장음표시 사용
811쪽
DE CORREPTIONE ET GRATIA. Augustinus libro α. Retractationum , cap. 6 . quod ei nuntiatum esset in Monasterio Adrumetino quemdam dixisse, Neminem corripiendum, si Dei praecepta non facit, sed pro illo ut faciat tantummodo orandum. Summa totius disputationis. Itaque praecipuus sancti Doctoris scopus est, in hoc libro ostendere, quomodo nec fana de gratia Christi a Cap. uι- doctrina officiat correptioni , nec correptio gratiae.
812쪽
Verari gratia Christi dogmata, qua iis
hac dyputatione si ponuntur.' Qsoniam vero Monachus ille de gratia Dei contra correptionem argumentabatur , hinc vera de gratia Christi dogmata in sui erroris confir- a C . a. mationem assumebat. i. a Quod sine gratia, nec declinare a malo quis . possit, nec ullum prorsus facere bo-b Cap. a. num. a. b Quod gratia ista nihil sito aliud quam inspiratio dilectionis, per quam homines praecepta Dei ex ca-c Cv- ritate faciant. 3. ς Quod per gratiam Deus in nobis operetur velle & operari: unde consequenSest, eum gratiam non accepisse, qui nec vult, nec
δ Ex his a Catholicae, Propheticae,& Apostolicae , ut Aug. loquitur, fidei principiis, duo videntur colligi
posse adversus correptionem. I. Inutilem illam esse. 1 Non esse justam. I. QS AESTIO. De utilιtate correptionis.
PRIMO ergo sup ei fluam & inutilem esse correptionem sic videtur confici posse.
e C p. a. a UT velimus & faciamus, Deus operari debet in nobis per gratiam
813쪽
sitam velle & facere. Si ergo non fecero praecepta Dei, non ego corripiendus sum, sed orandus Deus, ut det quod non dedit, id est, gratiam, qua praecepta ejus fiant.
piendos esse peccatores, non tantum tiro illis Deum orandum , ut sua ilisis vitia demonstrentur, & utili vel pudore, vel dolore stimulati refor- maiorem desiderent, eique supplicent, ne in illa remaneant faeditate. Re vera tamen correptionem tunc tantum esse salubrem, quando supernus medicus respicit. Sed quia nobis incertum est . quibusnam Deus per gratiam suam salubrem illam facturus sit, c omnibus eam ex caritate medicinaliter adhibendam, d etiamsi salus aegrotantis incerta se ; . facturo Deo aut misericordiam, aut judicium ; misericordiam quidem, si a massa perditionis ille qui corripitur , gratiae largitate discretus est: judicium vero, si non est praedestinatus. I I. QS IE S T I O. Da justitia eorreptionis. VERuM in I. capite praecipua di ficultas ex quomodo scilicet non sit
814쪽
inlusta correptio. Unde hanc sibi A gustinus proponit objectionem
a Cap. . a Corripiendus non est quod Dei ct si praecepta non faciat, qui gratiam qua praecepta fiant a Deo non accepit, nec eam sibi ipsi dare potuit. At cuin praecepta , non facio, gratiam qua praecepta fiant a Deo non acce-b Cap. . p , hoc est, si fidelem Dei & proxic Cap. 6. mi caritatem ; e qui, cuicumque illa caritas inest , necesse est ut insit ei d Cap. . obedientia mandatorum e d nec eam possum mihi dare vel sumere ipse. e Cap. . e Corripiendus ergo non sum, si Dei praecepta non fecero ; sed orandus Deus, ut det quod non dedit, hoc est, illam caritatis inspirationem, per quam solam veraciter potest impleri
SI sanctus Augustinus lassicientem illam gratiam agnosceret, quam omnibus omnino lapsis hominibus dari contendunt Theologi quidam recentiores , uno verbulo ex hoc se lata queo expediret, concedendo scilicet propositionem, &.asIumtionem ne- gando , eo quod nullus sit qui ne-sessaliam ad faciendum . praeceptum
815쪽
gratiam non acceperit, &qui proinde juste non corripiatur, si non fecerit. Sed contraria prorsus Via progreditur Aug. Agnoscit enim tanquam verissimum quidquid assumitur in hoc syllogismo, nempe: Quicumque praeceptum non facit, gratiam qua praecepta fiant, a Deo non accepi ile. Sed negat propositionem, Atotus in eo est , ut ostendat juste corripi qui praecepta non facit. etiam si gratiam qua praecepta fiant, a Deo
non accepCrit.. Respondet ergo , quaerelam illam institui posse. vel de iis qui nondum iaregenerati sunt, vel de iis qui cum justificati essent, a gratia exciderunt. H Non regeneratos quidem juste corripi , quia fecit Deus hominem rectum : ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab hoc est, quia ex rectitudine in qua eum Deus primitus fecit, sua mala voluntate decidens , pravus effectus est. Neque vero pravitatem istam corripiendam non esse in homine, quia non ejus propria qui .corripitur, sed communis est omnibus : immo vero corripiendum & in singulis, quod est omnium. Regeneratos vero & justificatos recte corripi,
816쪽
quia acceptam gratiam Dei, suo in malum libero amiserunt arbitrio. SPE cIALIs OBIECTIO. De iis qui perseverantiam a Deo non
SED adversils hanc responsionem a Ibtilem. rursus sibi opponit Augustinus:a Quomodo juste corripior, qui licet fidem acceperim , quae per dilectionem operatur, in illa tamen usque ad finem
perseverantiam non accepi R E s PGN S Io.
UT ad hane instantiam respondeat, primum confirmat quod in ob-b Ibidem. ject one assumitur: b Et magnum Dei munus esse perseverantiam in bono proficientem n ue ad finem ; necesse e Cap. 7. nisi a Deo nec aliis dari quam iis O ' qui perseverant. Iuste tamen corripi contendit, qui non perseverant ; quia mala sua voluntate non perseVerant. d Cap. 7. 4 Quod autem perseverantiam Deo non accipiant, inde provenire, quia non sunt ab illa perditionis massa, quae facta est per Adam divinae grae C p. kr. tiae largitate discreti. e Unde quod . desit adjutorium sine quo in bono permanere non possunt, in poenam peccati esse ac proinde juste corripi, &f Cap. 1 o. a Deo puniri. f Quia cum homo per
817쪽
liberum arbitrium Deum deseruerit, justum Dei judicium expertus est , ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc
posita, tota cum illo peccaverat, damnaretur. Unde quotquot ex hac stirpe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenentur obstricti; a qua etiam si nullus lis beraretur, iustum Dei judicium nemo juste reprchenderet. Itaque summa uintriusque responsionis est , & quantum ad non tegeneratos & quantum ad regeneratos qui non perseverant juste corripi, qui praecepta non faciunt, etiam si gratiam, qua praecepta fiant,non acceperint. quia secumddm Apostolum , euntibus omnibus ex uno in condemnationem, juste potest Deus quoscumque vuluerit, in illa perditionis massa relinquere, &gratiam suam illis non dare. Ergo in utrisque non justam excusationem esse, sed justam damnationem. III. QUAESTIO. Cur uni detin , alteri non detur pera
HIS duabus quaestionibus , quae praecipuum libri scopum spectant, tres alias quasi corollariorum vice interlerit Augustinus. Primam, cur uni detur
818쪽
perseverantia, alteri non detur. Seiscundam , de praedestinatione sanctorum. Tertiam, de disserentia inter gratiam primi hominis & Angelorum,& gratiam Christi Salvatoris. S. Ad primam ex his tribus, o cur uni detur perseverantia, alteri non detur, nihil aliud t e spondet, quam se ignorare; cum hoc ad inscrutabilia Dei judicia pertineat , quae quoniam justa Eualta sunt, nec vituperari debent nec penetrari, & sussicit nobis audire dicentem Apostolum , O homo tu quis es qui re pondeas Deo i &, O altitudo div riarum s &c. Quod ut confirmet, similia quaedam exempla proponit instrutabilium & stupendorum judiciorum Dei. Unum est: Cur illi parvulo detur baptismus, alteri non detur; cum si eutrumque in potestateDei,& sine illo sacramento nemo intret in regnum Dei. Alterum est: Cur justorum alios Deus de hujus vitae periculis rapiat, ne malitia mutet intellectum eorum;alios in hac vita relinquat,donec a bono deis'. ficiant, tales eos vitae hujus finis
a. A D ς liberum hominis arbitrium pertinet, ut perseveret in bono qui iaque vel non perseveret. Non ergo
819쪽
hie confugiendum ad inscrutabilia judicia Dei.
RESPONDET Augustinus, . Hoc dici non posse, nisi ab inimicis gratiar
Dei qui liberum arbitrium non secundum gratia sed contra eam defendunt.
Certum enim est, neminem perseverare nisi qui perseverare velit;& eos non perseverare, qui perseverare nolunt,& mala sua voluntate a bono deficiunt Sed quia nemo perseverantem illam in bono voluntatem habere potest, nisi qui a Deo acceperit, & cui praeparata fuerit voluntas a Domino; quod huic praeparetur , illi non praeparetur , non jam a libero hominis arbittio diversitatis hujus ratio peti potest, sed recurrendum cum Apostolo ad altitudinem impenetrabilium judi oritiae Dei : nec erubescendum est nescire nos, quod Doctor gentium se ignorare professus est. Hanc doctrinam maxime illustrat Aygustinus exe-plo Petri, pro quo Christus rogavit, ne deficeret fides ejus. Et tamen quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Retri, si ea, qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret; & permansuram , si eadem voluntas maneret i sed quia
820쪽
praeparatur voluntas a Domino, ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio, id est fieri non poterat, ut aliud Petrus ullo modo vellet, quam pro illo Christus rogasset ut Vellet. IV. QuaEST I O. De Praedestinatione Sanctorum. EX occasione hujus quaestionis, cur uni detur perseverantia, alteri non 7- detur , a disserit Augustinus de prae- - destinatione Sanctorum; ut ostendat, , . porseverantiam omnibus praedestinatis , qui ver c sunt filii promissionis,& a Patre Christo dari, ut non pereant . sed habeant vitam aeternam. De hac ergo multa docet ex Scriptu- 7. riS. I .e P er peccatum Adami ex omnibus hominibus una facta est perdi tionis massa , supplicium debens divinae justitiae . adeo ut si nullus inde libe raretur, justum Dei judiciusnem Q
s. recte posset reprehendere. 2. d Nonro. murmurandum adversus Deum, e sed
illi potius gratiae agendae, quod de tam justa damnatione in comparatione I ereuntium pauci, in suo vero numero multi liberantur caeteris in ea justissimo Dei judicio derelictis. 3. f Haec liberatio fit per aeternum miserantis Dei propositum , quo Deus quosdam salva
