장음표시 사용
262쪽
P HIL ΟΤIS. SYRA. PHILOTIS. ER po I quam paucos reperias meretricibus Fideles evenire amatores, syra. vel hic Pamphilus jurabat quoties Bac- chidi, Quam sancte, ut quivis facile posset credere , Nunquam, illa viva, ducturum uxorem domum Ea duxit. sYRR. Ergo propterea te sedulo Et moneo, dc hortor, ne cujusquam misereat te,
263쪽
Neminem: . Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te ueuit, Quin ita paret sese , abs te ut blanditiis suis Quam minimo pretio suam Voluptatem expleat. Hiscine tu, amabo, non contra insidiabere
Tamen eandem pol esse omnibus, iniurium est. sYRA. Iniurium est autem ulcisci adversarios Aut qua via captent te thli, eadem ipsos capI Eheu me mIserami cur non aut istaec mihi κ β , M sorma est, aut tibi haec sententia t
264쪽
Ad portum, percontatum adventum PamphilI. Audin', quid dicam , Scirte si quaeret me , uti Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris; Alias ut uti possim causa hac integra. t. Sed videtin' ego Philotium unde haec advenit Philotis, salve multum. PHILOTIS. O salve, Parmen asYRΛ. salve mecastor, Parmeno. PARMENO. Et tu edepol, Syra. Die mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu PHILOTIS. . Minime equidem me oblectavi, quae cum milite ει Corinthum hinc sum prosecta inhumanissimoi Biennium ibi perpetuum misera illum tuli.
265쪽
Edepol te desiderium Athenarum arbitror, Philotium, cepisse saepe, dc te tuum so Consilium contempsisse. P H I L O TIS. Non dici potest, Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite, Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine Agitarem inter vos libere convivium:
Nam illic haud licebat nisi praefinito loquis 1 Quae illi placerent. P A R M E N O.
Haud opinor commode Finem statuisse Orationi militem. . P H I L O T I s. Sed quid negoti hoc modo quae narravIt milia Hic intus Bacchis quod ego nunquam credidi Fore, ut ille, hac viva, posset animum inducer 1 oo Uzorem habere.
P H I L O T I S. Eho tu, an non habet FP A R M E N O. Habet, sed firmae hae vereor ut sint nuptiae. P H I L O T I S. Ita Dii Deaeque saxint, si in rem est Bacchidis.
266쪽
Sed qui istue credam ita esse dic mihi, Parmeno. PARMENO. Non est opus prolato: hoc percontarier Desistes P H I L o T I S. Nempe ea causa , ut ne id fiat palam. Fos Ita me Dii amabunt, haud propterea te rogo, ut Hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam. PARMENO. Nunquam tam dices commode, ut tergum meum Tuam in fidem committam.
Ah noli, Parmenor Quasi non tu multo malis narrare hoc mihi, IIo Quam ego, quae percontor, scire.
PARMENO. Vera haec praedicati Et mihi illud vitium maximum est. si mihi fidem Das te tacituram, dicam. P H I L Ο T I S. Ad Ingenium redis. Fidem do, loquere, PARMENO.
Istic sumapARMENO. Hane Bacchidem
267쪽
IF Amabat, ut cum maxime, tum Pamphilus, Cum pater, uxorem ut ducat, orare occipit: Et haec, communia omnium quae sunt patrum, Sese senem esse dicere , illum autem unicum rPraesidium velle se senectuti suae. ko Ille primo se negare: sed postquam acrius Pater instat, fecit animi ut incertus foret, Pudor In , anne amori obsequeIetur magis.
Tundendo , atque odio denique effecit senex: Despondit gnatam ei hujus vicini proximi. Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave Donec jam in ipsis nuptiis: postquam videt Paratas, nec moram ullam , quin ducat, dari , Ibi demum ita aegre tulit, ut ipsam Bacchidem,
Si adesset, credo, ibi ejus commiseresceret. 1 o Ubicunque datum erat spatium solitudinis, Ut colloqui mecum una posset: Parmeno ,
Perii. Quid ego egit in quod me conjeci malum Non potero hoc ferre, Parmeno. Perii miser lPHILOTIS. At te Dii Deaeque perduint cum isto odio, Laches Ρ Α R M E N O. a 3s Ad pauca ut redeam, uxorem deducit domuin .. Nocte illa prima virginem non attigit:
Quae consecuta est nox, eam nihilo magis.
PHILOTIS. Quid ais cum virgine una adolescens cubuerit,
268쪽
plus potus, se illac abstinere ut potuerit Noa verisimile dicis, nec verum arbitror. IA p ARMENO. Credo ita videri tibi: nam nemo ad te venit, Nisi cupiens tuit ille invitus illam duxerat.
Diebus sane pauculis post Pamphilus me solum seducit foras, Narratque, ut Virgo ab se integra etiam tum siet: 1 sSeque, ante quam eam uxorem duxisset domum , Sperasse eas tolerare posse nuptias :Sed quam decrerim me non posse diutius Habere, eam ludibrio haberi, Parmeno, Quin integram itidem reddam , ut accepi ab suis, a soNeque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est. Ρ H I L o T I S. Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili. PARMENO.
Hoc ego proferre, incommodum esse mihi arbitrotrReddi patri autem, cui tu nil ut dicas viti, Superbum est: sed illam spero, ubi hoc cognoverit. 1s νNon posse se mecum esse , abituram denique.
269쪽
P Α R M E N O. Quotidier Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt, Maligna multo , & magis procax facta illico est. P H I L O T I S. rso Non epol mirum .
Atque ea res multo maxime Disjunxit illum ab illa, postquam & ipse se, Et illam , dc hanc, quae domi erat, cognovit satis, Ad exemplum ambarum mores earum aritimam. Haec, ita uti liberali esse ingenio decet, 16s Pudens, modesta, incommoda atque injurias Viri omnes ferre, & tegere contumelias. Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus hujus injurias, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huic transtulit εγο Amorem, postquam par ingenium nactus est. Interea in Imbro moritur cognatus Senex Horunc' : ea ad hos redibat lege hereditas. Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater. Reliquit cum matre hic uxorem : nam senexa 7s Rus abdidit se: huc raro in urbem commeat.
P H I L O T I S. Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae Ρ Α R M E N O. Nunc audies. Primum dies complusculos
270쪽
Bene eonveniebat sane inter eas. Interim Miris modis odisse coepit sostratam, Neque lites ullae inter eas, postulatio IS Nunquam
Confabulatum , fugere e conspectu illico, Uidere nosse: denique, ubi non quit pati, Simulat se a matre arcersi ad rem divinam, abit. Ubi ibi est dies complures, arcersi jubete 18sDixere causam tunc nescio quam : iterum jubet iNemo remisit. Postquam arcersit saepius, Egram esse simulant mulierem : nostra illico It visere ad eam : admisit nemo. Hoc ubi senex Rescivit, heri ea causa rure advenit huc, 192 Patrem continuo convenit Philumenae. Quid egerint inter se, nondum etiam scio , Nisi sane curae est, quorsum eventurum hoc siet. Habes omnem rem r pergam quo coepi hoc iter. , P H I L Ο Τ I S. Et quidem ego : nam constitui cum quodam hospite ipsMe esse illum conventuram.
