Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 834페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

s e Analytica Synobis. 749

cientem arbitrium collata. Haec

ipsa propositio duo membra habet, quae nihil inter se differunt . nisi quod ultimum sit clarius apertius: est enim primi explicatio. Ita ex his verbis: jam meriata Sanctorum per gratiam liberum s bisubjicientem arbitrium conferuntur; ut alio in loco appellat, totum novae haere is virus expressit. Ut vero exprimeret, sic concludere debuit : merita Sanctorum gratiae liberum arbitrium sebjicienti accepta referre, idem est ac gratiam omnem cui resistatur, vel certe potestatem resil- tendi gratiae Dei funditus eve tere : Arnaldus in superiori propositione omnia jam Sanctorum merita gratiar liberum arbitrium subjicienti accepta referri oportere docet: ergo gratiam omnem cui resistatur,exterminat; Vel certe potestatem distentiendi gratiar in Concilio Tridentino constitu tam omnino tollit.

792쪽

7so Defensio Arnaldina, Sed quis tam absurde concludet, ni si vel homo impudens qui

novas opiniones velut dogmata

fidei Catholicae nobis obtrudit: vel indoctissimus qui primam a gumenti propositionem ab omni-hus Theologis Catholicis ; solos fere Molinae sectatores excipio;& ab omnibus Thomistis maxime qui omnia . prorsuS merita ,sive actiones bonas omnes eX gr

tia per se se essicacissima pende re docent, semperque docuerunt; negari ut falsam ignorat & ut doctrinae SS. Patrum comtrariam Ac merito quidem ne gatur, cum inter duas proposititiones istas: omnia merita sunt gratiae per se se essicacis munera; ergo nullum est aliud gratiae genus quam per se se essicax, meritaque conferens: nulla sit vel

tenuissima conneXio.

Nec quemquam adeo vel dementem vel stupidum esse arbitror, ut in vocabulo gratiae libe-

793쪽

rum arbitrium Fuficientis cavillari velit. Nam gratia per se efficaX, .& 'gratia voluntatem , 5berumve sebiiciens arbitrium idem prorsus significant. Omnis gratia per se efficax, ut a Thomistis explicatur , & a sanioribus Theologis, ideo tantummodo est efficax quia voluntatem sether obtinet,

ac per se subjicit sibi : M ideo demper ac per sese subjicit, quia

Deus a quo datur , supremam in voluntates humanas , sive ut Augustinus Sc Thomist e loquun

diam quocumqur voluerit inclinandoriam potestatem habet: c jus gratia idcirco dicitur omni

potCnS'. . At vero omnipotens hominem cum gratia Prosper in salvat ; earmine Ipsa seum emsummat opus , eui tempus Magendi ιἷ r Semper adest, 'luce gesta velit; nee moribas illi Fie mora; non caviri anceps suspenditur ullis.

Extat apud Franciscum Ma i

794쪽

Defensis Arnaldinata L. dedu- do a locutio Arnaldinae persimulis. qu gratia secundi generis 1μ-vabatur, qua ageretur se moveretur ad operandum , CUM VOLUNTATI SUBJECTA NON ESSET , nec

ejus expectaret consensum , sed etia cret , non poterat sibi merita tribuere ut potuerunt. olim homo innocens & Angeli. Eadem locutio passim occurrit apud Tho-mistas, ut apud Alvaresitum disp. 87. n. 2. auxilium Ocax gratiae ,

inquit, nonsubditur arbitrio , sed illud sbi siobdit. Gomassinum

mitto, qui tom. 3. tract. 3. c. II. gratiam voluntatis arbitrio NON SuBJICI pluribus concludit. Atque ut paucis omnia complectar, nuhil usitatius cst apud Christianos, quam a Deo postulare, ut per gratiam voluntates nostras sibi iubjiciat, eas domet, eisque plenissime dominetur. Nec aliud , D.-- Ecclesia significat, cum in or ca quarta tione publica Deum rogat, b ut nostras rebelles ad lepropitius com-

795쪽

sse Analyticapellat voluntates.

nemo est nisi auttiae Christi, aut in consuetis Christianorum orationibus , Theologicisve loquendi formulis peregrinus & rudis, qui possit vocem gratiae liberum arbitriumsubjicientis ab Arnaldo usurpatam reprehendere. Sed argumentum paulo aliter ConVertamus. Constat gratiae liberum arbitrium subjicientis nomine nihil hic intelligi aliud ,

uam auxilium potestatem ageni largiens simul & voluntatem& actionem. Hoc ipsum propositionis ab Abbate nostro confixae verba significant: ubi gratiae liberum arbitrium subjicienti non alia opponitur, quam quae primo Homini data est solampotesatem largiens, non voluntatem, neque actionem. Ergo gratia liberum arbitrium sibi subjiciens, & graria voluntatem ipsam largiens Stactionem apud Arnaldum reci

Quamobrem inimicus gra-

796쪽

Defensio amatilina ,

Procantur. Quae cum certa sint de manifesta , sic argumentari possumuS. . Ex Abbate Germanico quil quis Sanctorum merita gratiae

subjicienti liberum arbitrium, id est, voluntatem ipsam largienti simul M actionem accepta refert, is potestatem dissentiendi gratias funditus exterminat, Jansenia Sdenique est,&ideo plusquam hin licus atqui omnes Ecclesiae Catholicae Theologi , praeterquam Molinistae omnia Sanctorum merita gratiae liberum arbitrium subjicienti, hoc est . potestatem lamgienti simul & voluntatem dc actioncm accepta referunt, quΟ- Philip arn ut Apostolus docet, a De F

- in nobis operatur 9 melle o pers

cere, idque ut Deus agat in nobis & Ecclesia in orationibus p blicis contendit, & nos quoque in privatis contendimuSi , quae usitata est Augustini & reliquorum Patrum argumentatio: exM

797쪽

e Analytica Ρηρpsis, Tysomnes Ecclesiae Catholica heologi potestatem dissentiendi grati , Vel certe gratiam cui resiliatur, funditus exterminant; Jan

seniani denique sunt & ideo plusquam haeretici. Soli contra Mo lutiliae merita Sanctorum gratiae libero subjectae arbitrio, hoc est, solam potestatem largienti, non.

voluntatem , nec actionem, aC-

cepta referentes potestatem dissentiendi gratiae retinent, seli denique non sint Jansentani, & Q-li idcirco Catholici, & plusquam Catholici. In conclusionem hanc insariam ridiculam , quae vel sola ad absolvendos nostrorum Anti jansentanorum adversarios suffcla, omnia Abbatis argumenta collineant ; quemadmodum &tot infelices libelli, qui maximo Ecclesiae scandalo quotidie sparguntur in vulgus ad infamandam

mortuorum memoriam & vivo

rum. famam. Sed artes & doli

798쪽

Defensio Arisaidina, jam sentiuntur, & in re gravi sima sibi turpiter impositum esse sapientes jam intelligunt: & tandem aliquando fore speramus ,

ut oculi caeterorum aperiantur.

. Antequam Abbatem dimitto , . juvat iterum inquirere, an Arnaldi propositio consentanea sit Augustini principiis. Sed res jam

pene confecta est, cum de Augustiniano gratiae primi Homunis A nostrae discrimine dispu-xavimus, hoc est, de Auxilio equo, & de Auxilio quo, quorum primum solam agendi potestatem homini integro contulit, Ut Angelis, eamdemque isenissi

mam: alterum non modo potestatem, Verum etiam voluntatem

actionem largitur. Addit &illud Augustinus in fine capitis undecimi n. 32. quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non puerit servirepeccato, quae futura erat homini ,sicut facta es Angelis snctiso merces meriti ' Nunc au-

799쪽

tem per peccatum perdito bono merito , in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces m riti futura erat. Quid est in propositione A naidina, quod non contineatui in ista & in aliis de utriusque gratiae discrimine Z Arnaldus ex Augustino docet merita Sanctorum jam esse peculiari modo merita gra- itiae non liberi arbitrii, contra ac in Angelis. An hoc Rugustinus non affirmat dissincte , dum ait. confirmationem &impeccantiam

Angelorum fuisse in Angelis Sanctis, & futuram fuisse in homine

si perseverasset, mercedem meriti: nunc vero perdito bono merito , in his qui liberantur factum esse donum gratiae, quod alioqui fuisset praemium metiti; quia ut ipse passim asseverat, merita nostra sunt dona gratiae illius, quae operatur in nobis melle se per cere, quae Voluntatem indeclinabilitero inseverabiliter agit: cum merse

800쪽

718 Defensis Araiatiana.

ta Angelorum contra ex gratia 1

bero arbitrio subjecta fluxerint, hoc est, tali ut pro solo voluntatis nutu esset in aliis efficax , sterilis in aliis. Neque enim ob aliam rationem aliter loquitur Augustinus de meritis Angelorum, aliter de nostris , ut tota propositio Arnaldi sit veluti sumiama Augustinianae. doctrinae. Ne que ab Arnaldo ulla in re dissen, riunt, qui Augustinianum utrius que gratiae discri*en profitentur, quos antea & plurimos & doctis simos produxi. Ex his omnibus quae ad defensionemArnaldinam allata sunt, jam luce clarim patet eodem stylo quo Amaldus consigitur , & Augustinum configi Mnobiliores Ecclesiae Catholicae Theologos.

SZpπm propositiones , quas

iniquissame notatas vind.

SEARCH

MENU NAVIGATION