De litteris, syllabis, pedibus, et metris. Item, eiusdem argumenti, Marij Victorini, grammatici et rhetoris, De orthographia, et ratione carminum libri 4.Terentianus Maurus

발행: 1584년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

versui, si breuem syllabam initio adiungas,pro Ionico faciet Antis pasticum metrum, & pro admixtione Trochaica facit Iambicum, & fit versus Antispastus Tetrametrus Acatalectus, secundam tantum habens Antispasticam coniugationem quae fuit prius Ionica, ut est, Tota caduca populi coma glauca iam per agros. Et erit similis huic Saphico, . Aprica veris aura est,ubi flore rura lucent. Praeterea quia Ionicum eundem & Sotadiu suptii diximus, non ab re est in unaatq; eade specie,quid inter eas distet,ostendere.Diximus enim ex Ionico scia detracto priore Pariambo: seu adiecto ad caput ei Spondeoctonicum απ.signi, per synaphia,id est, cum vicissim bi cites lo-sis,aut longae breuibus syllabis, prout metri men- dura suerit, subiiciuntur. At velo in Sotadiu vc sum plerique pedes qui eum faciunt molliorem, contra quam ionicorum lex se habet, incidunt. Nam idem di dactylum & Anapaestum& Trochaeum duplicem recipit, qui cum interueniat faciantque hunc versum satis mollem ac lubricum. tamen non excedit viginti duo tempora,vi est hic qui ab Anapaesto incipit, Genus unde latinum, rogo, genus unde lati

num.

Nam pro Spondeo etiam si positus est Anapaestus trium syllabarum, tamen temporum totidem est. Sic est & hic verius,

Equitum peditum praelia tela pila pugnas.

282쪽

LiBER TERTIvs. 167Nam primus est Anapaestus secundus Pariambus, tertius Spondeus, quartus Pariambus, deinde loco Spondei & Pariambi, contra quam Ionicorum ratio patitur, duo Trochaei, qui tamen mensura temporum Spondei ac Pariambi spacium exaequant, cum habeant inter se duas longas ac totide breues. Desinit autem Spondeo, quia constat ex longis,vel quia omnis depositio recipit mora. Lego praeterea apud quosdam Sotadeum admisisse in loco Trochaei Tribrachyn, utpote mensura id porum parem, ut est hic versus,qui pede Dactylo incipit: nam studium est id quoque ostendere, quemad modii dactylus in Sotadicum metru veniat, ex quo uterq; Ionicus, ut supra diximus,manat huius exemplum,

Dicite rogo vos dicite quid ita rapitur Attis. Nam primus est Dactylus, secundus Pariambus,

tertius Spondeus, quartus Pariambus, quintus tribrachus, sextus tribrachus,vltimus spondeus. Vnde haud immerito & Sotadium metru ex Dactylico Hexametro derivari manifesta rerum approbatione contenderis.

DE GENERIBUS METRORVM

quae a Iambico prosi uunt. Γ Ecurso dactylo atque his quae ex eo genera' tur, celebcrrimis dumtaxat metris, quibus &magni authores nomina dederunt, & illustres poetae usi sunt frequenter, adoriemur Iambum, principalium metrorum secundum,ut ita dixerina,

283쪽

fontem, consortem sui temporis ac iscium, E quo quid solers doetorum industria per adiectionem seu detractionem aut concinnationem ediderit, quid eruditurum iudicio receptum in exemplum disciplinae post cris traditum sit, prout potero dpluribus comprehedam, prosutura scilicet cognitioni aut intellectui corum, quae quis aut eruere utyxisca reconditis, aut ex noua re tentaverit.

Diximus iam, eum specialiter singulorum pricepta

traderemus,iambum dactylico tam pedum nume-IO quam percussione congruere. Nam ut illum sex pedum cursu hexametrum, ita hunc quoque obeundem pedum numerum Senarium appellari voluerunt, quem & trimetrum, nam iugatis per Dimpodian binis pedibus ter seritur. Huic poetae propter contractionem ad breuitatem eius utpote in tria tempora coartati, idcoque pauca admodum quae eius metri temporibus congruerent, verba admittenti)quo latius panderetur,Spondeum, da ctylum & Anapaestum miscuerunt, dumtaxat dispari loco, id es primo, tertio & quinto,parem au tem sedem lambum semper ut Libi dicatam obtinere voluerunt. Sed hoc in Tragicis & Comicis metris, quo sint ampliores. Nam Iamborum scriptores, quibus celeri versu opus est,sere per pedes Iambos prouolant. Solet tamen nonnunquam Tribrachiis propter congruentiam corundem ijsdem regionibus,quibus Iambus, recipi. Nam ubi

cunque syllaba longa est,ibi diis breues poni posse sunt,ex aeta sode ultima, qua pes sextus clauditur,

284쪽

qui sena per aut Iambus esse debet aut Pariambus, quo sit ut longissimus versus in eo septemdecim sit syllabarum, temporum vero totidem, quot & is, qui constat e duodecim syllabis, qua lege recipit Tribrachyn, etiam trochaeum simili temporii nassura admitti potuisset, quippe cum uterque eorum tribus temporibus censeantur: sed ne copulatio Trochasi cum Iambo alterius metri speciem induceret , quae aut Choriambo aut Ionico, ademta primabreui qua Iambus incipit, subsistere videretur, omissum est. Notatur autem inTragoedijs versus ex omnibus lambis compositus, ideoque admodum est rarus, adaeque & ille qui secunda,quar, ta & sexta sede Spondeum,aut qui ex eo creantur, admittit in Tragico dumtaxat stylo: nam qui Comico charactere sermonem instruunt, vitiat Iambum, admixto locis eius Spondeo, quo & canor Tragicus paululu in fabulis comprimatur, & ru sus a consuetudine soluti sermonis stylus Comicus erigatur. Quam obseruationem nostri fideliusqu3m Graeci custodierunt, quibus magis est in usu Iambus. Nam tam a nobis quam priscae Comoedis authoribus idem frequenter est ustirpatus. Sed ut iam ad conditionem Iambici in tri disciplinamq; redeamus, tres eius species, per quas profluit, enitar attingere, quarum plinia Iambica, seques Tro

chaica,tertia ex utroque mixta reperitur,qUae Omnes per incrementa syllabarum sex diuersitates ex se metris dabunt, non alias quam hexameter He-

reus, e quis prima erit duodecim syllabaru in tri-

285쪽

metro versse,in quo aut omnes Iambi aut Spondei admixti reperiuntur: v Ibis liburnis inter alta navium. Tredecim autem syllabarum sunt,qui unum ἡ trisyllabis pedem sui dumtaxat generis qui pro loci conditione euenerint, habent, & reliquos e binis syllabis, ut, Magnam propinquo scςlere vidisiis domum. Quatuordecim vero, E quibus duo ternarum j,

labarum contineantur, Ut, ' , -

Erat oriendi tempus aurora hominibus. Quindecim porro syllabaru in quo tres ternarii, reliqui totidem sunt binarum, ut est, Equum sub aurata iuga media bigemina. Sedecim syllabarum, cum duo pedes habent bina- .lrum syllabarum, quatuor autem trium, Vt, Nebula tenebrosa Canicula male roscida. Septemdecim stilabis qui consant, rarissime inueniuntur, unum enim omnino eumque nouissimum habent pedem Iambum,ut est, Rapere maria celeriuola dea sibi cupit. Sane accidit nonnunquam ut pro Anapaesto, aut Dactylo aut Spondeo quatuor breues primo pede ponantur, tauquam, Beneficia pro re colere sapientis viri est.. qui aut per Synaloephen scanditur, aut duabus breuibus in unam longam copulatis, explicatur. Hoc genere versuum, ut supra diximus, primus v-sus est Homerus in Margite suo, nec tamen totum carmen ita digestum perfecit, nam duobus pluribusue

286쪽

LIn ER TERTIV s. I Ibusve hexametris antepositis istum subij cens co

putauit, quod postea Archilochus interpolando

composuit.

DE TRIMETRO VERSV

Iambico. TErsus Trimeter Iambicus, qui& Senarius ad- iecta sibi ad initium dipodia in Tetrametrum,

quem & octonarium appellant, vertetur. Feritur auteri dipodijs quatuor, sicut trimeter tribus, ouea numero pedum, ut diximus, nostri Senarium, a numero vero percussionu Trimetrii Graeci dixerunt.EXemplum ergo trimetri Iambici erit.

Phaselus ille quem videtis hospites. Hic quadratus ex trimetro efficitur, sic, Adest celer Phaselus ille quem videtis hospites. Igitur si priorem adiectae trimetro versui di podiae detraxeris sy llabam, ad , quae est Iembi prima, erit versus incipiens a Cretico, quem Amphimacrum dicimus, sic, Est celet Phaselus ille quem videtis hospites, quia detracta prima breui e Dipodia Iambica, sequens longa annexo sibi qui ei iungitin iambo, Creticum efficit pedem , sic, cst celer. Item, Beatus ille qui procul negotiis. Huic Trimetro si anteposiveris,Socrates,qui constat e longi breui S longa, hoc est Amphimacrus, erit Tetrametrus Archilochius Catalecticus, quenos quadratum dicimus,lta,

Socrates beatus ille qui procul negotij .

287쪽

Hunc Musci Trochaicu appellat.Nam cu pi sce- dat Iambu Creticus, detracta ei suprema longa &iambo in sequenti adiecto, versis in Trochaeos iambis, Trochaicus Tetrametrus Catalecticus ei sicietur. Septem cnim Trochaeis decursis extima omnino vel sui sit perest syllaba per adiectionem Amphimacri.At si per Dipodian scandere volu ris,erit idern Trochaicus Catalecticus, conclude- tibus versum eius Amphimacro vel Dactylo. CG tra si Spondeus Cretico, ut iambus Trochaeo subnectatur,cui prima,ut superius docuimus, in Iambicis sedes est semper enim remota Amphimacro primum tertium & quintum obtinet locum) series . illa de qua supra diximus Trochaei mutabitur. Nam longa, Cretici tertia, coniuncta sibileques te longa Trochaeos, ut supra ostendimus, per or' dinem ire non patitur, Spondeo scilicet interueniente,qui Iambico versu dispari loco in Trochai co pari ponitur. Sane memineris quinque syllabas breues in huiusmodi versu posse pro uno Cretico poni, scd raro admodum. In comicis automnon succedunt, nec copulantur syllabae insequentium pestum prioribus. ut stupra: nec mutantur

pedes in Tragico quadrato, ideo quod non scia lui pes aliquis, id est, Trisyllabus, anteponitur

Trimetro, qui conturbet ordinem, ut supra ostedimus, quique sesquipes appareat superfluus. poli

Trinactrum in ultimo. Itaque ut versus Tragicus anteposito Sesquipede ex Trimetro si Tetrame .

trus, ita Comicus apposito sesquipede in ultima. sede

288쪽

metrus, Vt,

Si quis per omnes mihi deos iuret patrem La-

In hoc autem versu per adiectionem non mutantur pedes, ut in tragico, quia sesquipes vltimae parti iunctus,neq; ut superiore metro permixtus, clausulam tantum versui dabit. Tragico autem si sese qui pede praeposivem, Ambiam, erit, ut diximus, Tetrametrus Catalecticus, ut, Deos penates qui parentes Terei. Trimeter.

Tetra in e ter autem,

Ambiam deos penates qui pare 'tes I rei. Itaque ut Archilochus Creticum Iambico Trimetro praeposuit, ut saceret letrametrum trochaicum, ita Hipponax trimetro iambico ultimum adiunxit Antibachium ex prima breui, longis duabus, ut faceret tetrametrum iambicum Comicum, velut, Trahuntque magni nauitae clamoribus.

Trimeter. Addo, Carinas, set quadratus Catalecticus, qui ex iambo natus ad finem quoque idem manabit: nam licet Antibachio compleatur, nil oberit aut diuisio aut pedis copulati adiectio, retracta enim tertia eius longa, nas, iambus ex Antibachio esscitur. Ergo is quoque ut superi9r trochaicus aut semipede,id est syllaba una, terminabitur, aut si per dipodiam percutiatur, post tertiam incisionςm Antibachio claudente, erit in utroque tetrameter Catalecticus. Frequens hoc Comicis metrum & praecipue antiquae comoediae scripto-

289쪽

ribus, nostri quoq; Plautus & Caecilius & Turpialius non aspernati sint, Ateianarum aute scriptores appetiuerunt: est enim iocosis motibus emollitum gestibusq; agentium satis accommodatum. Idem Archilochus ex trimetro stupradicto syllaba auserendo modo E capite, modo ex infima parte, duo genera composuit, quorum alterum Graeci

id est claudum,& ideo χωλῖαμβὲν dixerunt. Exemplum Acephali trimetri crit, Iuppiter salutis arbiter meae. Item, Est celer Phaselus ille quem vides. . Huic enim si adieceris unam syllabam,erit Iambicus integer, sic, Iam Iuppiter salutis arbiter meae. Item, Adest celer Phaselus ille quem vides. Curtum autem per detractionem ultimae syllabae fecit huiusmodi. exemplum erit apud Horatium

tale,

Seu postat agna sue malit haedo. Huic si adieceris syllaba,erit integer trimeter, sic, Seu poscat agna siue malit haedulo. Id autem ab Horatio exemplum protulimus, ut ostenderemus, unde id noster Lyricus imitatus sit. Est & altera species trimetri Scazontis, quam Hipponax induxisse perhibetur,cuius compositio talis est, ut secunda ab ultima semper syllaba longa ponatur, id est, ut non Iambo sexto,sed Spondeo pede aut Trochaeo, contra quam lex Iambi postulat,terminetur. Meritoque a Graecis appellatur

290쪽

Lia ER TERTIus tur Scazon, id est, claudus. Unde obseruandum est, ne Spondeus, vel qui ex eo procreatur, sede quinta in hoc versu ponatur: ne quatuor iugiter longae omne destruant metrum. erit in exemplo versus hic, . Sella in curuli Scrofa Nonius sedet. Fiat,mutato accentu, pro sedet, seditierit claudus: rursus hunc permutatio verborum faciet Iambicuintegrum: ut, Sella in curuli Scrosa sedit Nonius. Si militer & i ii una Sca Zo lata permutatio eadem re ctum Iambicum faciet: vi, Nec excitatur classico, truci miles. Contra, Nec excitatur classico miles truci.

Hoc autem tunc demum seri poterit, si ultimi duo pedes ex dissyllabis verbis subsistant, ut inter se permutari possint. Haec compositio quamuis

vitiosa tamen in Iambico placuit . nam Choliambos multi veterum scripsierunt. Idem Hipponax etiam tetrametrum pari lege qua trimetrii induxit. cuius erit exemplum,

Pro pudor,Sella in curuli scrofa Nonius sedit. Nam tribus syllabis, id eli amphimacro pede, pro

pudor,superiore versum, Ut vides,praecedet. Ite, Haesitat nec excitatur classico truci miles.

Adiecto ad principium versus, haesitat, tetrametrus factus eli: dc quo plura dicere superuacuu est. Omnino enim quaecunq; supremis duabus adiungas, ex Choriambo & Dibrachv, id est Purrichio, duo Da li efficientur. quod cum ita si, nullus

SEARCH

MENU NAVIGATION