est prorsus incapax: sic lapis non est
590쪽
Caecus, nec Videns , 3. cum licet capax esse possit, non est tamen capax pro eo tempore , Ut pater in catulo.
v. Subjectum pri vationis potest dici capax, vesratione generis & ita talpa dicitur caeca ratione generis, quia ratione generis , hoc est animalis dicitur capax visus. Quanquam hic genus sumi tur potius physicὸ , quam logice , aut metaphysice, hoc est pio materia prima; 2. ratione speciei; M ita equus, cui deest potentia visiva, dicitur ve-ze caecus, quia ex specie sua exigit facultatem vi dendi. v I. Privativa a relatis distinguuntur , quod relatum unum dicatur esse alterius id quod est, non idem privativum , non enim caecitas dicitur esse
visus caecitas . licet dicatur caecitas privatio visus : nec visus dicitur caecitatis visus i, nam privatio definitur per habitum , ut caecitas per visum, non habitus per privationem ex 6. Topic. cap. Acontrariis immediatis , quia alterutrum contrariorum ineste debet subjecto capaci, non autem alterutrum privativorum, ut patet in catulo , in quo nec est visus , nec caecitas ante nonum diem. Α contrariis mediatis , quia tempore a natura in
stituto privatio, vel habitus debet inesse subjecto
idoneo, puta in cane post praefixum a natura tem pus , quod secus se habet in contrariis mediatis. Denique a contradictoriis , tum quia privatio dicit absentiam sormae subjecto debitae , pura n gatio absentiam formae indcbitae: tum quia privativa oppositio admittit medium subjecti , quod nec habet privationem, nec formam negatam , ut lapis, & catulus ante nonum diem, contradictoria act-tem nullum medium admittit.
