Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

T . . ter. I

Q . APPARAT Us

crat, inter Judaeam &Galilaeam, inter Jordanem & mare magnum. Ibi olim fuerant tribus Ephraim,& media tribus Manasse quae transierat Jordanem. MetropoliS Sichem, Hebraeis Sichar, inter Hebal & Gariat in montes,in quibus Moyses praece rat maledictiones & benedictiones pronuntiandas, has legem servantibus, illas violantibus. Mons Garizim, ex quo benedietiones, ad id aptus, fontibus, hortis, vineis, olivetis etiam hodie instructus. Hebal vero, unde maledictiones, his exprimendis factus, quippe aridus sicut saxum, teste R. Benjamino in suo itinerario. Non longe a Sichem erat Silo , ubi diu fuit Arca Dei, Bd in hoc tractu urbs Bethel, in qua Ieroboam duos vitulos posuit. Elegit hanc urbem, quia ibi Jacob vidistet in somnis Dominum innixum scalae. Bethel idem senatquod domus Dei. Judaei autem in derisum appellavere Bethaven, id cst domum iniquitatis, ex quo vituli hic adorati sunt ;- ad quos respiciebat Osce propheta. Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae. Sed &alia est urbs Bethaven , non longe

a Bethcl ; sic nominata ante Ieroboami tempora. De Bethel& de Bethaven loquitur Iosite ut de urbibus distinctis. Duas Galilaeas distinguit Iosephus, superiorem & inferiorem. Eas Phoenice & Syria cingunt; a meridie autem Samaria& Scythopolis usque ad flumen Iordancm : ab oriente urbes Hippos & Gadara,& regio Gaulonitidis. Septcntrionalis autem tractus Hus Tyro, itemque Tyriorum finibus terminatur. Haec Iosephus, sicut & caetera quae de harum regionum limitibus hic dicimus. Quondam in co tractu fuerant tribus Issachar, Zabulon , Aser , & Nephtalim, saltem ex parte ι nam ultra Galilaeam proprie dictam circa radices Libani erat regio P neadis ab urbe Paneade , quae urbs primum Dan , postea P neas & demum Caesarea Philippi dicta est. Galilaeae primum lux Evangelii Oborta esΙ. Frequens erat urbibus, vicis & populis. Josephus in illa numcrat ducentas quatuor urbes aut v1cOS i &in quibusdam ex illis vicis etiam plusquam quindecim millia

capitum.

Regio ultra Jordanem , quae in divisione terrae Israel obtigerat tribui Ruben, & tribui Gad , dicebatur Peraea, quasi- dic Disiti ed by Gooste

122쪽

Qicas ulteriorum,quia crat t ultra Jordanem ς licee terra sive rogio ulterior. Longitudo ejus ex Josepho erat a M. HerunIeia Pellam; latitudo vero a Philadelphi .i, libi olim Moabitis, usque ad Jordanem. Et Pecta quidem ad cptentrionem; ad Occidentem vero Iordanis; ad meridiem Moabitis si ab oriente autem Arabia est.In tran ardanica regione Ioannes baptisabat,

ἁ mus transit s. Legitur in Vulgata latina Bethania, quod Libra riorum error est. Tractus orat Jordanis, S idco locus magis frequentatus: Iuxta crat Galgala. quem locum sic Iostie appellaverat ob circumcisos ibi liraclitas, & ideo ob revolutum ab illis opprobrium. Vox Galgala signi licat revolutionem. Joannes Baptista praedicavit bonum nuntium, revolvendi opprobrii per poenitentiam, ubi cultris lapideis circumciderat Josite Israelitas. Portio tribus Manas te quae substiterat ultra Jordanem , o cupaverat cam terrae Ili aci is regionem , quae ad septcntriones terminatur Libano, qui respicit Damascum, de ad orientem montibus Sanir, sive Hermon. In illo tractu super Peraeam Iosephus collocat Gaulonitidem, sic dictam ab urbe Gaulon. Dil unguit autem superiorem & inferiorem Gaulonitidem. Vicina Gaulonitidi erat Bathanaea , ubi olim regnum Basan. Juxta Bathanaeam Thraconitis, sic dicta ob asperos montes locus es h asper de salebrosius. Trhaconitis ex Strabone terminat cavam Syriam, sive, ut loquuntur Graeci, Coelesyriam. Pars septentrionalior hujus tractus appellatur Auranitis, restio

sic dicta ab urbe Auram , quae sita est inter Caesaream Philip si de

Damascum. Nec in ca longe Duro, contermina Gelesyria, quae

cst ultra montem Libanum. Plinius collocat Ituraeos in ipsa lestria. Ituraea , inquit Adrichomius, a fluvio Jordane sumens initium , juxta Libanum versus occidentem ad montes usque Sidoniorum de Tyriorum extenditur. Aliquoties cliainsilitis Libani nuncupatur. Errant ergo qui in ipsa Peraea collocant Ituraeos , eo quod in Paralipomcnis dicantur auxiliati mille tribubus Gad dc Ruben ; neque enim propterea vel in tra has tribus, vel omnino proximos mille dicendum est. Iti

123쪽

31, APPARAT Usraea ex Evangelio subdita erat Philippo magni Herodis filio,

Peratae vcro Tararcha crat Herodes Antipas Philippi frater. Samacla , ut diximus, primum urbis, postea regionis nomen, media reperitur inter Galilaeam dc Judaeam , ut per cama Galilaea tendentibus Jerosolymam , transeundum ellet. Eo tempore quo Dominus praedicabat , Metropolis Samariae bichem crat, Sichar a Judaeis per opprobrium dicta. Alludebant ad verba Isaiae, qui inscctans idololatriam Ephraunitarum in

montanis Samariae , dixerat, vae. . . . ebriis Ephraim, usias voce

quae dcrivatur a verbo Sachar , Hebraice inebriari. Morem Iudaeorum sequens Joannes, non Sichem, sed Sichar appellat illam urbem Samariae. Sunt qui derivant Sichar a Secher, mendacium , falptas, vanitas , quia plena idolis Samaria, quae solent appellari vanitates dc mendacia. Juxta Sichar erat puteus Iacob, ad quem Iesus fatigatus sedit, a Samaritana muliere aquam petens. In Genesi cap. XXXm. I 8. in vulgata dicitur de Jacob quod transiverit in urbem Salem Sichimorum , ex quo sequeretur urbem Sichem & dictam Salem. Paraphrastes Chaldaeus interpretantur quod vencrit Jacob incolumis ad urbem Sichem. Salem nomen est urbis, dc simul idem 1bnat

quod salvus est; quae est observatio Relandi viri doctissimi,

juxta quem Sichem & Samaria erant urbes distincta. In ipsa terra Israel, in eo tractu qui Decapolis dicebatur adccem civitatibus , erant urbes decem Graecae , quae Judae rum legibus non utebantur, Graecanici in Iuli urbes, ut casvocat Iosephus. Plinius numerat inter Decapolcos urbes Damascum, Opinon , Philadelphiam, Raphanam, Scytopolim, Gadaram & Hippon. Josephus scribit Gazam, Gadaram, Hippon avulsas a regno Judaeorum, Syriae a Caesare adjectas fuisse. Capharnaum , Corozain , Bethsaidam , & Caesaream Philippi inter Decapoleos urbes vulgo Geographi numerant , sed male. Constat plerasque cx civitatibus Decapoleos fuisse in Galilaea circa mare Tiberiadis, & Jordanem ; qua de causa

dicit Iosephus Galilaeos cincitas fuisse gentibus alienigenis.Haec est, ut puto, Galilaea quae apud Isaiam in Evangelio appellatur Galilaea gentium. Idem Josephus refert in Scytopoli, in Dissiligod by Cooste

124쪽

Gadara, in Hippo civitatibus Decapoleos a Graecis intersectos Iudaeos qui cum eis habitabant. In primo Machabaeorum, Ga- - . .v. I Τιlilaei Judaei querebantur repletam Galilaeam alienisenis, a quibus consumerentur. In tabula, lector, nomen legis Dee poleos, ubi constat fuisse plerasque urbes quas Decapolis complectebatur. Ab urbe Gadara, quam Strabo facit Metropolim Peraeae, agri vicini Iehi stat Gadarent. Juxta Gadaram orat urbs vi cina nomine Gergesa, cujus mentionem facit Josephus, unde Gergesaei populi. Cum Gadara & Gergesa essent vicinae, non mirum sit regio quae a Marco & Luca dicitur Gadare norum , appelletur a Matthaeo Ger sinorum. Nec mirum

est , si harum civitatum Graeci incolae alerent porcos, quod Judaeis non licitum erat. Ex Marco ille daemoniacus, qui liberatus est ab immundis spiritibus, quos Christus immisi in illos porcos , carpis praedicare in Decapoli quanta i fecissetJesus.

Ita Gergesa 5c Gadara erant urbes Decapoleos i nam Masethaeus de Lucas dicunt eum qui sanus factas est, praedicasse per universam civitatem, quae non alia esse potest quam Ga- dara, aut Gergesa. Ab his urbibus, sive a Gadara, sive a Gergesa nomen suum non acceperat proximus lacus, quem Hebraei mare nominant. Dictus fuerat Genesarem a proxima urbe cinereth , quae in

libro Josue statuitur in tribu Nephtalim. Septuaginta inter

pretes eam appellant & inde mare proximum nominatur cinereth in Numeris & inllib. Josue in quibus locis nullus est dubitandi locus, quin sermo fiat de Iacu Genesarem, cui

ab urbe onereth nomen factum, sicut & vicinae regioni, ne pe Genesareticae: quam debemus distinguere a Gerasen rum , & Gadarenorum regionibus. Hanc Genesarcticam regionem irrigatam scribit Josephus a fonte qui Caperniam dicebatur. Vcrisimile est sontem urbi Capernatim nomen dedisse. Mare Genesareth pariter & dictum est Tiberiadis a proxima urbe Tiberiade. Putant aliqui hanc olim dictam cinereth, sed . sine causa ; etcnim Tiberiadem scribit Josephus de novo ditam fuisse ab Herode in loco, ubi antea nulla urbs. Herodes

125쪽

Tetrarcha receptus tu amicitiam Tiberii, de sessus nomine urbem a se conditam vocavit Tiberiada, electo ad hoc optimo agro in ora lata s Genesaretici.

Coelesyria, sive cava Syria ultra terrae Israel antiquos limi-tcs erat. Pars ejus dicebatur Abilin , cujus Metropolis Abila, quod animadverto , quia adjuncta fuerat Ablina Herodis Magni regno; & dum Lucas enumerat principes sub quibus Ioannes Baptista praedicare coepit, hanc regionem non praete misit. Herodes magnus sub quo J. C. D. N. natus est, totam ter ram Israel possidebat, Idumaeam , Judaeam , Samariam , Per vana , Galilaeam, Paneadem, Gaulonitidem, Baianaeam, Thraconitidem, Auranitidem & Abilinam. Moriens inter filios suos Archelaum, Herodem Antipam , & Philippum, partitus est regiones illas omnes. Regnum Archelao filio suo. Iargitus cst, quod complectebatur Idumaeam, Iudaeam dc Samariam , constituit vero Herodem Antipam Galilaeae simul &

Peraeae Tetrarcham. .

Nomen illud in Tetrarcha , non quartam partem alicujus principatus denotat, sed quartum in Imperio Romano dignitatis & potestatis gradum ; ubi in primo gradu erat Imperator : in secundo Proconsili, sive praeses Provinciae ; in. tcrtio Rex ; in quarto Tetrarcha. Denique Herodos Philippo filio suo Gaulonitidem , Thraconiti demi Batanaeam , dc Paneada, Tetrarchiae nomine assignavit, ut dicit Josephus; sedcX evangelio discimus Ituraeam futile adjunctam Tetrarchiae. Philippi. Forsan Josephus Paneadis nomine & Ituraeam complexus est & Auranitidcm, Iamiaiam, Azotum , & Phaseclida dedit Herodes Salome sorori suae.

Statim ac Herodes mortuus est, acclamatum cst Archelao

ut Regi, quod ubi resciverunt Ioseph & Maria cum puero

Iesu revertentes ex . Egypto, timuerunt ire in Judaeam : Arcthelaus autem a Caesare Augusto non rex declaratus fuit, sed Lamum Ethuarcha , hoc est, princeps gentis. In caeteris conti

matum Herodis testamentum..

Archelaus decimo anno sui principatus, missiis est Viennani Diqiligod by Coost

126쪽

Oalliae in exilium ; de patrimonio Hus fisco adiudicato, Caesar Judaeam , Samariam Sc Idumaeam in provinciae rmam redegit, & Syriae attribuit. Ab hoc tempore t praesidibus, procuratoribusque Romanorum adminimatae sunt regiones illae. Cum Joannes Baptista praedicare coepit, tunc Pontius Pilatus Judaeam procurabat: concessas vero sibi ditionis paternae rogiones, Herodes Antipas, dc Philippus retinebant. Idumaea regio cst quam occupaverant filii Isau, qui & dicti is est Edoin, in parto meridionali Judaeae : quam cum invasilent Idumaei, temporc captivitatis, postea inde ejecti sunt ab Aetlamonaeis , nisi circumcisionem admitterent. Inde vidcre cfh- .apud Marcum multos ab Idumaea Christum secutos. Praetermitto silentio urbes de quibus nil habeo diccndum. Pracipuarum situm indicat tabula quam delineamus terrae Israel. Haec tabula quas iam urbes aliter quam solet dispositas exhibet. . Novae dispositionis rationcm reddimas in commentariis in Harmoniam evangelicam. . Verum nostra refert prae caeteris locis de urbibus considerare urbem sanctam Ierusalem , situm ejus , & suburbia. Creditur illa misse antiquitus Salem, cujus. rex Melchisedech. Graece dicta Soly ma , postea obtinuit ut diceretur Jeroselyma, de civitas sancta, maxime ex quo

Templum Dei in ea a dificatum est. Charisa Hebraice si,nat sincium, idcirco etiam dicta est a Graecis prophanis. Cujus tribus fuerit quaeritur 3 Linea tribuum udae & Benjamin. incidebat in Jerusalem, unde dc partem templi Tribui Beria min Judaei attribuunt.

URBS JERUSALEM, ET SUBURBIA EJUS.

Urbs cincha Jerusilem fundata erat in quatuor montibus. TAB. Ad meridiem crat mons Sion , ubi superior urbs, sive civitas David. Ad occasum mons alter qui Iosepho dicitur Acra, ubi urbs inferior, dicta Salem. Tertius mons erat Moria, ubi olim Abraham paratus fuerat filium Isaac insacrificium offerre Deoἱ.

127쪽

evangelio illa ι'ae in nempe vel ad forum ri-- . .' ς0 'd p m sita dicitur , Graeca indieat ης 'por m gregis, ut vox

Cςd n , in quem nos Θ, 1 ' praeterfluebat torrens

Videretur , & dicit, ab is ἱ- ' dςirco cum torrens ille ater m. Non emo a Cha ; ' ' 'VM JOX Hebricis significat nuncupabaturi A 'R in Rus ripis plantarentur,

h0ς ς te monte rejolui ta sepultus fuerat. In δ', Israel , & thdε tibi zy' ς', ablatum opprobrium, sive Gol l si isti Pς δ ὲςimum accipere potuit V X Rutem Glybi ut di imus supra ueg ve Galgal multum differt a Syriacii, Disiligod by Cooste

130쪽

Golgotha. Ex monte Gion scaturiebant multie aqua . Iosephus ad hanc urbis plagam statuit fontem Siloe, quem ideo non . decet distinguere a fontibus dicti montis. Verisimile est aquas Siloe deductas fuisse in urbem, in diversaes piscinas. Una ex illis dicitur in Evangelio natatoria Siloc , ad quam misit Do

minUS caecum, ut aquis ejus ablueret oculos suos.

Inter meridiem dc orientem urbis vallis erat, in quam in fluebat Cedron , quae vallis dicebatur Gehenum , id est, vastis Hennon, infamis ob vivicomburia puerorum, quos olim idololatrae sectificabant idolo Moloc; unde factum ut locus durorum cruciatuum de comburii dicatur in Evanselio Ge meta. Quoniam tribus in anno vicibus Judaei tenerentiar cx omnibus locis confluere Jero lymam, patebant ejus aedes, &lecti sternebantur omnibus, qui primi vacuas hospitibus occupassent ue in ca enim urbe , ut nos Iudaei docent, non conducebantur aedes. Civitas erat communis Judaeis omnibus. Orientem , occidentem , & reliquas orbis plagas, seu climata assignat Scriptura comparatione urbis ierusalem , vel

Terrae sanctae. Scilicet scriptores facii Judaei ipsi scripsere Judaeis. Daniel praedicit rcgcs austri, id est AEgypti, conflicturos cum regibus aquilonis, id est, Syriae, puta Ptolomaeos cum Antiochis. AEgyptus erat ad austrum Judaeae. Assyrii Chaldaei vocantur aquilonares, nempc respectu Judaeae. Occidens saepe in Scriptura vocatur mare , co 'lubd Mare mediterraneum , quod Palaestinam attingit, sit majori cx parte ad occi cientem Judaeae, etcnim dc eidem est ad austrum, quarC subinde mare significat australem plagam, ut in illo loco Psal. IO6. v. 3. Aselis ortu se cras, ab aquilone se mari, id est ab austro. Subinde meridies vocatur dextra ι septentriosni a ue eo qubd convertenti faciem ad orientem talis sit partium illarum situs. Nec CXtra rem est diccre tecta aedium fere plana suisse ue ita ut in illis deambularetur ι quare non initum cst si dixerit Dominus evangelium suum in tectis, id est, palam csic praedicandum , dc ita iis ambulare, apricari, diversari, epulari, dormire , aliaque id genus facere liceret. Tecta autem circum

tes. II

SEARCH

MENU NAVIGATION