장음표시 사용
651쪽
runt illum hortum in Eden plantatum, in quo locatus fuerat Adam ante peccatum. Factum inde ut beata illa gloriae Dei sedes hoc nomine appellata sit.
Parasime est praeparatio : nomen certi diei, nempe ant sabbati, quo edulia coquebantur Sc apparabantur ex lege. Pentateuchus. Eo nomine quinque libri Moysis appellantur ex pente quinque dc teuchos volumen; ut Pentateuchus sit quimtuplex volumen, sive constans quinque libris.
Pentecole est quinquagesima dies, quae numerabatur pos tridie Paschalis; quae quinquagesima dies erat festum solemne, ab isto numero quinquaginta dierum nomen accipiens, Latine dici posset quinquete m. Peri ema. Nomen illud Graecum propriε denotat sordes, ramentum , pulverem 'ui detergitur; sed & apud Graecos pi, culum erat; nimirum ille peripsema dicebatur qui in piaculum addicebatur morti, immolabatur, dejiciebatur ex praerupto loco. Apostolus se dicit Peripsema, hoc est, se aeque contem' tum dc insensum populo ac qui morti addicebantur, immolabantur per modum publicae expiationis. Phylacteria Graece sonant conservatoria. Membranulae erant, in quibus servabantur quaedam verba legis. De Huce phylacteriis copiosum fecimus termonem.
Pres ter , id est, seniori est nomen quod tribuitur ministris Ecclesiae, sive quia olim ministri Ecclesiae plerumque deligebantur, qui jam euent grandioris aetatis, sive potius quia ministri Ecclesiae moribus senes referre debent, iitque honor debet tribui, ut selet tribui senibus. Est igitur nomen non aetatis, sed ossicii lc dignitatis. Propheta, id est, qui ante dicit, nempe qui praedicit res fise uiras. Ea est vocis Graecae significatio, sed Hebraeis Graece loquentibus idem sonabat quod Latinis do stor, litteratus, etiam poeta ; unde Paulus scribens ad Titum, de poeta Graeco, qui
dixerat Cretenses mendaces esse, hac voce utitur: dixit quidam ex illis proprius 'seram propheta. Prophetae nominantur, qui psalmos, hymnos pangebant. Prosel hus. Hoc-ce Graeco vocabulo nuncupabantur qui relicia Di iligod by Cooste
652쪽
LIBER TERTIUS. s 93licta patrii Sc superibulone ; Iudaismum erant amplexi ; quasia flventitios dicas. Proselyibus idem sonat quod advena. Pseudo vox est Graeca idem sonans quod fallax, falsus. Pseudo
Apostoli, id cst , falsi Apostoli,sive falsi doctores. Pseudo Christi. id est, falli Christi. Psered propheta, id est, falsi prophetae.
Pythonea, Mulier halicias spiritum Pythonis, nempe hujus daemonis qui sub nomine Pythonis colebatur. Appellabatur Apollo Deus Pytho, quod Pythium serpentem interfecisset.
Sed hoc nomen verius deducitur a voce quae ic serpentem &magum significata Nachnsi Hebraeis est augurari, conjectare, inde mulier quae conjectationem, augurium, incantationem , magiam exercebat, dicitur Pythonissa.
Schisema & schismatici a verbo quod spinificat scissionem.
Schismatici sunt qui se scindunt a coetu fidelium. Synagoga simat congregationem dc coetum, & congregati nis locum, in quem conveniebant Iudaei ad audiendum verbum Dei, a senaso, quod est congrego. Synearium consessus, ex illis duabus vocibus sun cum,dc edrasella, scilio , sedes. Proprie consessus erat Judicum, sive locus ubi illi conveniebant. De Iudaeorum Synedrio sermonem fecimus cum de Magistratibus loqueremur ue & vidimus majoris synedrii locum mille in Templo. Tetrarchia est quarta pars alicujus principatus, ut Tetrar- Cha esset poenes quem elici quarta portio , sed videtur fuisse potius quasi dignitas, quae esset in quarto gradu, Rege dc Ethnarca inferior, sed toparcha superior. Observandum est in sacro Codice novi Testamenti quandoque adjungi intcrpretationem Graecam nominis Hebraei; sic ubi nominatur Thomas, additur qui dc Didymus dicebatur : nempe Thomas sonabat Hebraeis quod Graecis M.,..i dydimus, id est, gemellus. Sic idem Apostolus, qui Cephas, & dicitur Petrus ;quo nomine significatur Hebraice & Graece petra. Sic eadem mulier nominatur Tabitha & Dorea, id est, Hebraice &Graece capra. Sic idem homo dicitur Elmas & Magus: primum nomen Hebraeum est, secundum csst Graecum.
653쪽
I, partitione Codicis sacri, qua integer ex ordine Iegi possit
VIro qui occupatur circa lautioris convivii apparatum, vix huic interdum vacat quidpiam ex hoc convivio degustare: melior est sane conditio eorum qui ad dapes paratas adviscantur. Id mihi ex parte contigit , dum enim totus sum in instruendo copiose Apparatu, in conquirendis, in evolvendis, in exscribendis libris, interea multum temporis abiit, quod
alii uberiori fructu , & Lavibus magis deliciis impenderunt seli Codici sacro. Verum necesse erat ab aliquo frangi nucem,
ut omnes manderent nucleum, nempe quod tenerum in nuce
includitur. Nam, ut spero, iam erit intellectu facilior Scriptura , & ideo lectu jucundior. Sumatur ergo in manus nun- quam deponenda. Cum semel percepta erit ejus suavitas,qu i Dpiam non sinat lectionem ejus ullis terminis coerceri. Attamen quoniam omnia ex ordine fieri debent, & viris piis consereum sit, ut se astringant certis Scripturarum particulis qualibet die perlegendis, antequam operi coronidem apponam , quaeram quis lectionis sacrae ordo siit Enctior & idoneus magis ut totus
codex Scripturarum intra annum CVolvatur. Ante Omnia animadvertendum , quod licet omnis Scriptura
divinitus inspirata sit , sicut in Templo tincto erant recesses , alii aliis sinctiores, ita secrum Codicem habere quaseam partes sinctiores, quas qui frequentant, id est, qui saepius perlegunt , tinctiores sunt. Partem sinctissimam Scripturarum reputo EVangelium , quo continentur verba Christi, & semma doctrinae ejus , deinde libros Psilmorum. Quotidi ε vacamus operibus, de quibus sermo Evangelii, ut semmus Magister
praemonuit, judicabit. Ergo opera nostra quotidie componenda cum Evangelio, ne imprudenter declinando aberre S.,
654쪽
Artifex semper prae manibus habet normam qua Opus dirigit. Singulis, inquam, dicbus legendum Evangelium, ne ulla pars
anni illo vacet, hoc est, ne ullum opus nostrum distortum sit. Pariter in omnium ore Psalmi versari debent. Homo Deo colendo facilis est. Ab eo creatus, & sanguine ejus emptus totum huic se debet. Non totum autem se redderet Deo, si vel unum diem elabi pateretur, in quo debitum cultum non ei persei veret. Nullus cultus praestantior est oratione; si tamen excipias sacrificium , quo Christus victima Patri offertur. Etenim oratio est colloquium cum Deo, quod fit, aut cum Deum laudamus intuentes mirabilia opera ejus, aut pressi inopia &deficientes viribus, opem ejus imploramus. Pauci sunt qui norint Deum compellare aptis laudibus & votis. Nam quid orema sicut oportet nescimus ; spiritus aluvat infirmitarem nostram. Scilicet Spiritus Dei implevit mentem David , & movit linguam ejus, ut laudes Dei apte concineret ab omnibus decantandas,& oraret Deum eo modo quo exorandus est. Psalmi ergo sunt Dei encomia. Deus ubique Psaltae menti obversatur cum virtutibus suis, magnificentia, potestate, sanotitate, majestate. Psaltes laudat Deum ab operibus suis, a condito mundo , a coelorum ornatu , a splendore & motu solis , Iunae, & siderum , a ventorum vi, a tonitru , a procellis, glacie, frigore, Bc calore. Praedicat Deum mundi opificem ,
rectorem, vindicem scelerum, remuneratorem bonorum. En
merat bcneficia ejus, quae olim contulit, quae confert qualibet die : quae mirabilia fecit in terra, in mari: potissimum astruendo in libertatem Israelitas; & id decore poetico, quo non vincitur a Graecis Latinis-ve poetis. Israelitarum historiam sic texit, ut in ea appareant typi Messiae. Quin & prophetam ejus agit; quasi enim praesens mortem crucis describit, ut carmina ejus non magis veteribus Israelitis quam nobis Christianis,non minus Ecclesiae quam Synagogae conveniant, suo legitimo ser isu accepta.
Quae ergo laudatio dignior Deo, quam ipsae laudes quibus ipse laudari voluit a suo Psalmista 3 sive quis possit dignius Deum laudare , quam recitando laudes Dei, Deo inspirante
655쪽
compositas , ic animum occupando vivis illis imaginibus om nium Dci virtutum & operum , quas Psalmi ingerunt λ Nec ponunt aliae orationes cogitari, veniae obtinendae, impetrando auxilio magis idoneae. Exoramus, cum auxilio nos indigere , tum & quem advocamus auxiliaturum , id posse signiticamus Qui, inquam , miseriam se fatetur coram Deo , cui stipplex procumbit, movet ad misericordiam. An ullibi homo magis
exhibetur miser 8c auxilio indigus, quam in Psalmis 3 An aliquis cst ad Deum aditus , ut flecti possit impervius Psaltae Apropter nomen tuum propitiaberis peccato meo , canit ille Deum
compellans 3 Scilicet te indignum reputat qui adjuvetur; dc ideo adjutorium Dei gloriosius elle dicit, quia Deus magis pintentiam suam 5c misericordiam indicabit impiis, qui bonis illudcbant quos putabant a Deo desertos. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos; ct propitius esti peccatis no is propter P-m, P . nomen tuam: ne forte dicant in Gentibus, ubi est Deus eorum, orco
Gentes Israclitis insensie typos gerebant daemonum pecca torum , quibuscum bella gerenda sunt nobis. Adversus hos hos cs egemus auxilio diurno, sed B indulgentia, qui quotidie peccemus. Olim manibus Dei flagella excusserunt, qui de poenitentia inscribuntur Psalmi; hodie non miniis c Scaces Itaque non solum in hebdomade, qui fuit mos Ecclesiae a primis temporibus, integrum Psalterium esset recitandum ; sed singulis diebus aedra publicae re privatae , plateae, urbes, campia summo mane ad noctem, quin & nocte personare deberent divinis Psalmis. Igitur quatuor Evangelia & Psalmorum libri demi debent de numero librorum, qui certis anni diebus legi debent: quo
Ordine, quaerimus h -ce capite, sive potius exponimus o dinem quem vir pius Zc cruditus sequendum propolim. Modo meliores horae collocentur in lectione sacra, videtur non omnino referre, qui libri his vel illis temporibus perlegantur.. Sunt qui, quantum licet a negotiis, certam partem diei Bibliis impendunt, nulla alia legc astricti, nisi ut posteaquam incceptum cursum emensi sunt, novum incant, quem annuo curriculo absolvere conantur. Vcrum cum omnium Cluistianorum
656쪽
cor unum csic debeat lc una anima ; & quae fiunt a publico coetu orationes, fiat quasi facta conjuratio, qua vincitur Deus, ut votis annuat; quae vis illi grata est, ut ait Tertullianus, decet nos, si id fieri potest, omnes iisdem diebus eadem legere
Ex quo in coetum coaluere Israclitae, legem quae illis data cst, cx ordine legerunt in sabbatis. Moses enim a temporibas habet in singulis civitatilus qui eum praedicent in Synagoses , ubi, per omne Sabbatum legitur. In Kalendario Hebraeorum quod F. tr. sipra p. oposuimus, videre cst quam partem Bibliorum lege- v. ax.rent quoquo Sabbato. Diximus in hunc-ce finem Biblia Hebraica divisa esse in diversas sectiones. Ecclesia ea in re Synagogam imitati studuit. Olim de ipso Codice Libri sacri legebamur ; nondum illi contracti, de quasi mutilati', quales sunt in Breviario. Integer, inquam, Bibliorum codex legebatur sine ullius partis praeternatilione. Nunc enim soli, ut ita dicam, quorumdam librorum tituli delibantur; quasi sui lacre totum Codicem perstringere. ao revocetur antiqua illa consuetudo annuo spatio evolvendi sacrum Codicem, simul ut lectiones privatae cum publici, Ecclesiae consentiant, vir pietate & doctrina insignis novam Bibliorum dispositionem proposuerat in libello cleganti, quem Gallice edidit anno I 660 typis Caroli Savreux. . In hac nova dispositione lectio privata cum publica lectione congruit,quan tum fiori pωterat. Provisum autetia cli, ne quaepiam techio one ri sit; quia prae caeteris longior. Quin Scdicbus solemnibus nulla proponitur , quia tempus non vacat, Ob publicas prcccs concioncs, quibus neccile est interesse.Nihilominus tota Scriptura legitur , nisi quod quaedam genealogiae de cnumeratione&omitti possunt. Ut autem quisquis uti possit illa nova dispositione , primum docendus est quaedam spectantia formam anni civilis uec Ecclesiastici. Auctor rom ab initio sumit: ego vero paucis cxpcdiam; quia jam in majorem molem, quam par
Crat, opus crevit. Qvcmadmodum annus civilis Constat certo dicrum nume
ro , ita Ecclesiasticυs hebdomadarum. Utque civilis co acino
657쪽
qui bissextilis appellatur, una die crescit , ita quandoque Ecclesasticus una hebdomata , habet enim, ut plurimum, quinquaginta duas hebdomadas, aliquando quinquaginta tres. Cuvilis inchoatur prim die Januarii ; Ecclesiasticus dominica illa, quae dicitur prima Adventus, semper proximior festo Sancti Andreae, quod incidit in diem trigesimam Novembris.
Ita Dominica prima Adventus nunquam inchoatur ante vige-
simam septimam diem Novembris , nec post tertiam diem Decembris.
Quae cum ita sint, quolibet anno facile est deprehendere initium anni Ecclesiastici. Caetera vero quae ad annum Ecclesiasticum pertinent, pendent ex die quo sanctum Pascha celebrandum est. Dies ille Paschalis est Dominica, quae prima contigit post decimam quartam diem lunae, quam diem prin cedit aequinoctium vernum, quatenus illud fixum est ab Ecclesia in die vigesim prima Martii Ita dies Paschatis definiri non potest nisi is viris non imperitis Astronomiae ; sed illa dies notatur in publicis Ephemeridibus, & in ordine recitandi Breviarii. Omnibus Breviariis praeponuntur tabulae, in quibus reperire est illum diem. Has tabulas ad calcem operiS apponendas curavimus. Ubi notum est festum Paschalis, Caetera nota sunt. Quinquagesimo enim die post Dominicam Paschatis , agitur dies Pentecostes, qui pariter Dominicus est. Ab hoc festo ad Dominicam primam Adventus saltem intercurrunt viginti quatuor dies Dominicales; quandoque enim augetur ille numerus.Etenim cum Pascha non iisdem diebus recurrat;nunc in mense Martio, nunc in Aprili celebretur, quia, ut dixi, id fieri debet Dominica die, qui sequitur decimam quartam diem
lunae, sive post plenilunium illud quod proximE contingit post
aequinoctium vernum : plenilunium autem illud , non iisdem diebus fit per sngulos annos; ergo cum Pascha citiuS Occurrit, plures hebdomadae inter Pentecostem dc festum sancti Andreae
Licet Adventus non semper constet quatuor integris hebdomadibus , habet tamen quatuor Dominicas. Dies vero p
nitentiae dicati in ossicio Ecclesiastico, sunt septem hebdoma- Diqiligod by Cooste
658쪽
darum, quae finiuntur ante Dominicam Passionis. Harum heb domadarum prima dicitur Septuagesima ; quae sequitur, Sexa gesima; deinde ex ordine Quinquagesima ; post , Quadragesima. Tempus autem quod interfluit inter Adventum & Septuagesimam, modo longius est, modo brevius, pro ut Pascha se. ius Ocyus venit. Sed tempus illud non est infra tres Dominicas : sicut plures quam septem Dominicas habere non potest. Ita spatium quod elabitur ά Pentecoste ad Adventum, non excedit numerum viginti xto Dominicarum.
Quatuor autem Dominicae Adventus, tres quae semper occurrunt inter Adventum de Septuagesimam , septem a Septuagesima ad Dominicam primam Passionis, duae Dominicae PaLitonis cum Paschate, sex aliae post Pastha usque ad Pentecos. tem , S ipsa Pentecoste , & viginti tres post Pentecostem dicam postea cur ibi viginti trium Dominicarum mentionem faciam. Hae , inquam , omnes Dominicae efficiunt quadraginta septem hebdomadas, quae ideo fixae dici possunt, quia semper eodem ordine se subsequuntur. Quinque autem quae supersunt , armus enim Ecesesiasticus habet, ut minimum, quinquaginta duas hebdomadas , modo Adventum praecedunt, modo subsequuntur; ideo illae Hebdomadae dicuntur errantes. Modo ante Adventum numerantur tantummodo viginti quatuor Dominicae, modo viginti octo ; isicut ante Septuagesimam ab Adventu modo tres , modo septem.
Sola ergo dissicultas in distribuendo sacro Codice cuique parti anni Ecclesiastici, oritur ex festis quae mobilia appellari
selent, quia moventur loco , sive non ' stant in iisdem locis. Verum huc redit ista dissicultas, ut lectiones quae assignantur hebdomadibus erraticis, fiant vel post Adventum, vel ante Ad- Ventum , post Dominicam vigesimam tertiam post Pentecos. tem. Dico post vigesimam tertiam Dominicam, non post D minicam vigesimam quartam , cujus lectiones semper postremam hebdomadam occupant harum quae a Pentecoste ad Ad- Ventum labuntur. ordo quem hic exponimus, multum simpli cior est illo ordine quem tenet Breviarium, in quo dum cuique
659쪽
Dominicae harum quae Pcntecostem sequuntur, & Adventum antecedunt, lectiones proprias assignat, non Omnes illae Dominicae numerantur a Pentecoste, sed novus singulis mensibus numerus initur, cujus prima censetur Dominica quae proximior es h Kalendis mensis praesentis: cum autem juxta hanc regulam menses quandoque quinque Dominicas habeant quandoque tantum quatuor Dominicas, fit ut integri libri certis annis non legantur, quibus menses carent ea Dominica , cui hi libri tribuebantur. Ne hoc contingcrct, viginti tribus Dominicis post Pente- collem assignantur propriae lectiones, nulla mensium habita ratione. Et cum Dominicae plurus sunt, sive plures quam viginti tres hebdomades, tunc addendae , quas erraticae habent lectiones. A prima Dominica Adventus annus Ecclesiasticus inchoatur. Adventus habet quatuor Dominicas, licet non constet
quatuor hebdomadibus semper integris. Dies Dominica, quae incidit in Octavam natalitiam Domini, appellatur Dominica natalitiorum. Omnibus annis semper trcs dies Dominicae post Dominicam illam Natalitiorum intercurrunt usque ad Scptua- gessimam. Quae plures Dominicae sive hebdomades certis annis
recurrunt in hoc intervallo , accensentur erraticis, quas quinque numeramus. Ergo cum advcnit Septuagesima, antequam
omnes hebdomades erraticae intercurrerint, quae lectiones illis tribuuntur, nec hoc tempore leguntur , in aliud tempus differuntur, nempe post elapsam vigesimam tertiam hebdomadam a Pentecoste; eodem enim hebdomadarum numero crescit illud intervallum, quo minuitur illud quod praecedit Septuage
Haec annos ordinarios spectant. Vidimus annum Ecclcsiasticum interdum crescere .un: i hebdomade; hoc contingit quolibet quinto vel sexto anno.Haec hebdomas,quae anni quinquagesima tertia dici potest, semper reputatur postrema occurrere , ita lectiones ejus hebdomadis extraordinariae fieri debent ante Do minicam primam Adventus. Habet lectiones quidem propria ,
sed ex his ce libris qui jam lecti sunt; alioquin enim singuli
manis tota Biblia non legerentur.
660쪽
Iterum dicam, ne cui obscura sint quae dicta sunt, cum post vigesimam tertiam Dominicam post Pentecostem , plures hebdomadae supersunt usque ad primam Adventus, accersendae totidem numero sunt ex erraticis, ut impleatur spatium illud vacuum. Sic unus labor erit singulis annis ad lectiones sacras apte disponendas , advertere numerum hebdomadarum erraticarum , sive quae post Dominicam tertiam Dominicarum mensis Januarii usque ad septuagesimam occurrant; nam tres Dominicae primae quae in mense Januario contingunt, pro fixis habendae. Tres illae, inquam Dominicae semper praecedunt Dominicam quae Septuage lima appellatur. Si duae, verbi cavs.l, tunc intercurrant hebdomades ex quinque erraticis ue ergo post vigesimam tertiam Dominicam a Pentecoste, adjungendae erunt tres reliquae ex erraticis ue sive lectiones assumendae erunt ex illis erraticis, nisi insuper adjungenda quae extraordinaria est hebdomaS. Plura dicere non opus est; etenim qui intelligere non possunt haec quae dicta sunt, fusiori sermone potius turbarentur. Viva voce se tradant docendos his , qui in similibus doctrinis percipiendis magis exercitati sunt. Pius & eruditus auctor dispositionis hujus quam exponimus rationem reddit, Cur hanc aut alteram partem Scripturarum certis temporibus adscribens, diversos libros simul conjungat.Ecclesia tempore Adventus proponit Isaiam legendum, qui vaticiniis sitis Adventum Christi celebravit. Deinde B. Paulum, cujus lectio in ea dispositione incipit quarta Dominica Adventus. Connectit auctor cum Paulo librum Levitici, qui in Breviario Romano non legitur. Agit ille liber de sacrificiis, quae omnia typi fuere hujus in quod offerendum natus est Christus. Haec lcgi possiunt in auctore circa novam suam sacrarum lectionum dispositionem. Etiamsi non illoe evincat aliam dispositionem haud posse excogitari meliorem , attamen certum est quam proponit multa sapientia , doctrina Scpietate mille digestam. Non opus est ut ultra morer studiose lectorem ue qui hactenus manu deductas sacrum Codicem legendum sumere in manu expetit. Ita finem dicendi faciam, cum paucis docuero usum sequentium tabularum.
