De litteris, syllabis, pedibus, et metris. Item, eiusdem argumenti, Marij Victorini, grammatici et rhetoris, De orthographia, et ratione carminum libri 4.Terentianus Maurus

발행: 1584년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aliquos & in Rythmos incidat, quia legitima syllabarum sublatione & positione continetur.

DE RECIPROCIS VERSIBUS.

Perae precium est inter haec & de reciproci: - versibus, ut omnifariam artis Metricae disci plinis & gratia hoc opusculum instruamus, quantae sint venustatis, di quot eorum species inuestigauerim, dicere,qui retrorsum dum legutur longe aliud metrum ex se procreant,ut est hic Elegus, Esse bonus si vis cole diuos optime Pansa, Omine foetici Pansa precare Deos. Ex his superior Herous in Sotadium recurrit, sic, Pansa optime diuos cole si vis bonus ese. Item, Ecce tumet gemmis tua vitis optime Bache. Sotadium dabit tale, Bache optime gemmis tua vitis tumet ecce. Alter qui est Pentametrus in Iambicum trimetrii redit,sic, Deos precare Pansa scelici omine. Iambicum est item aliud genus, quod in eandem

mensuram reuertitur, ut utrinque legentibus Herous sit, neque, ut superiores, genus metri mutet,

quales apud Virgilium reperiuntur, Musa mihi causas memora quo numine laeso.

Itema

Ipso dedit Moeris,nascuntur plurima Ponto. Aeque cnim & in reuersu lectionis suae Heroum custodiunt metrum: sic, sItem, Laeso numine quo memora caussas mihi Musa.

272쪽

Ponto plurima nascuntur, M aeris dedit ipse. Est etiam aliud reciproci genus, quod non per singulos versus redit, sed per totum Elegum:tanquamsIcarium notus ut consilens famine tranat, Caerula verrentes sic freta Nercides. Si reuoluas, Elegus erit eodem modo, Nereiles freta sic verrentes Caerula, tranat Flamine confidens ut notus Icarium. Ita medium verbum,tranat,alteri detractum & alteri additum, variat; vice pentametrum facit de Hexametro,& hexametrum de Pentametro.

DE TETRAMETRO VERSV.

CEd ut ad propositum versus hexametri ordine

redeam, oecurso pentametro Heroo, consse quens est Tetrametrum eius inducere, quem Archilochus diuulsum ab Hexametro Heroo ad Epodii conuertes satis accepta auribus rem comentus cst. Ide etia iungendo inter se diuersa, noua metra composuit,quae Graeci οὐ pilis & ἀσυνθετα appellant. A,θεαα quae eiusdem sunt generis: νε. vero quae ex diuerso copulatur. Ergo tetrameter sue versus

siue Hexametri Heroi tome tertia: nam post duas incisiones eius proprias, id est, Penthemimerem &Hephthemimerem, tertia est ea, qua ς κολικὸν appellant: irie quarto pede semper sensum claudete distin tu ideoque a Graecis sic appellatur, quod Bucolici carminis haec lex sit, ut versus eius ea obseruatione formetur, ut ante duos ultimos

273쪽

DE TETRAMETRO vs RSV quarto pede terminet, aut partem orationis aut sensum, quam legem per omne opus sui carminis Theocritus Syracusanus exceptis tribus, aut quatuor serme versibus e quibus sunt,

custodit. At noster Maro haud ita, quod utrum scrupulosium an superuacuum duxerit,' se norit, quod Graeci sanxerunt, ne pars orationis, aut sermo integer, ullo verbi discidio interueniete seiun- seretur, tanquam, Forte sub arguta consederat: Tetrametrus. Se quitur, Ilice Daphnis. Hoc comma Dimetru Epicum nuncuparui.Item,

O crudelis Alexi nihil mea Dehinc,

Carmina curas.

Vnde intelligi datur, Bucolicum carmen seu me trum, ex Tetrametri versus copulatione, subsistere. Igitur hi Tetrametri Heroo hexametro subnexi scitam admodum Epodum carminibus dabunt,ut apud Horatium, Nil desperandum Teucro duce & auspice Teucro. Dehinc, Certus enim promisit Apollo. Quae dactylo pede clausa Alcmanicum,Spondeo autem Archilochium metru emcis.Huit si diibs pedes Heroi hexametri praeposueris urit, in medio mihi, erit ex tetrametro hexameter talis, In medio mihi certus enim promisit Apollo.

274쪽

LIBER TERTIUM II Hi tetrametri Tragicis Choris a plerisq; miscetur,

ct continuati nonnunquam Choros explicant, ut apud Pomponium reperimuS, . Pendeat ex humeris dulcis chelys, Et numeros edat varios,quibus Assonet omne virens late nemus.

His quoq; si ad extimum ad ij cias binos pede integru hexametrum de mutilo cssicies: hoc modo, Pendeat ex humeris dulcis chelys apta choreis. Et numeros edat varios, quibus ecce propinquum Assonet omne virens rate nemus, aruaq; iuxta.

Ex his igitur colis seu dimetris, aequis duobus pedibus, prior Dactylus semper est, sequens Spondeus. Rursium Tetrametro heroo,in quo quatuor tantum Dactyli, si subiicias tres Iambos eo more, quo tres Trochaei Phaletecto copulantur, metrum Sotericum efficies, ita, At tuba terribilem initum procul. Dehinc Iambi, i furore cogruo.Rursum eius quod metrum vocatur ιπικον eo quod duos pedes Heroos tantum recipiat, D actylum, Spondeum, Sapho dicitur carmen composuisse continuum numerum per syllabarum.Huius eaeemplum, Primus ab oris

Troius Heros . . v

Perdita faminis . Pergama linquens OExul in altum

Vela resoluit. F.

275쪽

i6o DE TETRAΜETRO VERs V Qui dimetri etiam inter Epodos recipiuntur. Vt apud Horatium in secunda ode, cuius initisum est, Iam satis terris nivis atque dirae. Vltima coli clausula.

Terruit orbem.

Vides subiectum dimetrum metro Saphico Hen decasyllabo & per ordinem eiusdem asmatis limiles clausulas haberi. Dchinc huic tetrametro Archilochus similem e contrario speciem commetus est,nam detractis hexametro non ut superiore vltimis,sed primis duobus pedibus,tetrametros huiusmodi induxit, velut, Damaetas & Lyctius Aegon. Demio, Cantabunt mihi. Quod est ἐπικD. Item, Et longo post tempore venit. Sublato, Respexit tamen. Aliam Epodi speciem inso mauit, e quo genere apud Horatium tales Epodi inducuntur,ut in illo. . Laudabunt alij claram Rhodon aut Mitylene. Cui hexametro compositam tetrametro epodon

addit, Aut Ephesum bimarisve Corinthi. dehinc, Moenia, vel Bacho Thebas, vel Apolline Debphos. Post, Insignis aut Thessala tempe.

Itaque pedes si primos duos Epodo adijcias, set

Hexameter talis, ut in eodem,

Laudabut alii claram Rhodon aut Mitylenen.

276쪽

Si proscisceris aut Epheson bimarisve Corin

thi sphos

Moenia, vel Bacho Thebas, vel Apolline Dei Aspicies magis insignis aut Thessala tempe. Idem Archilochus penultimis Heroi Hexametripartibus adiecta syllaba huiusmodi versum induxit, qui metro Phalaecio,idest,tribus Trochaeis vltimi, clauderetur, ut est, At tuba terribilem initum dedit aere canoro. Adiecta enim ante ultimospedes,sed,syllaba,set,

Quod est metrum Phalaecium. Iuncto omni, fiet versus huiusmodi, At tuba terribile sonitum dedit aere sed canoro: Quod quida Hexametrum Heroum υλλας. dixerunt. Huic quoque idem Epodum subdidit, Trimetrum versem Iambicu catalecticum, id est, ultima parte i nin i nutum. Cuius exemplum noster Horatius sequutus est, illa Ode, Solvitur acris hyems grata vice veris & sationi. Dehinc trimeter Catalecticus vice Epodi, Trahuntq; siccas machinae carinas. Itaque si superiori unain dem seris, fiet hic Trimeter IambicusAcatalectus, ille Herous Hexameter, hoc modo, ' Solvitur acris hyems grata vice veris & oni, Trahuntque siccas machinae carinulas. Quanta autem & quam profundae artis scientia in hac Epodi conclusione Archilochus usus sit, interest dicere. N m cum testimaret prioreversum,

277쪽

162 DE PHALAECIO METRO

cuius prima portio constat qx Heroo Tetrametro, id est, Solvitur acris hyems grata vice: iet sequentem Epodum, qui E Trimetro Iambico Catalectico substitit, id est,

Trahuntque siccas machinae carinas, simili clausula terminatos in eundem cadere numerum, quum diuersae rationis inter se generisq; viderentur, quippe cum alter Dactylico metro, alter Iambico censeatur, tamen adiiciendo maiori syllabam S detrahendo minori, consequutus est, vi uterque Phalaecio metro concluderetur. Nam seperior hexameter,sic, a Veris&savoni.

sequens trimeter,ita,

Machinae carinas, sollae utraque, tribus Trochaei annexis,id est mestro Phalaecio terminante, admodum intra se de

center consonant.

DE PHAL ECIO METRO.

T Halscium autem quod &Ithyphallicum,si tribus trochaeis claudatur, appellatum aiunt a Phalaeco, qui illo frequenter usus est, ut Sapho, quod constat ex Glyconio octosyllabo, ut, Sic te diva potens Cypri Recipit autem Spondeum,Choriambum, Iambu& Hllabam, Vt,

Sulcos tunc retegunt comae larentes.

Idem fiet Ithyphallicum sub ea quisione, in qua primus

278쪽

primus pes ut in Glyconio erit unus ξ quatuor disesyllabis, dehinc dactylus, tunc tres Trochaei, ut etiam hic, Iamdudum tibi disserens probaui. Quidam tamen nullam volunt esse disserentia inter hos, sed eundem It hyphallicum & Phalaeciuaccipiunt. Hoc autem Phaloecio versu Liberti Patrem solenniter canunt, si quidem quod etia eius nomine & Rythmum & metrum complente demonstratur,uc,

Bache Bache Bache. Sane reperimus Phalaecium syllaba nouissima detracta,veluti Sca Zonta, Vt est, Nunc Troiam sera vindicat Venus, Quem volunt videri claudum.

DE TRIMETRO VERSV.

CEquitur,vt,iuxta propositum ordinem, me

Miri quoque Heroi, vel si quid ex eo editum est. ratio habita inspectaque pandatur.Est aute Hexametri portio stubsistens pedibus tribus, quod genus a Grecis haud immerito vocatur, huius Panditur interea domus dehinc, sexemptu, Omnipotentis Olympi. Item, Hunc lucum tibi dedico, dehinc, Consecroque Priape. Quod metrum Priapeum a quibusdam aestimatur. propter geminam similitudinem, de quo seo loco dicemus. Trimetrum igitur Epicum nihil a Glyconio metro differre nonnulli contendunt. L i

279쪽

is DE TRIMETRO v EnsvQuod constat ex spondeo& Choriambo & Pyrrichio, vel Trochaeo vltimo, ex quo plura a Donec gratus eram tibi. & cretera. Nam si soluas Choriambum & nouissimam eius syllabam, in superiore libro plenissime diximus, nunc pauca mcmorabimus, scimus in

Dactylico genere esse & Pariambum, qui parem habet sublationi positionem, id est Arsia & Thesin. Maior autem est Spondeus, utpote Duabus longis: Minor pariambus, quia constat E duabus breuibus. Commune illis nomen Dactylus, ita al- ter Ionicus i ncipiens a maiore parte Dactyli,quar longa dicitur.Alter incipiens a na, Jnore parte eius, hoc est, a duabus breuibus, ακόελαυον nuncupatur. Cuius exemplum apud Horatium reperimus, qui in hoc genere carminis Al- .,caeum secutus est, &Anacreon lyricus, & Euripides Tragicus, & Comici poetae reperti sunt hoc

uti numero,cuius eXemplum,.. Miserarum est neq; an ori dare ludum, . . Neq; dulci, mala vino lauere, 'ut exanimari metuentes patruae verbera linguae.

Ita binae Bases. hoc est brcues ac longae iunctae per Synaphtan, ut Graece Vocant, nos per coniunctio- nem, alternis vicibus variantur & pro rrunt,Spo deo autem hic versus clauditur, ut Ionicum decet. At si detraxeris huic veasculo primum pariam- Horatium Asmata sunt: ut, Sic te diva potens CP pri. Et, Mater saeva Cupidinum. Et,

huma

280쪽

pum, id est primas breues duas syllabas, erit

μειζον γ, sic,

Rarum est neq; amori dare ludum neq; dulci. Item si integro versui duas longas adieceris, Vt,oquam. Quibus ademtis reuertetur ad speciem suam, fietque απο sic variata pervices adiectione & dc tractatione, uno eodemque versu. Ionici dispares creantur. Similiter & Iambica in Trochaicum metrum per huiust nodi commercia transeunt. Nec non etiam eadem si sat asiectio ad Choriambicum transmigraris, quasi per 'circulum quedam, factis per adiectionem aut detractionem metrorum commutationibus. Pona

mus enim, exempli caussa, Choriambicum Trimetrum Hypercatale etiam, non ex solis Choriambis, sed admixtum, ut sit prima quaedam coniugatio diiambus, secunda Choriambus, icrtia ditanibus,& syllaba, quando hupercata lectum est, ut est, Caduca populi coma glauca iam per agros. Per singulas vel adiectioncs vel etiam translationes varias officit figulas. Nam cum sit choriambicum,& medium habeat unum Choriambum, ambiatur autem utrinque Dii ambus,si quis eis longa praeponat syllabam , cuncta in eo versu transfigurabuntur. Nam & de ii iiambis qui & initio S in sine sunt, Di trochaeos secerit , & qui crat medius Choriambus in soni cum a maiore transibit,& pro una hypercatalecti syllaba duae reperientui : ut est, Quo caduca populi coma glauca iam per agros. Adiecta byllaba longa, quo. Contra autem eidem

SEARCH

MENU NAVIGATION