Apparatus biblicus, sive Manuductio ad Sacram Scripturam, tum clariùs, tum faciliùs intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy, ..

발행: 1723년

분량: 763페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Attium

Atrium Iliaelis. Attium sacerdotum. Altare

96 APPARAT Us

Mense Panum propositionis in hoc Templo disponebantur, ut

in Tabcrnaculo. Ante hujusere Templi fores expandebatur velum. In introitu erat porticus, in qua duae columnae aeneae, una dicta Jachim, altera Booz. Symbola erant & indicabant quod Deus Templum illud statueret dc confirmaret ι ut liquet

ex interpretatione harum vocum , quae Hebraicae sunt. Circa aedem sacram erat atrium quod repraesentabat locum

illum subdialem quo circumdabatur Tabernaculum. Multiplex est illud atrium , sive multa atria, quae propriis sertis distinguebantur. Primum atrium & majus patebat omnibus Judaeis& gentilibus. Ideo Glantium dicebatur . longas habens porticus;

in quibus spatiari licebat , sed nulla in eo domicilia, in qui

bus pernoctaretur. Primum illud & exterius septum comple eebatur secundum, quod Israclitas solos admittisat. Septum iblud secundum circumdabatur aedificiis,in quibus noenu diuque verseri, quin & vesti, munia religionis obire, precari, legere, orare, Legi studere licebat Israelitis,modo tamen mundi ectent; nefas erat ulla immunditie pollutumvel limina hujus atrii alti

sere. aera ejus quingentorum cubitorum erant. In medio hujus septi tertium erat,quod Sacerdotum dicebatur, complectens eorum domicilia, loca ubi commorabantur, comedebant, dormictant. Distinguebatur in duas partes s intimior continebat AEdem sacram, dc cingebatur aediliciis, quae, prout surgebant, contrahebantur. Haec sitsus explicare non est hujus loci nec temporis. Altera pars habebat atrium centum cubitorum dc in ejus meditullio altare holocaustorum, in quo sacrificia fiebant. Ne simile quis credat altaribus nostris, protinus dicam latum viginti cubitis Hebraeis; altum verb decem. In eo aut supra illud non mactabantur victimae, sed consumebantur, pomquam sanguis earum effusus fuerat ad ejus crepidinem, nempe in fossa qua circumdabatur, & sanguis quo respergebatur, ex ceptus diffluebat per subterraneos canales in torrentem Cedronis. Altari, prout surgebat , diveris erant crupidines veluti gradus. Quadratum erat; & clim altum esset, quia ad illud

gradibus ascendere non licebat Sacerdotibus, appositus collis . at quo ibant ad summam aream ejus. Ibi multi foculi super

144쪽

BIBLICUS. 0 quos struebant membra victimarum. Ignem ibi perpetuum subjectis lignis alebant. Mare aeneum quod in Templo majus quam in Tabernaculo Salomon conflavit, bissent aenei boves sustinctant , positum pariter inter vestibulum Tcmpli Altarc ad meridiem. Atrium illud, in quo vas illud, dc altare quod de holocausto

rum appellabatur, proprium erat Sacerdotum qui sicra facerent. Si quis ex populo offerret, poterat ejus prima limina subire. Thronus Regis crat in eodem atrio, ad dexteram ingredientium per portam orientalem. Tum Sacerdotum, tum Israclitarum atria cingebantur porticibus , gazophilaciis , variis conclavibus, & aedificiis; necessariae enim crant cellae ad reponendum sal, quo aspergebantur membra victimarum, oleum quod infundebatur lucernis candelabri, vinum quod cstundebatur cum sacrificiis , tum adservandas vestes Sacerdotum dc phialas, paterasque , quarum usus erat ad excipiendum sanguinem. Insuper paranda erant conclavia Sacerdotibus , qui toto tempore quo obirent Sacerdotalia munera, a sabbato ad labbatum, Templo non discede bant. Loca ergo illis destinata ad vestendum, ad cubandum

Quin plerisque ex piis Israelitis utriusque sextis licitum crat

dies noctesque commorari in Templo, Deo servientes, ut Evangelitina astruit de Anna. Ergo Gynaecaea erant, sive loca propria mulieribus. Adde sacros conventus agi etiam solitos in Templo. Summus judicum consessus in eo erat, quorum amplam sedem esse oportuit. In singulis portis atriorum erant vestibula. In vestibulo pomiae orientalis atrii Sacerdotum puto collocatum filisse Gaetophilacium, sive dispositas arcas eleemosynarias. Locus ille exornatus fit erat donariis Principum , ideo conspicuus. Respondebat faciei AEdis sacrae. Huc veniebant Israelitae adoraturi, ideo JΕs Us CHRIsTUs ibi quandoque sermonem habebat ad populum frequentem. Ibi, ut opinor, advertit mulierem quae eleemosynam detulerat ad arcas eleemosynarias. Patebat atrium Sacerdotum tribus portis, una ad oriciatem dc du

bus aliis, quarum haec ad septentrionem, illa ad meridiem.

145쪽

Atrium Bradi itarum ad orientalem plagam unica porta pa-tcbat. Haec dicebatur Speciosa ri quam non aliam puto ab ea quae a Josepho appellatur Corinthia, nempe quia ex aere C rinthiaco conflata, quod genus aeris suo splendore non multum in serius crat auro. In lateribus autem septentrionali dc meridionali, in uno quoque tres portae erant. In latere occiduo nulla porta erat; &. ex hac parte conspicuum posticum Templi , cui ne obverterent terga Istaclitae dum egrediebantur Templo, ideo nulla aperta porta in illo latere occidentali. Israelitarum atrium quadratum erat, habens in quatuor amgulis atriola sive minora atria culinis circumdata , quae serviebant usibus piorum Maelitarum ad coquenda eorum sacrificia ; nempe eas partes victimarum, quae ab offerentibus co medendae erant in loco sancto, ut lex praecipit nimirum in atriis,

vel in conclavibus quae atria cinsebant. P terea plerique erant, ut modo dixi, viri pii, mulieresque religiosae, quae non discedebant de Templo , quibus idcirco culinae necesIariae. Adductius sum ut crederem, postquam I. C. D. N. repetiit

coelum, distipulos ejus una cum Maria matre in coenaculum

nempe in superius aliquod Templi aedificium secessisse , dcibi usque ad diem Pentecostes commoratos, Oratione , jejuniose praeparasse ad illapsum Spiritus Sancti; qui cum contigit ,

facta voce magna , excitati quotquot erant in Templo Convenerunt , dc mirati sunt Apostolos diversis linguis loquentes. Sicuti in angulis atrii Israclitarum erant culinae ad usum cinrum ; ita in latere occidentali atrii Sacerdotum , in utroque angulo destinatae erant culinae usui Sacerdotum. Inter porticus atrii Gentium, una erat quae Salomonis dicebatur ; quae cum orientalis eisset , boreali vento non patebat. In eam hieme, ut verisimile est, frequentius se recipiebat populus ; idcirco videmus in Evangelium Jesum ibi in porticu

sermocinant m.

Ante extimum ambitum atrii Israelis, intervallo decem cubitorum , advertenda est lorica , sive lapideus cancellus, ultra quem Gentibus non licebat penetrare. In ista lorica erant

erectae columnae, inscriptae Graecis & Hebraicis vocibus quae Diuitigod by Cooste

146쪽

interdicebant Gentilibus & omnibus qui casti non erant, ultra prorumpere. Adstabat, ut videtur, publicanus Evangelii jurata hos cancellos, quos non audebat praetergredi i & ideo longEstans despiciebatur a Pharisaeo superbo, qui ex atrio Israciis

ostio poterat eum ad Ptere.

In oriographia adverte, lector, tum aedificia Templi, tum substructiones ejus , quas tum Josephus tum ipsi Evangelistae

appellant Hi Latinus intereres aedificationes curas. Vertex montis Moriae augendus fuerat, ut diximus , substructionibus, sive aggeribus aggestis. Horum moenia ad quadringentos cubitos teste Josepho surgebant. Ergo innumeris gradibus perveniendum ad solum Templi, sive ad illam aream in qua aedificatum erat. Substructiones illas ingentibus saxis aedificatas ostendebant Domitio Apostoli, cum Templo egredientes dicebant, Magister aspice quales lapides o quales

rura.

Templo Salomonis everse I Babyloniis, Zorobabel post reditum e captivitate Babylonica, aliud Templum H eodem l

Co , nempe in monte Moria, sed non pari magnificentia ac Salomonicum aedificavit. Hoc-ce secundum Templum cum annis labentibus ex parte dirutum esset, stauravit magnus Herodes, quod a Romanis postea eversum est, non amplius restaurandum. Judaei nomine secundi Templi intelligunt tum quod iustauravit Zorobabel, tum quod restauravit Herodes. Salomonicum habuit lunque ornamenta sive miracula quibus secundum caruit , Primum fuit Urim de nummis , scilicet Ephod, partem vestu Sacerdotalis , quatenus eo indutus Summus Sacerdos illustrabatur luce dc occulta cognoscebat. Secundum miraculum fuit donum prophetiae, quod dum stetit Gmelum Salomonis, frequens erat. Arca faueris habetur pro tertio miraculo. Quartum fuit ipsa praesentia Dei inter Cnertibinos ue quam ipse manifestam faciebat, respondens voce clara his a quibus consulebatur ι inde locus ubi Arca, dicebatur Oraculum. Quintum miraculum sitit ignis de coelo, qui comburebat victimas; quod pius coniiugebat : idcirco de praesentia Dei H Templo Salomonico nulla legituna dubitatio.

147쪽

Templum

extitictum in monte Garizim.

synagogae.

Ioo APPARATUS

Haec autem quinque ornamenta in captivitate amissa sunt. Incversione Templi per Babylonios occultata Arca, Bd liachenus Iaici. Siluit vox Dei ab hoc-ce tempore , donec Vcrbum caro fieret, de ipse non solum summum Sacci dotem scd omnem p pulum compcllaret verbis. Cum caro factum est, non arcam habuimus , sed nobiscum Deus , qui victimas non inflammavit , sed corda nostra. Dum prosequeremur Historiam sacram, vidimus praeter

Hierosolymitanum alia duo mille Templa, in quibus quidem

colerctur Deus, sed falsa religione. Sannabalat, vcnia petita a Dario, cuius crat praefectus, deinde ab Alexandro magno post mortem Darii , cxtruxit in monte Garizim Saniariae Templum in gratiam gencri sui Manasse. In co Samaritanipi imitus Deo sacra osterebant: postea Antiochus Epiphanes, non reluctantibus multum Samaritanis, Iovi hospitali illud

consectavit. Post annos autem ducentos quam fuerat condLtum, Joannos Hircanus illud evertit cum urbe Samariae. Hanc sequentibus annis excitavit Herodes, & Sebasem de nomineta aris Augusti appellavit: in ea quoque Templum exstruxit, cui montem Garizim Samaritani praetulerunt. Vidimus etiam ab Onia Templum Deo Israelis sacratum in AEgypto. Sed plura de his Templis non opus est dicere ; neque enim In Sacro Codice pro legitimis Dci Templis agnoscuntur. Addam autem brevem sermoncm de Synagogli, quatenus loca erant, in quibus precibus & lectioni Scripturarum Judaei

vacabant. Hinc dicuntur domus doctrinae & orationis prosem cha , hoc est oratoria. In scripturis , nomen est ambiguum ; significat enim orationem & domum orationis di & in utraque significatione occurrit in novi Tcstamenti paginis.

Nullam formam peculiarem habent synagogae, nisi quod in

illis est species altaris , sive mensae , in qua explicatur & evo, vitur volumen Legis. Ad orientem arca est , ubi reponitur illud volumen. Innumerae pendent lucernae ex laqueari. Juxta synagogam cubiculum est, ex quo mulieres prospiciunt in synaῆogam virorum , etenim non illis licet in eam intrare, dii

a viris prospici. S nagosa vox est Graeca, quae idem sonat ac Diuitiaod by Gooste

150쪽

cvngregatio, coetus. Creditur synagogas prim in institutas mille in captivitate , ob inopiam Templi. Saepe complures erant etiam in eadem urbe nagogae. Hierosolymi5 8O. numerantur ; clara enim ex toto mundo ter in anno obligarentur Iudaei

in Hierosolymam, quaeque natio & ejusdem conditionis viri aut artis amabant simul congregari. Hinc Synagoga Libertinorum , de qua in Achis, nempe ubi servi manumissi conveniebant. Etiam Romae plures e Libertinis futile Judaeos Philo memorat libro de legatione sua ad Caium. Nominatur etiam in Actis synagoga Alexandrinorum, nempe constans ex Judaeis Alexandrinis. Diximus synagogas fuiste domos doctrinae, ut eas Pilo libro quod omnis probus liber appellat. Ibi loquitur de amore Judaeorum erga Scripturas sacras. Has ediscunt, inquit , ct alis tempore ; sed praecipue recurrente die septimo, quem sacratum exi mant, friunturque,tuno ab omnibus aliis negotiis , Ps-ties sacras aedes , quas synagogas voc ni adeunt e pro .etatis ordine , juniores ad seniorum pedes considunt se ad audiendum se componunt. Ibi alius ex libro praelegit, alius quispiam unus e peritioribus accedens quae obscuru sunt explicat. Eadem Philo dicit litabro de septenario , ex cujus verbis colligere est in singulis umbibus, quas Judaei ineolerent, maximum Dille munerum synagogarum. Septimo quoque die, inquit, innumerae per totam urbem prudentiae, temperantiae, fortitudinis, justitia , aliarumque virtutum schola panduntur , in quibus alii modeste consident, quis eae placide, arrectis auribus , cum attentione exacta, A quod

orationum suavissimarum siti correpti sunt. Mox vero exurgens quidam re periti mis enarrat optima se profutura, quibus omnis vitae cursus ad id quod melius es provehatur. Alibi dicemus Judaeos sic partiri biblia sua, ut totum Pentateuchum spatio annuo perlegant in synagogis suis, quibus adjungunt lectioncm ex Prophetis. Cum synagogae non perinde ac Templum haberentur sacrae , ctiam cuique Israelitae, qui nec Sacerdos nec Levita esset, licebat canere, leFere, doceres

quod providerat Deus, ut Apostoli & Discipuli ejus , quos

extra tribum Leviticam electurus erat, pol Iciat annuntiare

Evangclium. Satagebant ut diebu& Nabbati in Synagogis serm

SEARCH

MENU NAVIGATION