Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io LAURENT Ii ME DI cis poeseos restitutores mamerareriir. Neque sane habeo quemquam, si Politianum excipiam , in quo tantam verborum et antiam, imaginum copiam, & sententi,

mam acumen, quamVis non semper expleat aures meas,

admirer. Felicior mihi fuisse videtur in brevioribus epigrammatibus, quam in odis, magisque mihi arrbdent, quae profanis, quam quae sacris Musis quamquam & in his sunt interdum nonnulla magnifica 9 ac plane sublimia consecravit. Habent acumen ingenii , sestivitatem & jocos, sed hos saepe turpiculos, Car mina illa, quae appellantur Canaoni a balis , quod in

saltatione canebantur, in quibus conficiendis comitem habuisse narratur Politianum, quorumque quinquaginta supra centum reliquit. Omnium. primus invexit Cataminum genus elegans, facetum & salsum, quod dic, mus Ortave rufisbe , in quo pastor suos amores erga Nenciam e Barberino, hujusque merita declarans indvicitur . Simile quidpiam confecit Aloysius Pulcius, edita la Beea di Disomano, quam falso nonnulli La xentio ipsi tribuendam esse putarunt. Omnino lepida sunt & sestiva carmina illa, quae inscripsit i Beoni, quod potores bibuli, qui in quemdam suburbanum locum comenere, commonstrantur, & varie irridentur

ob hoc unum Vitium, . quia vino dediti essent. Ex Caregiano redeunti oblatum satyrae argumentum, &pene ex tempore illam consecisse Laurentium auctor

est Nicolaus Valorius. Salibus plurimis & lepore com

22쪽

i Mac NI FI cI VITA.' II aliti sunt Bacchanales cimus , qui a personatis cane bantur. Inventor fuisse dicitur Laurentius personarum,

quae aut triumphos, aut artes quasdam referrent ,

quae sumptu & magnificentia prope incredibili prodibant . Equi, vestes, instrumenta, omnis denique apparatus indicabat inventoris ingenium, qui solitus etiam Erat adhibere celebriores pictores tum ad inveniendum , tum ad ornandum spectaculum si o) . Accedebat musice; & numeros & voces & modos moderabatur imterdum poeta ipse Laurentius, aut carmine donabat illos, qui hoc praeclare facere possent . Cantiunculae tota . ferebantur Italias & Florentiam laetam esse omnibus laetitiis cuncti praedicabant, 'blectante populum

Laurentio. Haec oblectamenta saepe ad multas nostis horas protrahebantur, atque eo sumptu, ut diurnam lucem cerei atque faces aequare viderentur. Alia hujusmodi plura condidit Laurentius carmina ad hilaritatem & risum facta, de quibus singulis minime necesse est dicere. Non minus vero in ludicris, quam in seriis ipsum quaesiisse verborum elegantiam ex eo intelligi potest, quod conditores Etrusci lexici eam auctoritatem iis tribuerunt . quae tribui solet iis scriptis, ex quibus quidquid haurias, purum liquidumque te . haurire sentias ira Neque solum Laurentius vo natus est laudem in propriis carminibus edendis, sed etiam in alienis colligendis, quod suscepit, ut rem

23쪽

L A u R i est T r i M g D s c 1 squi a. M CcLXIV. in Etruriam venerat. Amabat hie ntruscos versus I & cum noscere cuperet quidquid in suo

genere persectum esset, satisfecit huic desiderio Laurentius si a), quamvis ipse ex pueritia vix tum excesserat; ex quo cognosci profecto potest primam illius aetatem non tam spe & expectatione, quam re & maturitate

fuisse laudatam. Magni enim iudicii δc summae secublatis esse debet, qui de alienis scriptis recte judicat; neque sibi nimium tribuisse visus est, quod se medium

summis poetis interjecerit, cum videret sua carmina ab iis omnibus probari, qui verissimum pulchritudinis judicium tum habere putabantur. Factum est etiam horum hortationibus, ut ipse commentaria adderet suis amatoriis carminibus, ex quibus intelliges unde illorum argumenta arripuerit, & quam apte multa ipsis ex intima , Platonicorum praesertim, philosophia intem rit, sic ut in hoc rerum genere plus multo effecisse Laurentium affirmet Mirandula, quam quantum vulgarium poetarum ingenia existimare possint. Quot ex Platonis Protagora, ex Republica, ex Legibus, ex Symposiol Quae aliaque hujusmodi ita belle vestiuntur, ut non ab alio mutuata, sed tum primum ex ipsa re effloruisse videantur . Sed nescio quomodo ' placuit illi interdum carmina sua angustis & concisis quaestionibus illigare, in quibus non poetam admiraberis, sed philosophum, qui de sua vi ac sapientia unus pene omnia profiteri videtur . Profecto nulla unquam do-Diuili do by Corale

24쪽

MAc Ni Paci VlTA a 3mus magis abundavit praeceptis philosophiae, quam Miaiceorum, cum quibus pernoctare, peregrinari, rusti cari dixisses omnia praeclara studia; & nemo sane ignorat quae cura suerit Magno Cosmo, ut Lauremtius atque Iulianus ejus carissimi nepotes a doctoribus atque a doctrina instructissimi ad Rempublicam & o nati accederent. Adfuit illis praesertim Christophorus Landinius, in quo rara illa erat cordis & linguae com cordia , ut idem & optime sentiret, & animi sensus eleganter exponeret, quod maxime ostendit in suis Carmauulensibus disputationibus , quas institutioni suorum discipulorum consecravit . Dum acquiesceret vitandi caloris caussa in majori Camaldulensium coenobio, eo venisse ait Laurentium & Iulianum fratres cum aliis nobilissimis doctissimisque viris Florentinis , indeque captatam occasionem de duplici, quod proprium homi

nis Ν, vivendi genere , de bonorum malarumque finibus ,σ de Virgilianis allegoriis quibusdam disserendi, quae

disputationes dialogorum more conscriptae sunt. Hanc rem vero in beneficii loco. petitam a Laurentio fuisse ipse declarat in fine lib. IV. ita Joannem Baptistam Albertum alloquens . Iamdudum q- agas video, o B Usa, ac pro eo maximas tibi gratias habeo. Qis enim non videat unisersam hanc di utationem non solum meis precibus datam, verum etiam ad me fratremque meum erudiendum elaboratam λ Nam es ceteri, qui adsunt, innes mirifice tua oratione delectentur tamen es e

25쪽

14 L AD RENTII MED cismum aetas ac domisa hujusmodi, hi etiam sine dure γ' se haec omnia coimscere valeant. Scripsit etiam Landinius ad Laurentium opus de vera nobiatate, quam nihil aliud esse probavit nisi cognitam vi tem. In caelum vero cum tolleret ejus avum Cosmum, magnum honorem adjunctam Mediceorum familiae ait, quod is in sinum suum receperit, foverit, omnique honorum & beneficiorum. genere ornaverit viros doctrina& ingenio claros; nihil hoc exemplo nobilius, in quod

cum tota mente atque omni animo intueretur Laurentius, gratulari se ei, quod non communi laude cuperet nobilitari. Nihil porro praetermittebat Landinius, quo inflammaret animos optimorum adolescentulorum ad praeclara facinora, quanquam ii frenis magis quam Calcaribus egere videbantur. Neque minus in stadiis philosophiae inflauehatue Laurentius a Marsilio Ficino. Platonicorum sui temporis facile principe, qui praedio donatus, nulloque non beneficio auctus a Magno Cosmo cum omnibus Mediceis familiarissime atque ambcissime vivebat. Per hunc quidem Laurentius in Aca demiae spatia penetravit; & quod Platonico tam pro prium erat, judicium suum nullum interponere, ac pro hare quae simillima veri viderentur, conferre caussaS.& quidquid in quamque partem dici posset exprom re, hanc consuetudinem tenendam sibi esse putavit, cum ab Argyropylo aliisque Peripateticis ad . disputandum provocaretur quare fecit, ut nihil admirabilius videra'

26쪽

tur eius modestia atque prudentia in omni disquisi- tibne, quae ad philosophiam pertineret. Nec erat in quo tam bene de propriis sibi studiis sponderet, quam quod ita disputare solebat de ambiguis, ut plus invento vero gauderet quam victoria; & opinionum fallaciis , quasi morbis animi praecipuis, non tam se ipsum , quam ceteros liberare satageret. Ex quo semim est ut divinanti astrologiae, quae tum ubique dominabatur, prope bellum indistim fuerit, & maximo plausu sapientioribus comprobarentur, quae ad rejicienda ab que irridenda Astrologorum praedicta Philelphus alaque Mirandula si3 conscripserunt. Hae erant exercitationes ingenii, haec curricula mentis. Nulla vero Laurentio gratior erat salutatio, quam cum a Ficino

aliquid novi ex Platonicorum libris, quod ipsi usui esse posset, proferebatur. Vel ipsa convivia, ut symposia Platonis, plena erant doctissimorum sermonum, &quemadmodum Deus ille philosophorum. Cretae cum Clinia & Lacaedemonio Megillo aestivo die in cupressetis Gnosiorum & spatiis silvestribus de institutis rerum publicarum, de legibus disputabat, sic Lauremtius cum Ficino, cum Bartholomaeo Valorio, cum Antonio Canisianio, aliisque prudentissimis viris in C regiano rusticans de statu Reipublicae Florentinae disserebat, ut jam tum in ejus iudicio sors illius posita ac defixa esse videretur. Ab eius vero domo, ut a Platonis civitate, minime exulabant poetae, quin im

27쪽

is LAURENTII ME DI cIsmo invitabantur alebantnrque, sic ut Musae oennes cum suis nemoribus & sontibus, universaque sua supellectile sui Politiani verbis utar in Mediceorum a des commigrasse viderentur. Si fidem Bernardo Tata habemus, Moysius Pulcius canere solebat in epulis Laurentii suum poema de Morgantis casibus, quod fama est suscepisse, invitantibus Laurentio ipso hujusque matre Lucretia Tornabonia. Laurentio quidem LitPulcius amicissimus, & ab eo non solum diligebatur, sed & pecunia aliisque muneribus donabatur, ut ex multis hujus ad Laurentium ipsum litteris i ) intelligere potui. Adhibebatur etiam in privatis Mediceorum negotiis is ,& licenter, libere ac familiarissime cum Laurentio ae Juliano vixisse mihi videtur. Εximie etiam Laurentius dilexit eius fratrem Lucam, a quo

Cum versibus mandarentur suae victoriae ac trophaea in

hassatorum quibusdam ludis, illud Themistoclis usurpasse fertur; millum acroama inui que vorem se libentius nudire, quam ejus a quo sua virtus optime praedicaretur Insidebat enim in ejus animo quidam gloriae stim

lus, a quo admonebatur, non cum vitae tempore esse dimetiendam commemorationem nominis sui, sed cum omni posteritate adaequandam a praesertim cum omnium,

qui magna tum speelabant, oculi ad Medicem sic comversi essent, tanquam ad illam parvulam Cynosuram, Qua seunt duce noctuma Phoenices in ollo.

Tali

28쪽

. MAGNI FI ct VITA I Tali modo dum doctrina & litteris pascebatur, delectabatur ac perfruebariar Laurentius, laturum aliquando tempus praesentiebat, quo ab iis non solum oblectationem, sed etiam medicinam & salutem in adve sis ei set petimarus. Vix enim e vivis decesserat Cosmus, cum seditiosorum nonnullorum vis diu collecta, compressis inveteratisque odiis, in Petri illius filii non modo auctoritatem dignitatemque, sed etiam vitam erupit. Praeerat his omnibus Lucas Pitius, cujus limgua quasi flabello seditionis illa tum ambitiosorum

manus ventilata Rit. Unde poterat, eruebat argumen

ta ad conflandam Mediceis invidiam, & ad civitatem procaci libertate miscendam. Sperabat enim si de loco Petrum movisset, pro gratia, qua plurimum pinterat apud omnes ordines, nemine obsistente, ad se unum Reipublicae administrationem atque imperium delatum iri. Non minori odio serebatur in Mediceos Dietesuvius Neronius peracris ingenii & magnae in Republica auctoritatis, Nicolaus Soderinius homo &lingua & manu promptus, & simulatione vindicandae libertatis multitudini carus. Angelus Acciajolius , qui civitatis dignitatem & decus sustinere videbatur, quemque averterant a Petro negatae fiIio nuptiae , praelatusque gener Bernardus Oricellarius, aliique plures nobilitate insignes, qui honores, quos, quieta Repu blica , desperabant, perturbata, consequi se posse arbitrahantur. Quamvis his non eaedem essent caussae per-

29쪽

t 8 LAURENTII ME Dicis dendi Medice , omnes tamen una mente ad idem pamtrandum scelus consentiebant : & fortasse illius maturandi caussam ipsis dederunt singulares honores, quisbus Laurentius a Ferdinando Aragonio Neapolit,

norum Rege, ad quem, venerat ineunte vere anno

Moc Lxvi , affectus fuit. Hujus enim gratia & flore tem & potentem illum sore existimabant. Cum quotidie Medicetarum potentiam invidiose ad iras permove das criminarentur , haud poterat esse occulta atque tecta eorum cupiditas, utque evenit, inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Petrus, timebatur

Considebant maxime seditiosi armis Herculis Atestianir contra ea spes Petro suberat in Galeatii Mariae Ssortiae Mediolani Ducis benevolentia, cum videretur posse nillil esse donjunctius, quam erant inter se M

dicet & Ssortiani, qui quidquid essent, illis in primis

se referre acceptum palam profitebantur. Sed ipsae a res & ossicia, quae adhibebat Petrus ad sibi &. Reip blicae rationibus magis magisque adjungendum Galeatium Mariam, cujus copiae a Neapolitano bello redeuntes in agro Bononiensi per speciem quietis consederant, calumniandi caussam praebebant illius adversariis, quasi externis armis servile jugum suorum civium cerviciabus vellet imponere. Quod paterent aures multitudinis hujusmodi criminationibus', ad illas confirmandas conjurati nullo non in sermone injiciebant, idcirco r peti a. Petro pecunias, quas multis civibus Florenti-

30쪽

MAGN. I FICI VITA. I9nis mutuo dederat Cosmus pater, ut haberet unde arma & milites cum aliorum ruina pararet, Vertebatur

que ei etiam in crimen, quod , Romam mita Laurentio, egisset de conciliandis illi externis nuptiis & potentiorum assinitatibus. Nam desponsa illi fuerat Cl rix ex Ursiniorum similia Romae nobilitate, potentia. opibus, clientelis florentissima, a qua familia quantum metuendum esset periculi, magno ajebant documento esse posse Senenses, qui non ita pridem, quamvis Uenetis foedere juncti, eorum validis niterentur auXbliis , coniecti in magnum rerum omnium discrimen ab uno Πdibrando Ursinio Pitilianensium Comite, pacem facere iniquissimis etiam conditionibus coacti fuerant. His de caussis ingravescebat in dies intestinum malum a nihilo tamen minus Laurentius ab Urbe redux ludos apparavit magnificentissimos, sic ut nemo unquam se vidisse sumptuosiores testaretur. Ε-rat enim illi persuasum deliniendam multitudinem, adique ab rerum novarum molitione expectationeque o, lectationibus, quae popularem admirationem habebant, avertendam, ibique minorem esse licentiam, ubi major esset animorum occuparies. Praeter id, cum ludorum tempore magni concursus fieri solerent ex agris, vicis & urbibus omnibus vicinis, in tanta multitudine praesidium comparare sibi poterat Respublica ad coercendos seditiosos cives, & sacilius occultari, siqua cogenda suisset armatorum manus. Qui averso Ca

SEARCH

MENU NAVIGATION