Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

in oea parte est, olim ex Strabone longus ducentis stadiis, latus quinquaginta, tempore Plinii erat modica palus, quia ex parte

arenis completus fuerat. Ultra Pelusium , inquit Plinius, Arabia est. Licet ergo videre cur a Rhincorura LXX. Interpretes terram Israel metiantur, sive non ultra hanc urbem extendant. Limes septcntrionalis terrae Israel, ut diximus, erat introitus

ad Emath. urbs quae postea dicta cst Emis Eusebio , Emisa

Ptolomaeo, Emesa aliis. Limes septentrionalis etiam statuitur civitas Dan , ad radicem montis Libani, quae postea dicta est Paneas se Caesarea Philippi nempe r non dicitur Emath limes terrae, sed introitus Emath. Limes vero meridionalis etiam ponitur Bersabee urbs, o cognovit universus sael a Dan usique Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Intervallum autem illud intra dictas urbes non complectitur plusquam septuaginta milliaria, singula unius horae itinere commensuranda. Latitudo vero si mensuretur ab occidente a mari Mediterr neo in orientem usque ad Euphratem flumen , juxta illud Psalmi LXXIX. I 1. Extendit palmites suos usque ad mare, se usique ad flumen propagines ejus. Latitudo, inquam, illa magna citet. Sed multum contrahendam picrique putant, non illi assignantes ultra triginta milliaria. Attamen in tam angusto theatro editum est magnum illud restaurationis nostrae opus: edita omnia quae enarrant sacri Cindices tanti operis pnaeludia. Idonea erat 1lla regio, unde Vcrbum Domini, ut vaticinati erant prophetae, exiret in orbemicrrarum , in umbilico sive meditullio orbis noti sita; quod ut advertatur, considerandum cst inferius hemisphaerium latuisse usque ad novissima tempora. Britanni sive Angli quondam tam tum nomine noti erant. Morini enim populi regionis, quam nunc Picardiam vocamus, extremi hominum appellati sunt a

Virgilio. Soli Germani qui accolebant Rheni ripas, & partem

Germaniae magis mcridionalem, innotuerant. Ignotae gentes . septentrionali occano propinqua . Tractus ille Asiae, quem nunc occupant Moscovitae. , Tartarib Chinenses, pro ignoto habebatur. Sola ea pars Africae , quam mare internum aut Nilus ex parte rigat, cognita crat. Caeterarum autem regio-

112쪽

nutri accolae more ferarum Viventes, nec inter se, nec cum populis , qui melioribus moribus exculti erant, commercio jungebantur, ut vix innumero hominum censeri possint. TERRA ISRAEL, i

PRAESERTIM JERUSALEM

V MBIL ICV S TERRAE. His ergo diebus, quibus Christus apparuit in mundo , &Apostolos misit praedicare Evangelium, quasi orbis noti centrum erat Hierosolyma, ex qua exivit lex ejus. Verius de Hiis Templo quam de Delphico dici potest, quod umbilicum terrarum obtineret. Id adstruit suprema veritas Deus apud EZechielem. Haec dicit Dominus Deus : ita es Jerusalem, in medio Gq. S. v. F. gentium posui eam , ct in circuitu ejus terras. Ad hunc locum Ezechielis sic loquitur B. Hieronymus in Commcntariis : In medio gentium posita es, ut quia notus erat in Judaea Deus, ct in Israel magnum nomen ejus ; omnes in circuitu nationes illius δε-

qucrentur exempla.

Si tum illum Iudam & urbis Hierusalem exhibemus prima tabula, qua describimus notum orbem cum promulgari coepit Evangelium. Quas non continet region S, aut occultat , caenon tam incolas, quam feras alebant. Plato in dialogo qui Phado inscribitur, orbis habitati terminos non extendit latuas quam a Phaside fluvio Colchidis, qui in Pontum Euxinum sese exonerat, ad columnas Herculis, suo ad fretum Gaditanum, quo Hispania ab Africa separatur. Aususti temporibus incertum erat an Africa circunuueretur mari r negat Strabo posse circumiri.Polybius scribit ignorari an AEthiopia sit continens terra. Tempore Salomonis Regina Saba dicitur venisse a finibus terrae ue quod & repetit Dominus in evangelio. Saba pars censetur Arabiae, quae a quibusdam in AEthiopia collocatur. Quin Sc extremi Arabes tempore Pompei magni, hoc est, aliquibus annis ante Christum natum, putabantur fines terrae. Diuitigod by Cooste

113쪽

i APPARAT Us

Unde postquam ille Syriam perdomuit, impense optabat per

Arabiam ad mare Erithraeum penetrare, sperans quod sic victor penetraret ad oceanum, quo undequaque terra cingitur. Celtici, Lusitanique, id est, extremae Hispaniarum gentes habebantur a Romanis pro hominum extremis versus occiden-lcm. Ne longum faciam, orbis cogniti ex Hebraeorum geographia ultimi fines sunt, abortu Ophir, non Arabica, sed Indica ue a septentrione Magog ad Caucasos montes, magisque ad occasum Thiras, ultra Istrum , sive Danubium , nempe

Thracia: ab occasu Tharsis, seu haec jam Tartesus Hispaniae, seti Carthago Asricae, item Phus quae Mauritania & Numidia ni satius sit, ut jam diximus, interpretari mare in genere, quod de oceano intelligendum crit. Denique a meridie Judaei statuebant pro terrae finibus Sabaeam & AEthiopiam penetralia v Austri, ut loquitur Iob. Ierosolyma in umbilico sive medimilio tunc noti orbis sita, unius diei itinere distabat a mari Mediterraneo, quo latebat facilis navisatio in Graeciam , Italiam, Gallias,Hispanias, Europae nobiliores partes. Judaea quasi Asiae ostium crat; & huic vicina Africa altera pars orbis. Itaque in confinio trium partium , in quas notus orbis dividebatur, posita, omnes conjungebat, ita ut potucrine Apostoli spargere per illas verbum Dei. Adjungendum quod proximae erant Tyrus & Sidon,

Phoeniciae civitates, primis temporibus celeberrima totius ombis emporia. Tyrii innumeras colonias deduxerant; dc ubiquetcrrarum urbes condiderant. Quin & litteras, & prima sci cntiarum elementa invexerant in Graeciam ; quibus, ut probatClemens Alexandrinus, orbis eruditus est, simul & idoneus factus Evangelio. Etenim horum commercio sermo de Judaeis& Religionc Iudaica pervenit ad Gentes, quae parandae erant, ut suo tempore auribus exciperent Christi doctrinam. Jerusalem fuit caput hujus terrae quam Deus promiserat Tetiae istaei Abrahae, in quam venit ex Ur Chaldaeorum. His diversis no- omi' minibus appoliata est antiquitus, Terra Chanaan , sive Chananaea, a Chanaan filio Cham, cujus filii, & populi qui ab eis orti sunt , cam tenebant. Palaestina . ab illis incolis quos philipaeos Disiligod by Goos e

114쪽

phili os appellant Hebraei , Romani vero & Graeci corrupte Dinnos, qui cum cssent maritimi, primi gentibus innotuerant , ideo ab eis haec regio dicta est Palaesina. Dicta 3c Phaenica , forsan propter palmas in hac regione fructiferas. Dicti Phanises ejus accolae, qui prius bene Anachim quia nempestat Anax ut dicitur,de genere giganteo ri se quibus nullus potes ex Num.ea'. adverso resisere. Terra illa nominata est promigionis, respectu beneficii Dei. Terra Israel, quando a populo Dei coepit occu- pari. Judaea, nomine praecipuae partis hujus regionis , quando caeteris Tribubus in captivitatem abductis, sola Judae tribus rediit in patrium solum. Teren denique sancta dicta in , a perfecto in ea nostrae redemptionis opere.

DE DIVERSIS INCOLIS

TERRAE ISRAEL.

Huic-ce regioni contigit, quod caeteris orbis terrarum plagis, ut diversos habuerit incolas, dum novi antiquos expellunt,& pariter diversas urbes, dum antiquis eversis novae excitantur. Varias in praefecturas pro diversis temporibus diviseest, s quidem non uni dominationi semper subjecta fuit.

Non itaque una cta potest ejus descriptio. Diverserum temporum habenda ratio. Fluvii autem, lacus, montes non potuere permutari. Eam secat Jordanis fluvius, paene in illa unicus , reliqui enim omnes potius torrentes quam fluvii dicem di sunt. Fontes habet suos Iordanis sub Libano, juxta umbem Dan, unde nomen accepit: 'or Fluvius Sc DAM , id est,suvius staturiens ex Dan. Iuxta alios Iordanis oritur ex lacu Phiala. Quisquis fuerit ortus ejus, a septentrione in meridiem fluens aquas Meron sive lacum Meron secat, & stagnum Genesareth , sive Galilaeae, sive Tyberiadis. Causam horum nominum infra aperiemus. Illud stagnum Hebraei Mare appellant,

nomen enim Maris tribuunt cuicumque congregationi aquarum , nempe cuique loco ubi copia est aquae. Jordanis printergressus hun ce lacum, sive mare, Judaeam & Peraeam prae

115쪽

cap. 73.3. Reg. 13. Gen. a , I .

terfluens, aquas Gas & nomen amittit in lacu, quem Graeci Asphaltitem dixere ob suum bitumen ; Iudaei Mare salis, sive mare salsissimum, ob aquarum amaritudinem. Appellatur etiam Mare mortuum , quia in eo pisces non vivunt. Ibi olim Sodoma dc Gomorrha & aliae urbes, quas ignis de coelo a sumpsit. Antea erat amoenissima planities , quam Iordanis fluvius rigabat, & postea in Sinum Arabiciam, in probabile est Hse effundebat. Eversis autem urbibus Sodoma Sc aliis factum ut sisteret lapsum, Zc in ruinis illarum stagnaret. Inter fluvios terrae Isiaci recensent Drmoch in regione Gersaeorum e montibus Galaad ue Lirmion versus Damastum, qui & Amanah &Abana dicitur: additur Pharphar, ex montibus Hermon fluens: Cison in tribubus Issacharis & Zabulonis , Arnon ex cognomine monte, in mare Mortuum se exonerans, dc Jabboe cx iisdem montibus in Jordanem influens. Montes celobriores , sunt ad septentrionem Libanus, M pars

ejus australior Antilibanus: ad orientem montes Galaad, Hemmon, Arnon, ac montana Moabitarum : ad meridiem montana

Judaeae meridionalis : ad occasum montes qui intractu Galilaeae extendunt se ad mare, in primis Carmelus, in quo , ut narrat Tacitus, erat ara sine simulacro 8c sine temPlo , ut loquitur idem Author , Ara tantum se reverentia. Ibi forsan erecta inmemoriam hujus arae in qua exauditus est a Deo Elias , igne

coelitus misso. Inter montes, numeranda montana regionis

Ephraim, dein Philistaeorum. In media regione illustriores

montes Thabor, Garizim, Hebal, Sion, Moria , Hebronis & Iu

daeae montana.

Iam de incolis terrae Israel dicturus, quos pro varietate diaversos habuit, non dcbeo silere quos versio Graeca & Latina Gigantes appellant, in textu originali Nephium , id est , Uros

oppressores, i annos homines magna sutura , quorum timore caeteri caderent. Eodem Gigantum nomine in vulgato interprete appellantur, quos textus Hebraeus nominat Hanachim , quos fuisse viros procerae staturae licet cogitare. Moyses enumerat undecim filios Chanaan a quibus tunc

occupabatur terra Chanaan quando in illam Abraham venit Disiligod by Gooste

116쪽

Primus Si DON , cx quo Sidonii, qui ea loca tenuere, ubi tunc vel postea suere urbes Sidon, Tyrus, Acron , postea dicta Ptole- ιs , Dconan. Secundus HETH , ex quo Aethaei, quorum fuere urbes Dor , Aphec , refrael, Magedo, Galgal, Sarona.

Gazer, Tertius J E BUs , ex quo Jebusaei, qui & postea Philistim dicti s int, quorum urbes hae enumerantur, Lachis, Geth, Accaron, Azotus, Ascalon, Gaxa, Gerara, Dabir. Quartus AMOR, ex quo Amorrhaei. Horum urbes Nabba, Hesebon, Boser, moth,

Galaad. Quintus GERGEs , ex qua Germisi. In his locis quae

tenuerunt, urbes conditae sunt Damasius, Machati, Gessur, S ba, Theman, Astarath . Adra. Sextus HEvE , ex quo Hevaei. Horum in regione notantur urbes Hierusalem , Hierico, Has , Bethel, Gabaa, Lebna, Maceda , Bezer. Septimus ARA K ex quo Araxit urbes eorum Esebon, Madiam . Petra. Octavus SIN, ex quo Sini: urbes Adama, Sodoma, Gomorrha , Seboin , Segor. Nonus ARAD ex quo Aradi. Urbes eorum Arad, Herimoth. Hebron, Adolia . Eglon. Decimus SAMAR , ex quo Samaraei. Loca tenuere ubi postea urbes Samaria, Taphua , Thersa, Tmnai. Undecimus AMATH , ex quo Amathi. UrbeS Semeron, Cedes, Asor, Amath. His populis annumerantur Pheresaei, quorum urbes merc Amalec Eos,

PARTITIO TERRAE IN DUODECIM TRIBUS.

Clan in Terram promissam ingressi sunt Israelitae, tunc in ea parte quam invaserunt, & quae terra Israel de eorum nomine dicta est, septem hi populi potentissimi fuere. Amorrhaei, minor. I. t. Pherecti, Hevaei, Chananaei, Hethaei, Jcbusaei, Gergesaei. Eam nihilominus Josite ductor Israelitarum cripuit his populis , donante Deo, & in duodecim portiones partitus cst , quas cuique ex duodecim filiis Iacob sorte distriliaiit. Verum filii

Levi, Deo ordinante, nullam possedere terram, scd omnes religionis proventus inter fratres obtinuerunt nempe decimas Sc primitias omnis proventus : nec ideo minus regio censetur Diuitigod by Coosl

117쪽

divisa in duodecim partes; duo cnim filii Joseph Ephraim StManasse constituti sunt duarum tribuum capita. Iidem filii Levi In caeteris portionibus habcbant sibi assgnae. tas urias, quae ideo Leviticae dicuntur , inter quas sunt quae appellantur Refugii ι ad qua nempe qui animam percussisset catu , errore, nescius, recipere se poterat. In illis nulla erat in eum potestas ultoris sanguinis, nempe qui posset poenam repetere patrati homicidii. Sex praestituuntur tales urbes in lege , sed praeter illas, quadraginta duae urbes Leviticae etiam gaudebant jure Refugii, seu Asyli. Intcr has autem discrimen illud agnoscit Maimonides, quod in primis sex sive vellent, sive nollent incolae, simulac eas ingrederetur quispiam homicida, tutus ellet: in aliis non nisi vellent incolae, sive pro eorum ambitrio. Qui illuc confugerat tenebatur non inde exire nisi mortuo summo Pontifice , alioquin poterat interfici ab ultore sanguinis. Lex Hebraea propinquo occisi permittebat ut extra Asili locum homicidam interficcret. Hic propinquus dicebatur vindex sanguiniS- . Tribus Ruben & Gad & pars Manasses soncm suam habuere trans Iordanem versus Syriam dc Arabiam , caeteri vero filii Jacob cis Jordanem. Victis Sehon rege Hesebon & Amo rhaeorum , & Og rege Basan, possessiones eorum petentibus Rubenitis, Gaditis.& dimidiae tribui Manasse ita diviserat Josue , ut Rubenitis australia ab Arnonc fluvio, Moabitarum limite ι septentrionalia, id est superior Galaaditis α rcsnum Basan, dimidiae tribui Manalle osvenirent: quae media interjacent , Gaditis seu tribui Gad. Omnium horum terminus occidentalis erat Jordanis fluvius : orientalis varius propicrvarios populos, qui his tribubus vicinas ab oriente sole terras

accolebant. Moabitae ab austro erant, ut tamen etiam in orientem extenderentur. Et Amale itarum pars, sejuncta a caeteris

suae gentis; lc hi a tergo erant Rubenitidis tribus i Ammonitae a tergo Gaditis : supra quos alii Arabes usque ad Hermonem montem, objecti cum ipso monte tribui Manassiarum , ut dicit Christophorus Cellarius erudite disserens de Terra sancta , , sicut de caeteris orbis partibus. Disili ed by Goos e

118쪽

Tribus Iuda fines habuit ab austro Idumaeam, ab extremi late lacris Asphallidis dosorium Sin : ab oriente dictum lacum ala occalii mare , a septentrionc os ejusdem lacus ubi Iordanem' cxcipit. Tribus Benjamin tribum Iuda: a meridie , tribum

Ephraim a scptentrione contingebat: ab oriente Iordanem habuit : ab occasu non mare , sed tractum a Bethoron inferiore

ad ludae civitatem Cariathyarim. Tribus Simeon obtinuit multa australia oppida juxta Idumaeam. Supra Simeonem tribum , in septentrionem , juxta mare ad Joppem usque, sita erat Danitica tribus, possidens eum tractum qui partim cum Judae , partim cum Benjaminis tribubus ab occasu cohaerebat. Sexcenti Danitae profecti in septentrionem Chananaeae opei

dum extremum nempe Lesem live Lais ccperunt, idque suo nomine Dan appellaverunt.

Tribus Ephraim & Manalle termini inter se mixti cententur. Ephraimitica obtinuit australes partes, dimidia Manas leseptentrionales. Zabulonis tribus vulso sic describitur , ut ab

ortu lacum Genesareth habuerit, & inde mare versus ad Cammelum , aut ad ipsum mare excurrerit. Is Iachar Zabuloni ab austro objecta, ita ut etiam angusto tractu ad Iordanem inter

Manassitidem 5: Zabu loncm pertigerit. Quae supersunt in septentrionem usque ad Libani radices, tribubus Aser & Nephthali adjudicata sunt; illi maritima : huic mediterranea a lacu Genu reth ad fontes Iordanis & ultra. Limitem constituit Josue Aseritidi tribui ab austro Carmelum montem: a septentrione Sidoncm magnam. Nephthalici fines sunt in meridiem ad Zabulonem 5c in occidentem ad Aser, ab ortu Jordanis lumes cst ejus. Quae fuerint cujusque tribus urbes & limites indicat tabula. Limites permixti sunt ; nam v. g. hereditas tribus Simeonis fuit in medio possessionis filiorum Iuda, ut dicitur Josue I9. a. Non ergo fieri potest ut illa tribus includatur una linea, quae omnino proprios ejus limites dosignet. Sed in libro Josue videre est quae urbes cuique tribui obtigerint. Ad verba ergo Josue

positis mens est advertenda, quam ad lineas, quas, ut licuit, circa quamcumque tribum circumduximus.

119쪽

8 APPARATUS

Popilli quos in Terra sibi promissa repererunt Israelitae, nec victi, nec profligati si int funditus nisi sub Davide Rege. Ille postquam victor cvasit de hostibus sitis, res Iudaeorum compos iit, & condidit civitatem in monte Sion , quae ideo dicta est civitas David. Ham fuit pars Jerosolymae, quae caput facta est regni simul & Religionis, unde Sancta appellari ibi ei.

DE DIVERSIS PRINCIPIBUS ΤE R R PE ISRAEL.

Notum ex historia Iudaica quam praemisimus, quibus mutationibus res Hebraeorum obnoxiae suerint. Quin & mutata regio quam incolebant, quatenus in diverso principatu , aliae urbes viduantur incolis,& corruunt neglectae, aliae augentur advenis simul & aedificiis. In vario principatu antiqui li

mites convelluntur, contrahuntur aut CXtenountur. Decem

tribus, aliquo tempore postquam scissae sunt a tribu Juda, a ductae sunt in captivitatem. Novi coloni deduchi in earum i cum , nempe Cuthaei, qui solam eam partem vidcntur OG palle , ubi olitia erat Epnraim Sc media tribus Manasse. Ipsa tribus Iuda septuaginta annis captiva fuit apud Babylonios. Graeci sub Alexandro magno imperium Orientis invaserunt,& qui ex illis reges Syriae fuerunt constituti, suo adjecere regno plerasque regiones,quas tenebam Isracliticae tribus. Ergo dissipatis tribubus, dc una stiperstite tribu Iuda, cum nec

alterius audiretur nomen , multo tempore ante Christum natum diverta regiones terrae Israel non habebant nomen a tribubus quibus olim in portionem cesserant. Illam Romani &Graeci Palaestinam & Phoeniciam appellabant. Palaestina proprie dicta , tractus ille crat, in quo olim Philistaei : Phoenicia

ero caeterae regiones maritimae quae extendebantur ad Libanum. Phoenicia pars Syriae erat. Itaque cum Christus in terris versabatur, terra Israel divisa crat in Idumaeam , Judaeam Samariam, Galilaeam. Galilatae autem nomine diversas significari regiones videbimus. Nomen Hebraeum Grilla in plurali Disiligod by Cooste

120쪽

missu idem significat quod tractus, terminus, limes; quod interpretes non semper observarunt. Josiae in Latina versione C p. 13. v. dicit: omnis videlicet Galilaea Philistim, melius vertistet Latinus interpres di omnis tracyus Philissim. In hoc septentrionali tractu erat Accaron, quam urbem pro septentrionali termino terrae

Israel ponit Josue. Colebat illa Beelzebub , qui idcirco appcllatur Deus A. ron. Tractus ille dividebatur in quinque Regulos , sive latrapas Philistinorum.' Judaea complectebatur portionem terrae Israci quae obtigerat Tribui hujus-ce nominis, tum & series tribuum Benjamin, Dan , & Simeonis. Hus latitudo a Iordane flumine usque ad Joppem urbem maritimam explicabatur. Judaeae urbes omnes tabula nostra non explicat, quia angustior, ut jam dixi. Pctantur ex aliis tabulis patentioribus, quae ubique obviae sent; ideo has urbes enumerare hic sepersedebo. Idumaea adjuncta fuerat Judaeae, ad cujus meridionalem plagam sita est inter Arabiam & AEgyptum. Etenim devictis Idumaeis,inim Hircanus pontifex edixistet ut circumciderentur,nisi mallent propriis pelli sedibus,more patriae admiserunt circum cisionem , caeterosque Judaicos ritus ue unde non mirum est si . apud Marcum recenseantur inter eos qui ad Jcsem venerunt. Idumaea autem antiquitus ipsa erat regio quam possidcrat Esau, dictus Hebraeis Edom, id est rufus, ideo Graecis Qui cx Edom orti sunt, primo nominati sent Edomaei, deinde Idumaei. Non alius est autem celebratus rex Erithreus quam ipse Esau, dictus Graecis , id est rufus ι M ab eo mare Erithraeum ,

sive rubrum , accepit nomen, neutiquam Z colore aquarum sitarum aut arenae suae.

Samaria olim urbs indigenis priscis dicta Semeron, fuit sedes regum Israel, ab eo tempore quo Amri sive Omri eam condidit in monte quem emerat a Semer , de cujus nomine Vocata

est. Diruta est ab Assyriis; postea instaurata a Cuthaeis, stilicet i fluab illis populis qui post deportatas decem tribus eam incolUC-re. Joannes autem Hircanus quartus Assamonaeorum iterum illam diruit. Herodes vero magnus restauravit; dc Sebastam

sive Augus m appellavit. Samaria ad septentrionem Jud Diuitigod by GOoste

SEARCH

MENU NAVIGATION