Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cenate solum sed etiam auctore , ast ut aliorum

more Oratorum , oblati muneris tenuitatem depre

cer. Quid enim Episcopo acceptius esse debet quam doctus Commentarius libri Episeoporum Z Quid magis congruu- Ecclesiastico iudiei, quem Christus

serensituit Scripturaruminterpretem,quam clavis scium. hunc reconditumque thesaurum aperiens stgluid tandem Oferri a nobis potes quod magis respondeat ardenti Hi celo quo Magistros Seminariorum urges , ut omissis omnibus Theologicis tricis, Missum in sacris Lillaris ubique adumbratumst deam suis alumnis quasi digito monstrare Z rurum

scilicet Tibi videtur Lugdunensem Ecclesiamprimum dignitatistrata ost is solica edem obtinere, σφscopis,striari Henris, Rhemigiis, Hirique prseoliam Ecclesia luminibus, nisi Aimul nitatur tantum alia kperam Ecclesias Scripturam cismi qu-- tum imas vincit dignitare. que verbis selum, sed tuo etiam exemplo ,

STRISSIME ARCHIPRAESUL,

12쪽

tunc sacrarum Litterarum morem in Lugdunensi clero accendis, dum varias perlustrans vasta hujus Diaereseos regiones , ovesque tuas bonus Tactor recognoscens , luculentas adeo ου tamen extempor les in Evangelium homilias fundis, Panis Etam geliri multiplicationem, dum tuis frangitur maniabus , experiens. Talem patronum sagitabat pra-sens in Scripturam sacram Lucubratio. Neque vero me deterret a consecrando M Α-

GNlTUDINI TUAE hoe Biblico Apparatu,

quod satis intelligam , quam parum sit tanto Trastili necessarius. Quin imo mea inde crescit alacritas r iucundior enim Tibi continget contemplatio divitiarum quas Φidelis non alienas sed tuas esse. Eruditus autem hujusce libri Auctorgestiet sese teritam doctis manibus , tantique Iudicis calculo re auctoritate comprosari. Omnia ergo me invitant, ut tutus ac gloriosus sub MAGNITUDl NISΤU AE elientela requiescam , eandem experturus in Camillo redivivo humanitatem , quam in a iij

13쪽

priore Camillo defunctus Parens meus expertus es.

Obtulit ille rasoriam Ecclesiastica disciplina ; ego

sacrum ossero inparatum non minus dignum Magni Camilli successore. Hoc grati animi mon mentum , ne dedigneris , ILLUSΤRISSIME CALLIARUM PRIMAS, ab eo accipere

quis enixe profiteturo AGNITUDINIS

Obsequentissimum& addictissimum servuli

14쪽

O Uid es autem Scriptura, nisi quadam D

sula omnipotentis Dei ad creaturam suam. His verbis Gregorii Magni lib. . Ep. 39. dc sequentibus, te pie Lector, compellabo. Stude emgo,qua ., quotidie Creatoris tui verba meditare, di e cor Dei in Verbis Dei. Fastidire enim tan- tum Dei munus non selum negligentia esset , sed maximum crimen. Aui assidua meditatione coluit sanctas Scripturas, inquit Divus Bernardus , habet signum sua praedestinationis , quod es Dominus asseruit dicens, qui ex Deo est, verba

Dei audit. Quae temo majorem voluptatem parere posset neque enim sanum gaudere possumus , ut utar verbis S. Augustini, nisi de spe, nempe regni coelestis. Hujus autem regni mysterium nobis expli Cant Scripturae, viam ad illud aperiunt , Ec donec hanc viam emensi fuerimus, praegustandas coelestes delicias praebent: ut per patientiams conflationem Scripturarum spem habeamus.

Rom. cap. I s.

Sed cui alteri studio , quam sacrorum Codicum vir Theologus utiliori opera incumbere

15쪽

PRAEFATI O.

potest Multum falluntur, qui rerum inutilium

studiis occupantur. Hoc errore non pauci laborant.

Quis enim ex iis qui studio Theologi Co per tot

annos distinentur, vanas, ne dicam ineptas quaesetiones non potius verset animo aut agitet in Scholis , quam pascat mentem lectione Scripti rarum; quibus sedulam operam impendisse videtur sibi, cum horis subcisivis in unum aut alterum caput oculos parum attentos conjecerit. Veritatem omnes studendo inquirimus sed nescio qua veitigine abrepti, aliis quam quibus eundum erat itincribus . ad eam currimus. Non, insistimus vestigiis sanctorum Patrum , per quorum manus traditae sunt nobis Scripturae , dc earum VeruS. sensius ad nos pervenit. Illi spretis fontibus non sectabantur rivos. Ex Scripturis fortiora, quibus adversus Haereti Cos pugnarent, petebant tela dc

pabulum pascendis fidelibus Christianis. Sumamus in manus Chrysiostomum, Gregorios, Basi- im, Ambrosium , Augustinum , advertemus hos Moctores plenos cibo coelestis doctrinae eructare, verbum bonum. Magno itaque dolore assicitur animus, quod 'cum homines distringantur variis curis , quibus revocantur a studio veritatis, cui cognoscendaeoc colendae facti Iumus 3 attamen quod superest

temporis. DiuitiZoo by Cooste

16쪽

temporis tricis, & apinis impendunt: disputant de lana caprina : unde tot Theologastri. Neque enim dixerim Theologum, qui in quacunque quaestione non scrutatus sit, ex quibus Scripturarum locis huic quaestioni lux affulgere possit, & quis circa illa loca sit unanimis Conciliorum & Patrum consensus. Inde, inquam , tot Sophistae dc Declam

tores occupaverunt pulpita Sacra. Etenim nunquam eum virum aestimaverim Concionatorem Verbi Divini, quod nunquam ore usurpat, exordio promittens expositionem Scripturarum , reliqua autem oratione nugans, dc vanis sermocinationibus

studens Auditorem suum delectare. Sic populus inani cibo pascitur, fraudatus solido ; Sc versatur in tenebris ignorantiae ; nam aliunde quam ex sacris Concionibus scientiam salutis non accipit, qui literis

Vacare non potest.

Eorum autem qui arti Concionatoriae animum adjungunt, dc Scripturas Sacras negligunt, ideo pejor mihi videtur error ; quod ex ditiori penu non illis suppetere possit materies, quam nec singulos dies concionando exhaurirent , si bene percepissent animo dc memoria complecterentur , tum sensum, tum verba sacrorum Codicum. Quot enim

egregiis dictis , quot praeclaris facinoribus . quot exemplis, similitudinibus, parabolis, quae admini-

17쪽

cula sunt dc praesdia oratorum , abundant illi

Codices 3 Sed non solum veram doctrinam dc omnem dicendi materiam suppeditant, verum etiam Ornamenta, quibus pondus , vis, & decor adduntur orationi. Ubi enim major in docendo perspicui ras juncta cum brevitate, quam in Evangeliot Quis Orator in carpendis hominum vitiis vehementior, quam Prophetae Quis ad movendum, & flectendum magis aptus quam Paulus Z Unde decor ille Poeticus qui essioresCere debkt in Oratione, facilius conciliatur quam ex Psalmis Davidicis3 Ubi denique major copia sententiarum quam in libris Salc

monis γ

Sed frustra necessitas & pretium studii secrarum

Litterarum nunc demonstrantur illis, quos voluptates emolliunt, deterret labor, nisi huic studio sternatur via compendio a dc facilis. Ideo ex multis voluminibus quae cum labore evolVuntur, comparantur magno pretio nec passim occurrunt, eXcerpseram. quae ad intelligendas Scripturas necessaria erant, Marte contraxeram in tabulis illa proponens , ut uno Intultu cognoscerentur quae alioqui longo & difficili studio quasi sparsia diversis locis pervestigandaenent, Verum ob tabularum angustiam pleraque quae alicujus utilitatis sunt, non complexus eram; aut quantum necessarium est, non potueram expli-

18쪽

PRAEF ATIO.

Itaque quamquam prioribus hisce tabulis maneat suum pretium, nec usus spernendus sit, ut quae praecipua sunt, contracta ponantur ob oculos, novum opus aggressus sum tunc temporiS cum otio magis abundarem, librorum copia locupletior essena , quam olim cum edidi has Tabulas. Multa ergo quae illis deerant adjunxi huicce novo operi, Sc ut multa paucis dicam, omnibus locupletavi quae advertebam

in Apparatu Biblico desiderari. datus ex iudais est , ait Dominus Joan. cap.

. quia scilicet repromissio facta erat ad Abraham, Isaac macob PatresJudaeorum de Domino nostro Jesu Christo, qui ex illis ortus, in Judaea natus est, dc salutis quam per eum consecuti sumus, opus perfecit. Igitur res Iudaeorum perspectas habere quamplurimum inaerest , ut intelligantur Script rae in quibus quae Christi sunt , continentur , sive de eo pramuntiata a constitutione mundi, sive ab eo completa temporibus praeordinatis. Etenim Scriptores sacri , quod ab omnibus ficri solet , cum Hebratis primit is scriberent , mores

eorum , ritus, consuetudines, dc similia quae omnibus nota erant non satagebant explicare. Haec

igitur aliunde petenda quam ex faciis Codicibus. Ego vero nec labori , nec sumptui peperci in comparandis evolvendisque libris , ex quibus

19쪽

rerum Iudaicarum certam cognitionem consequorer. Prima pars operis singula explicat quae quoquomodo spectant Iudaeos 3 Genus eorum , Origines , Historiam, Religionem, Sacrificia, Loca

sacra, Tabernaculum, Templum, Synagogas, Festa, personas Sacras, Sacerdotes , Levitas, Politiam , leges tum scriptas, tum ore traditas, Magistratus, Tribunalia, poenas civiles Ecclesiasticas, antiquos hodiernos eorum ritus circa res tum Religiosas, tum domesticas , circa vestes, cibos , aedes, ortum , matrimonium , funera, luctus. Etiam de

variis Sectis sermo fit. De mensuris temporum , de Kalendario, de ponderibus, de mensuris Cavis, longiS. Pleraque, fateor , nonnisi breviter perstringo. Avidus autem doctrinae Lector expeteret ut singula quaeque excuterem, non illa nude proponendo, ted demonstrando apertis testimoniis , dc ubique allegatis Auctoribus. Verum majoris molis volument , ne dicam plura Volumina compegiusem ; quae procul dubio fastidirent quibus scribo, Sc manuductione opus est. Optant enim habere ducem praeeuntem qui citra negotium eos deducat in Lectionem Sacri Codicis , nec eos diu moretur in vestibulo. Hic tamen indigitabo

sontes de quibus potavi , unde qui sunt studi

20쪽

s, & ipsi potare possunt ec plene sitim restin

guere.

Post ipsum Codicem Sacrum nulli alii Auctores

certioris utilitatis sunt ad res Judaeorum cognoscendas quam Philo , dc Josephus. Deinde Misenatot,

nimirum liber ille, quo continetur id omne quod Judaei traditione acceperant a majoribus suis, MCoeperunt scriptis mandare postquam Templum eversum est , dc patrio Solo ejecti, timebant ne memoria prorsus excideret. Is aiot variis Gloia sis & Commentatiis, ut suo loco dicetur , fuere exposita , ex quibus crevere Volumina , quibus constat illa collectio , quam Talmud appellant. Naimonides in opere quod Manum Fortem inscripsit, dilucide simul dc breviter totam doctrinam Talnaudis exposuit. Cui licitum est ipsum Talmud, aut illud opus Maimonidis adire fine interprete, potest carere caeteris libris per quos res Iudaicae nuper innotuere Christianis 3, dc quibus utor pro meis. Sed ne videar horum librorum Auctoribus suam laudem suffurari, indicabo qui illi sint Auctores per quos proseCerim , ut Sc illis fruantur quibus otium suppetet & locupletes Bibliothecae reseratae sunt. Possem illos in diversas classes distribuere. Prima contineret qui Linguam Hebraeam excoluere , dc in Libros Iudaeorum viam patefecerunt

SEARCH

MENU NAVIGATION