Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATI O.

antea praeclusam. Altera classis esset eorum qui Interpretati sunt Misnajot, dc diversos Talmudis tr ctatus , tum Sc libros veterum lc recentium Rabbinorum, a quibus tota doctrina Talmudica vel ex parte elucidata est. Ad tertiam classem revocarem eos qui in genere res Judai Cas exponendas susceperunt , Vel aliquot peculiares Tractatus de illis ediderunt. Sed Bibliographiam edendam non sesecipio, ideo prout memoriae occurrent hosce Aucto

res recensebo.

Sebastianus Munsterus primus post Ioannem Reuclinum inter Christianos studium litterarum Hebraicarum excitavit, aliquot Rabbinos Larine reddidit. Ante illum tamen non penitus res Judaeorum ignotae erant , ut videre est in Pugione fidei Raymundi Martini, quod opus Petrus G latinus fere totum exscripsit. Paulus Riccius initio superioris iaculi aliquot loca Talmodis interpretatus fuerat. Tunc coeperunt studia Hebraica vigere ξ, dc innumeri viri hisce studiis clari quos

non vacat omnes recens cre. Sed non praetermittam

silentio Sanctem Pagninum qui Thesaurum Linguae sanctae Composuit , Franciscum Valabium, Lemnem Juda , Paulum Fagium, Franciscum Iunium , Tremellium , Ariam Montanum Authorem hujus

Biblici Apparatus qui editus est cum Bibliis

22쪽

Regiis religiottis Antuerpiensibus, Genebrardum, Andream Masium, Joannem Mercerum, Drusium, Hugonem Grotium, Ludovicum de Dieta, Sininum Amama, Simeonem de Muis 8c innumeros alios. Praeter Commentarios quos illi ediderunt in fa-Crum Codicem, in quibus res Iudaicas illustrant, plerique ex illis etiam nonnullos Rabbinos interpretati sunt. Postquam patefactum est quot uberes fructus percipi possent ex Lectione Talmudis , mirum est quanto studio plerique incubuerint scrutandis Iu daeorum Libris. Magnam facem praetulere Buxtorsi Pater, dc filius. Utriusque multa sunt opera quae omnia utilia sunt. Constantinus i Empereur studia Hebraica maxime promovit. Tractatus Glinudicos integros inde habuimus Latina Lingua donatos a Coccio , a Sebastiano Schmidio, aJoanne Henrico Ottone, a Christophoro Vagen- selio , a Seringliamio, a Peringero, dc aliis jam

nominatis Auctoribus, v. c. a Constantino l'Empe-

Operis autem insignis Maimonidis quod inseriptum est Manus fortis , partes aliquas reddidere Latine Dyonisius Vossius , Vorstius, Humpridus Pride aux, Georgius Gentius Gosephus Volsin, L dovicus de Veii, Karpsevius. Alii alios Tractatus,

23쪽

interpretati sunt. Pococxius praefationes Commentariorum quos Maimonides in Misnajot Arabice scripserat, in Latinam Linguam reddidit. Memoriae occurrunt innumeri alii Scriptorum Rabbinicorum Interpretes , Philippus d' Aquin, Gau minus, Rittangelius. Didici ex diversis Librorum Catalogis Taylerum , Ulmanum Hilpertum nonnullos Tractatus si ve Talmudis, sive Maimonidis interpretatoS esse. Hi viri Hebraica Eruditione insignes quos nominavi speciales libros de rebus Iudaicis scripserunt, aut in notis quibus Auctores Hebraeos illusetrarunt, multa quae ad ritus Sc mores Gentis pertinent inscruere. Magnum Dictionarium Talmudicum Buxtorsi Thesaurus est antiquitatis Iudaicae. Libellum aureum de Synagoga Iudaica edidit ; ubi videre est omnes hodiernos ritus Judaeorum , eX quibus veteres aestimari possunt. Filius ejus diversos Tractatus composuit utiles , de Arca , de AZimo , de Lotione Manuum , de Sponsalibus. Arias Montanus antiquitates Hebraicas expositit qui tractatus continetur in Apparatu suo Biblico. Constantinus I Empereur ubique in suis notis ad Auctores Hebraeos quos plui cs Latina Lingua donavit , disserit de rebus Hebraicis. Sebastianus Schmidius Librum de Paschate publicavit resertum

scientia. Diuitigod by Corale

24쪽

scientia. Notae Pocokii in praefationes Maimonidis a se versas multam Eruditionem Continent. Dignus laude Vagensellius in notis suis ad versionem Sota Sc in confutatione librorum quos Tela ignea Satana inscripsit. Sigonius de Republica Hebraeorum librum elegantem concinnavit nuper editum Helmstadii cum copiosis notis Joannis Nicolai. Cornelius Bertramus pariter de Ropublica Hebraeorum seripsit ;cujus librum Constantinus i Empereur suis notis

auxit.

Cinaeus eandem materiam tractavit sicut dc

Menochius dc Flavius lilyricus in Clavi Scriptura, Leus denius in suo Hebraeo. Hottingerus sCripssit de legibus Hebraeorum sicut ic Spenccrus qui cum originem rituum hujus Gentis accersere vellet ex AEgypto, nuper egregie confutatus est a Uvithio. De jure regio Hebraeorum scripsit Uvielmus Schi-kardus cujus opus plurimi fit. Rebus Judaicis in lucem vindicandis praecipuam operam impendit Seldenus in Tractatibus diversis , de jure naturali, in ibris de Synedriis, in uxore Hebraica Sc successionibus, in libro de anno Civili , in iis bro de Nummis. Duo volumina Ligfooti fere integra occupantur in Talmude exponendo. Thomas Goduinus in suo mise dc Aaron suscepit omnes

25쪽

antiquitates Iudaicas breviter explicandas;Pscisserus selectas; Leo Mutinensis hodiernos ritus Judaeorum explicat. Hunc Callice loquentem induxit Richardus Simon , ic notis illustravit. Innumeri sunt Scriptores qui aliquas partes rerum Iudaicarum tractant. Alii doctrinam ut Hoor-nc K libro de convincendis Judaeis, N. Hulsius in Theologia Iudaica. Vitringa in suis observationibus sacris disserit de Archisynagogo. Advers is hunc scripsit Rheniardius librum Hebraica doctrina refertum. Braunius miric eruditionis libros edidit de Vestitu Sacerdotum Hebraeorum. Outramus scripsit de Sacrificiis. Gomarus de Poc si , Gejerus de luctii, Bynaeus de Calceis. Legi quinque volumina Bibliothecae Rabbinicae Iulii Bartoloaei. Henricus Otho Lexicum Rabbinicum coinposuit in quo multa quae resJudaeorum spectant feliciter explicat. Fere pr termiseram Josephum Volsin , cujus praeter versiones habemus librum de Jubilaeo, de Lege divina , Sc notas in Pugionem fidei sicut MTheologiam Judaicam. , Innumeri sunt alii Scriptores qui etiamsi dedita opera non disserant de rebus Hebraeorum, aliud agendo illas non raro explicant, ut Josephus Scaliger, Hugo Grotius, utrique Capelli, clopen- burgus, Altingitis, dc alii. Samuelis Bocharti opus

26쪽

PRAEFATIO.

de Sacris animalibus, exhibeo contractum in tertia parte nostri Apparatus. Pleraque ad Iudaicos ritus attinentia in hocce opere tractat. Sacra ejus

Geographia mihi utilis fuit. Ribera scripsit de Tabernaculo Templo : diligentius Villapandus, qui urbem Hierosolymam descripsit & de menseris Hebraicis disserunt ; unde lux nobis assulsit sicut Scex libris Serrarii, Bonsterii. Ex tot, inquam, Auctorum foribus puta, Lector, Mellificium nostrum collectum. Pleraque autem,

quae hic delibamus , scito a nobis alibi diligentius Sc fusius pertractata. Etenim in libris de Templo Jerosolymitano,quibus ab annis pluribus insudavi Mqui nunc praelo committuntur, retego fundamenta quibus innixus definio valorem veterum Nummorum, longitudinem mensurarum, pondus Sc capacitatem vasorum quibus Hebraei utebantur. Tabernaculum Mosaicum cum suppellectili sua dc omni suo cultu fuse descripsi sermone, Sc figuris. Ita de Urbe Jerosolyma, dc Templo Salomonico. Pauca inserui huicce Apparatui , spem potius ut facerem, quam ut implerem desiderium haec cognoscendi. In iisdem libris de Templo fuse disserui de Sacrificiis , de Festis, de Mensuris temporum , de Kalendario Iudaico. Praeterea in Tractatu de Paschate multa quae spectarent Ritus Iudaicos ex-

27쪽

PRAEF ATIO.

posui Sc comprobavi non spernendis argumentis. Denique in Commentariis quos edidi praelo modis committam, in Harmoniam quatuor Evangelista-rurn, res Judaicas ubi occasio te dedit non sine certis suis probationibus elucidavi. Constat tribus partibus praesens opus. Prima pars rerum Judaicarum cognitionem indit ; quae ne- cellaria est ut Biblia intelligantur. Pars ainem secunda de ipsis Bibliis tota est. ibi Historiam eorum quae Bibliis contigerint prosequor. Inde discet curiosus Lector cum voluptate, quibus o i n caraeteribus exarata sint l, an illa puncta quae nunc in textu Hebraeo subjiciuntur coi donantibus litteris, recen&vel antiquum inventum sit, quando a quibus in Graecam Linguam versus sit textus HebraeUS, Bd quidquid circa Veisiones Graecas memoratum est antiquis monumentis. Quae sint i liae editionescetcbres quarum Esdias, Origenes, Massoretae feruntur Authores, & similia. Adjunximus explicationem idiotismorum seu proprietatum Linguae Hebraicae; quas proprietates quantum intersit non igno

rare nemo non videt.

HaeC uberius pertractata ocCurrunt in Apparatu

Bibliorum Polyglottorum i ondinensium ; qui inllar Bibliothecae est , sed & Compluribus aliis libris adjutus suin

28쪽

PRAEFATI O.

Paucis doceo quibus quot Libris constent Biblia. Quale sit cu)usque Libri argumentum ia quibus& qua Lingua scriptus: quae sit ejus auctoritas. Haec Sixtus Senensis copiose dc erudite prosecutus

est in Bibliotheca sua sancta Similiter Sc Alphonsus

Salmero, Zc complures alii. Jheologorum est de Libris canonicis disserere. In nanc opcram multi incubuerunt. Argumenta cujusique Libri habes in Biblia, quam vir pius, & eruditus procuravit clegantibus Typis Antonii Vitre. Nolui enumerare omnes Scripturae sacrae Interpretes, quod ante ali quot annos satis diligenter fecit Crovaeus Anglus.

Singulis diebus luculenta opera in lucem prodeunt. Singulari studio Bibliotecarii pervolvendi unde

boni libri cognoscantur. Ne aliquid deesset nostro Apparatui ex iis quae desiderari animadvertebam a studiosis , tertia parte cum auxi ; de qua non opus est ut verba faciam quae enim scripta compilavi ingenue declaravi suis locis. Fxperieris, Lector, opus nostrum perpetui interpretis vices supplere. Nam etiam aliud agendo compluribus Scripturarum locis lucem interdum infero. Opus quidem haberes linguis originalibus , quas saltem ut delibare velles te holtare r. Sed si otium non tibi suppetit aut deterret labor , compara diversas Versiones , quarum

29쪽

varietas utcumque succurrit ignorantiae Linguarum originalium. Etenim dum veritatis fontem Interpretes conantur emere, M quisque eam exprimit pro sua facundia, faciunt ut ista veritas clarius luceat.

Non decet hic pluribus disserere de studio Sacrarum Litterarum , & huc afferre quae infra o current. Utinam ista nostro labore sic subleveris qui illo non dedigneris uti, ut Biblia Cum voluptate perlegas, dc vere dc ex animo dicas Magni Augustini verbis Deum alloquentis: sint casta delicia mea Scriptura tua. plures

30쪽

LIBRORUM

ET CAPITUM

ISΤIUS VOLUMINIS SERIES.

LIBER PRIMUS.CApur I. Ebrais , ut dicit Apostolus, credita sunt eloquia Dei . Qid e criptura; ad cujus ergo intelligentiam interes scire qui fuerint Hebraei: Unde illis origo se nomen. Horum divisio in Tribus, ct familias. Eui nati , qui facti

Hebraei. Alienigenae asciscebantur in eorum gentem circunc8 one. pag. II I. Res Hebraeorum per aetates suas digesa. Prima aetas mundi a creatione mundi ad diluvium. i 6 Secunda aetas a diluvio ad vocationem Abrahae. I 8. Ica Tertia Has a vocatione Abrahae ad Exodum ab AEg1'

Euarta aetas ab Exodo ad confractionem Templi. astauinta aetas a constructione Templi ad finem captivitatis Babylonicae. 3 3 Sexta aetas a libertate donata per Cyrum ad Cissum

Novissima mundi aetas , qua contemplata sunt de Chri edita vaticinia, a cisso nato inque ad eversionem Tem

II I. Totius Orbis terrarum descriptio brevis, Terra autem Israel pahlofusior, se Urbis sancia est aedificiorum ejus. Tum disseritur de loco paradis, se ubi fuerit Ophir , uvis tot opes Salomoni advehebantur. . 34. Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION