Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

sέ6 PARS TERTIA

VII. Privatio alia totalis, quae est privatio potentiae : alia partialis , quae est privatio actus. Totalis disserta partiali, I. quod illa sit privatio dinpositionum , vel potentiarum, haec actualis operationis, 2. quod a totali privatione non detur regressus ad habitum sintellige naturaliter neque enim qui caecus factus est, rursus aspexit, neque

calVus comam recipit, neque edentulus dentes emisit ; a partiali autem ad habitum regressus nais turalis ,& facilis : sic a somno datur regressus naturalis ad vigiliam , a nocturnis tenebris ad lucem matutinam, quod totalis privatio sit praeter naturam simpliciter, quia tollit naturales potentias,& dispositiones ad actus neces artas , partialis autem non sit simpliciter praeter naturam ; nam sonus naturam animalis reficit, ac reparat. III. Hanc tamen regulam praescribunt Co nimbricenses ad explicandum istud Aristotelis pronuntiatum : a privatione ad habitum non datur xegressus, expeditissimum , nempe a privatione ad habitum eundem numero viribus naturae, non datur regressus ad eundem vero specie tunc etiam non fit , cdm posita privatione tolluntur omnes causae , quae ad productionem habitus lassiciant; cum autem non tolluntur ejusmodi causae , dari

regressum ad eundem specie habitum nihil prohi

bet.

I x. Privatio iterum alia naturalis , alia aqventitia. Naturalis est , qua sorma abest a subjecto , quae ei naturaliter debet inesse , sive sit occidens subjecto debitum , ut caecitas, quae est Carendia accidentis naturalis : sive pars ad constitutionem pertinens, Ut mutilatis , quae est privatio partis integrantis. Adventitia est carentia rei extrinsecus adliata entis,

592쪽

LOGIC IE.

& circumstantis , ut paupertas, & nuditas. Huc adde moralem , quae est carentia honestatis de

bita ax. Privatio item sumitur interdum active, in terdum passive ι active sumpta est αἰεαἱρεωs , ablatio rei : sic Deus dicitur nos privare suis beneficiis : passive sumpta triplex , latissima , lata , Scstricta. Latissima est negatio pura , seu absentia formae in subjecto incapaci, lata est defectus quilibet in subjecto capaci: sic luscus, qui est medius inter vid8ntem , & caecum, dicitur esse visu quodammodo privatus, & crepusculum est quasi medium inter densas tFebras , & plenam lucem , adebque haec privativa oppositio dicitur a nonnullis aqmittere medium per participationem , quod medium dicitur Aristoteli diminutio. Hoc porro

medium differt a mediocritate qualitatum temperatarum , cujusmodi est tepor , quia utrumque extremum medii qualitatum est vere ens, medii autem in lusco, & crepusculo alterum extremum magis participat de non ente, quam de ente. x I. De privatione, haec sunt pronuntiata. Primum , privatio est per se non ens , quia per se , &in abstracto sumpta , est carentia formae , hoc estentis , in quo cum pura negatione convenit con- notat tamen in obliquo subjectum capax , ideoque in concreto sumpta , non potest attribui nisi subjecto real & potenti habere formam oppositam , unde fluxit istud pronuntiatum , habitus , privatio sunt circa idem ; contra vero pura negatio in concreto sumpta non necessario requiritsubjectum reale , & idoneum formae recipiendae, potestque praedicari vel de non ente , ut hirco cer

vus es non homo, vel de subjecto inepto , ut lapis

593쪽

sci PARS TERTIA

es non homo. Secundum , privatio non eognosciturn per habitum oppositum . ut enim se res habet adeste , ita ad cognosci ; at esse privationis nihil est aliud, quam carentia habitus oppositi : ergo cognosci debet per respectum ad habitum opposituria; hinc fluxit pronuntiatum, rectum est sui, ct obliqui index : sic Deus proximε, & immediate peccata , quae sunt privationes rectitudinis oppofitae, videt cognoscendo subjectum , hoc est voluntatem, deinde ejus capacitatem , 3. rectitudinem ei debitam , qua caret ; remoth tamen malum cognosci

potest per bonitatem objecti vel finis , in quem

ferri debet : sic remotE cognoscitur caecitaS ex c lore , & lumine , quod est objectum facultatis videntis. Tertium : privationis , utprivatio est, nulla es disserentia. Hoc pronuntiatum sequitur ex primo, & secundo , quia non entis non est qualitas , nec differentia . hinc unitas, & differentia specifica privationum tum naturalium , tum mora lium sumitur ex formis oppositis , quas rem OVenea subjecto. Quartum , extrema privationis opposi- . ta sunt ejusdem generis , ita tamen ut extremum positivum directe in categoria collocetur , Ut Visus ; negativum vero reductiti ξ , Ut caecitas. Quintum , privastiva oppositio contradictoria aliquatenus assinis , quia utraque habet alterum membrum negativum ; haec quidem negationem simplicem,& absolutam : illa autem negationem secundum quid , hoc est, connotantem aptitudinem subjecti..

f. V. Contradictoria oppositio.

OPPos 1τio contradictoria est repugnaritia inter ens, & non ens, seu inter habitum,

594쪽

Sc ejus negationem , seu pura negatio entis quiadem eodem modo sumpti , ut homo, non homo. II. Ad contradictoriam oppositionem requiritur , ut siti de eodem , ut homo , non homo: 2. respectu ejusdem , nam Petrus re pectu diversorum potest dici doctus, & non doctus. 3. ut sit secundum idem tam formale , quam reale. Desectu hujus conditionis homo potest dici niger , & non niger. 4. Vt quae sunt contradictoria, sint, & dicantur eodem tempore, Sc loco : unde Petrus sapiens hodie, & non sapiens cras, non sunt termini contradictorii. Item corpus reproductum, tale fit in uno loco , & non tale in altero. III. Hinc patet, quam infirma sint argumenta , quibus nonnulli evincere conantur dari distinctionem realem inter gradus Metaphysicos, quia alias idem esset, & non esset, puta rationale esset animal, & non esset ; datur enim medium , nempe homo est rationalis . & ita qua rationale , non

est animal, lic t sub alia virtualitate sit animal,

ade6que non rationale.

IV. Contradictoria oppositio, vel est inter simplices terminos, estque entis positio, & remotio,

dicta : vel inter propositiones quantitate , dc qualitate pugnantes , ut homo est animal e homo non eganimal. Prima simplex dicitur, &incomplexa, de qua Aristoteles agit in categoriis. Secunda complexa, de qua lib. de interpr. c. T. v. Oppositio contradictoria est omnium opposr-tionum prima , & mensura reliquarum. Patet prima parS, I. ex Aristotele Io. Metap. deinde quia est interens, & non ens , eme autem nihil est prius.

595쪽

s o PARS TERTIA

Patet quoque secunda, quia quod est primum in

Vnoquoque genere , est mensura reliquorum ex 2. Metaphys. v i. Contradictio est omnium oppositionum simplicissima, tum quia nullam aliam supponit, aut in se includit , reliquae autem ipsam includunt,

quod earum unum membrum alterius membri negationem includat nisi enim frigus esset non calor , & calor non frigus, non opponerentur inter se : tum quia contradictio Versatur in ente , dc ejus opposito, quae sunt generali ssima. s v II. Contradictio nullum admittit medium rita Aristoteles lib. Io. Metaph. tex. I s. & s. Phys. tex. 26. Probatur : si quod haberet medium , vel per participationem extremorum , Vel per negationem utriusque extremi, vel per communicationem ejusdem generis, vel per assirmationem extremorum , qua . simul utrumque extremum de eodem dici possct : nullum ex his medium habet , non per participationem extremorum , quia ex ente , & non ente nihil componi potest ; non per negationem extremorum , quia nihil assirmari potest, quod non sit ens , vel non ens. Dcinde quia de nulla re simul ambo negari possunt ; nam de quo negatur non ens , de eo necesse est assirmatiens : non per communicationem ejusdem generis, quia non datur genus ad ens , dc non ens : non pera Trmationem extremorum, quia ambo de aliquo assirmari nequeunt. Secus autem contingit in aliis

oppositis , nam in privativis datur medium subjecti : sic lapis est medium subjecti inter videns, &caecum , quia nec caecus est , nec videt. Deinde privative opposita conveniunt eidem subjecto succes.sivὸ, quia visus, & caecitas possimi esse in eodem

596쪽

oculo diverso tempore : in contrariis datur medium generis, quia conveniunt sub eodem genere , deinde medium participationis Vt tepor , qui de calore, & frigore participat. Denique medium subjecti, quia in remissis gradibus se compatiuntur in eodem subjecto , & divinitus in intensis. In relativis datur medium generis , sunt enim ejusdem categoriae : medium subjecti, Adamus recens ab ortu nec pater erat, nec filius. vii I. Quamvis non sit medium inter contraia dictoria secundum rem, potest tamen aliquando esse secuudum considerationem : v. g. cum Intel-

Iectus abstrahit objectum , illudque spectat praescindendo ab utraque parte contradictionis, licci a parte rei alterum cesmranctoriorum ei conveniat:

sic possum considerare hominem , eraescindendo ab eo, an sit niger, vel non niger , quamvis reipsa a parte rei sit niger , vel non niger. Quinetiam per mentem considerari possunt , aut non possunt contradictoria : sic Deus videt simul, κsemel Paulum , & negationem Pauli, sed non videt simul existere, quae duo multum differunt. I x. Contradictoria Oppositio est omnium ma-Xima , major privativa , quam relativa, & con traria ι hoc pronuntiatum sequitur ex septimo ;quo enim extrema magis distant inter se, eo major eorum Oppositio : contradictoria maxime distant inter se, quia in nullo conveniunt, nec is compati possunt: privativa in aliquo conveniunt, quamvis se compati non possint : relativa , &contraria in pluribus conveniunt , hinc contradictoriorum alterutrum convenit cuilibet rei , sive existat, sive non existat : Paulus v. g. sive existar, sive non , est homo, vel non homo.

597쪽

Objicies I. Quae medio carent, minus di stant, quam quae medium habent : contradictoria medio carent , reliqua opposita medium habent : ergo contradictoria minus distant, quam reliqua opposita. 2. par, & impar respectu numeri non habent medium : ergo contraria aliqua non habent medium. 3. ea siunt masis opposita, in quibus plura sunt principia oppositionis : iii aliis oppositis sunt plura principia oppositionis , quam in Contradi dictoriis, quia includunt contradictoriam oppositionem singula ; quodlibet enim eorum includit

non esse alterius, Iatione cujus oppon ar alteri,& praeterea addit specialem oppositionem ; contradictoria autem habent unicam : ergo &c. Ad I. dist. majorem : Quae medio carent, miniis distant distantia loci, concedo : distantia naturae, nego ; quae viaim medium habent , communiOnem habent in natura , quae vero medio carent, omnimodam repugnantiam. Ad i. dist. consequens : Non habent medium,

simplicite , & respectu cujusibet subjecti , nego: secundum quid, concedo: quamvis enim par , dc impar sint immediata respectu numeri , plura tamen sunt subjecta , quibus ratio paris , & imparis non convenit.

Ad 3. respondent Con imbricenses caetera oppo sita , ut contradictionem includunt, magis opposita esse, quam contradictoria ; secus vero, si cum praecisione, & ut specialem oppositionem exer cent, accipiantur, quo tantdm modo recte compa ratio instituitur. Respondent alii post Ferrariensem, quamvis alia opposita includant contradictoriam oppositionem praeter specialem, non tamen ideo magis opponi, immo minus , quia contradi ct

598쪽

LOGIC IE.riam restringunt ad certum genus . adeoque illi mitatam ejus repugnantiam tollunt: deinde contra-ἐictio, si quae sit inter alia opposita , ut inter esse frigoris , & ejus non esse , quod est in calore, non est nisi mediata, adeoque non est stricta contradustio , quae debet esse immediata. x. Contradictio alia ex prcsia , alia implicita ueexpressa est, cujus alterutri membro per se noto negatio additur, ut ens , non ens : implicita , cum o missa negatione, unum membrum per alterum evertitur : v. q. si dicas ignem frigidum , proprium communicabile , vocatur contradictio in adjecto. Λ R T I c V L v s II.

De modis prioris , simul, ct habendi.

MOPos Prioris, & Simul categoriis subnectit

Aristoteles , quia Logici scire interest modum , quo substantia prior est accidente. Deinde dispositio , quae res sequitur, est vel ordo earum , vel oppositio , res enim perfecte cognosci non possunt, nisi cognito earumdem ordine, Vel Oppositione. Modos quoque habendi non omisit , quia ad diversas categorias pro vario significatu pertinent. Egit etiam de variis speciebus motus , cap. 13. sed in Physicam rejicimus , ubi commodius tractabuntur , & modos per se attexi mus , quia ad categoriarum intelligentiam con

ducunt,

599쪽

PARS ΤERTIAg. I. De modis prioris, e posterioris.

g. 14OPI quinque vulgo recensentur', quibus I Iunum prius altero dicitur , quibus totidem

modi respondent, quibus unum altero posterius, sed de iis nulla mentio fit ab Aristotele, quia correlativi sunt, adeoque ex modis prioris facile colligi possunt.

II. Primus prioritatis modus est, quo aliquid prius dicitur tempore altero , quia in duratione praecessit: sic Plato fuit prius Aristotele. Hunc modum caeteris anteponit Philosophus , tum quia notissimus, tum quia aliorum quasi mensura. III. Huc revocatur prioritas originis , qualis est inter personas divinas , Aristoteli incognita, qua principium dicitur prius principiato ; ita tamen ut sit simul tempore, & natura cum principiato , dicitur prioritas , a quo. I v. Secundus est, quo unum dicitur prius altero natura. vel stricte, vel latὸ. Ad prioritatem naturae stricte sumptam , duo requiruntur ; I. distinctio realis inter extrema ι 1. dependentia posteriOris a priori, sed non vici ssim : sic causa prior est natura suo effectu , quia producit estemam a se realiter distinctum, & dependentem. Dicitur prioritas causalitatis , quam quinto loco recensuit Aristotales, & quae totuplex est , quotuplex est causa, sed duae maximὶ spectantur , prima respectu causae agentis , quae prioritas executionis dicitur; secunda , respectu causae finalis , quae prioritas in

tentionis nuncupatur.

v. Prioritas naturae lata est prioritas existendi consequentia , cum unum ex alio insertur , non

600쪽

LOGICAE. FTs vicissim aliud ex ipso : v. g. unum est prius duobus existendi consequentia , quia si duo sint, est unum; at non si unum est, statim sequitur duo este. Item superiora sunt priora inferioribus , recte enim sequitur, si homo est animal est, non autem , si animal est , homo est , quia potest esse equus, aut

leo a

v I. Tertius est , quo unum est ordine prius altero , quod accipi debet de ordine , quem rerum natura postulat : sic principia priora sunt ordine

conclusionibus , numerus minor majore, exordium narratione, narratio confirmatione, dec.

VII. Quartus est, quo unum est prius dignitate, seu perfectione ; ita vir Senatorius est prior ple- beio , coelum prius elementis, quia nobilius. Hunc modum omnium imperfectissimum vocat Aristoteles , seu alienissimum , tr AAν αὐοτριώτατοs τυ,κπο-ν ου s. Rationem reddit Ammonius , quia non tam ex rerum natura , quam ex hominum

Opinione pendet. v III. intus , quo unum altero prius est cognitione , quia debet concipi prius , licet a parte rei nulla sit prioritas realis : sic rationalitas in homine prius exigit concipi, quam risibilitas. Praecipui prioritatis modi hoc distico continentur: Tempore , natura, prius ordine , dic ct honore; Causam causato dicimus esse prius.

f. II. De modis simul.

, se Ox modi simultatis numerari possunt, quot I prioritatis. Tres tantum recensuit Aristote Ies cxteris omissis, quia parum ad categoriarum intelligentiam conserunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION