장음표시 사용
51쪽
ni demolitus fuerat, ut lapides sibi essent ad Aedes.
sicuti vocant, S. Marci aedificandas. Traditur a claris scriptoribus Laurentium egisse cum Sixto de coo.ptando in Cardinalium collegium Juliano fratre, vel quod hunc desiderium teneret amplissimae dignitatis, vel ut ipse solutior esset in administrandis rebus Reipublicae Florentinae, & huic postulationi Pontificem, qui initio faverat, postea restitisse, eamque caussam , praeter ceteras, fuisse ostensionum gravissimarum, quae tantam malorum iliadem pepererunt. Sed de honore Iuliani actum est fortasse postea, ut ex litteris Cardinalis Papiensis intelligi potest, cujus eximia in Laurentium studia nequicquam valuerunt ad expugnandum Pontificis animum 3 a). Perfunctus Romana legati ne Laurentius libenter arripuit occasionem, in qua an, mi consiliique magnitudinem posset ostendere. Dissidebant Volaterrani a Florentinis, quos, inventis aluminis sedinis, periculi & lucri socios sibi adsciverant. Caussa autem dissidendi fuit, quod Florentini homines industrii, qui omnes sane vias pecuniae norant, uberrimos ex hac re fructus percipiebant praeter Volaterranorum expectationem, qui parum sibi utilitatis principio polliceri videbantur. Ab ipsa igitur e perientia edocti fodinas illas magno civitati sore em lumento, quoniam insectoribus magnus fuit semper
aluminis usus, jure agere cum privatis coeperunt, con
tendentes quidquid ex iis commodi hauriretur pd publicum
52쪽
M A G N i r i c i UITA' 43blicum aerarium pertinere. At Florentina Respublica non suorum modo civium, sed & proprium jus defendendum putavit, quod pro summo imperio, quod in Volaterranos exercebat, deberi sibi diceret quidquid vel a natura abditum, vel ab hominibus occultatum sicuti thesauros, signa, aliaque hujusmodi in apricum proferret aut aetas aut hominum industria. Hoc judicio Volaterrani exacerbati suum jus armis, quando legibus non licuisset, recuperare deliberarunt rtantaque vis irae in eorum animos invaserat, ut nonnullos occiderint, qui suadebant, ne quintum jam Florentinorum arma vellent experiri. Petro etiam Ma- lagonellio, qui Reipublicae nomine iis praeerat scim missarium vocabant neque se se obtemperaturos , neque honorem habituros aperte atque palam dic bant . Haec res movit Florentinos, non quod dissiderent propriis viribus, sed quod timerent ne, si vim Volaterranis attulissent, odium ti arma in se concitarent Romani Pontificis, qui sibi commendatam illam civitatem esse dicebat, & Neapolitanorum Regis . Quare extitit Thomas Soderinius, qui tranquil-.litati non irae serviendum consuluit, sedandos motus , molliendos animos, & si Volaterrani in fide Reipublicae se mansuros spopondissent, veniam iis
concedendam: nam non expedire Certa incertis commutare. Avidus Laurentius belli gerendi amplianda, que Florentinorum ditionis, moveri quam sedari o-i
53쪽
a LAURENT I MEDI cismnia malebat Itaque tali apud concilium oratione est usus: caussam Mon aliam ma rem fuisse beltam im
ferendi Volaterranis , quam quod iis, sumptis armis, a Republica defecissent: cum armato hoste infestis animis
concurri debere: mitem 'clementem animum aut victis aut poenitentibus reservandum e quae dixerit S derivius , vir cetera prudens, sudio Reipublicae tuam dixisse, verum sententiam illius alienam a Republica Mi videri , quod tempus , fortuna , utilitas , crimen suaderent sultae rebellionis poenas a Volaterranis exserendas , hac etiam de causa ne tirum sceleris comtagio latius pateret; dolere se quod haud opportuna
res cecidisset, ob quam multi Abi crudele ingenium esse suspicari potuisent; sed ita probaudam esse mansueιώd
nem atque clementiam , ut adhibeatur etiam Reipublieae caussa severitas: huic quidem se non defuturumfl audair di fortiter sententias dicere vellent. Hac
oratione habita, mirum in modum conversae sunt inmnium mentes, summaque alacritas & cupiditas belli gerendi innata est vel iis, qui rem ad otium deduci consuluerant. Ubi vero in vulgus elatum est, Florentinos bellum inlaturos Volaterranis, hi nuntiis ac litteris omnes fere Italiae Principes sollic, tarunt ad subsidia sibi serenda; sed haec obtinendi nulla iis spes ostentata est nisi a Sinensibus atque a Plumbini domino . Interim ea raptim parant , quae ad delendendam civitatem usui esse pose
54쪽
MAGNI Fici UaTA 43sent, & manum mille & amplius armatorum eo, ligunt ex agresti luxuria, ex rusticis mediastinis, ex civibus desperatis. Multo majora compararunt Florentini, & ne deessent nummi, qui sunt beati nervi, auctore Laurentio ex publica quadam mensa MPm rem dicebant ὶ c. florenorum millia coegere 33ὶ . Si Machiavellio quis credat quandoque rerum num rum augenti, ad decem usque millia peditum & ad duo millia equitum conscripta suerer sed nos sequi malumus Ammiratum non incertum rerum Florentinarum scriptorem, qui duplo sere illum numerum minuit . Huius exercitus imperium dedere Friderico Uchinatium Principi, qui primis excursionibus universo Volaterranorum agro, nemine Obsistente, potitus est. Post id adoritur urbem, quae, quod edito &praerupto loco sita sit, ab ea tantummodo parte, in qua S. Alexandri sunt aedes, oppugnari posse vide-hatur . In hanc igitur partem impetum Florentini faciunt , quibus cum impares & numero & genere militum se esse cernerent hostes, moenibus non excedebant . Sed brevi omnium animos desperatio Occupavit . Itaque missi legati de deditione, qui jurarent non recusaturos Volaterranos, quominus perpetuo
sub Florentinae Reipublicae ditione atque imperio essent, dum ne calamitates victorum subirent. Λ inime respuis conditionem Fridericus, suisque u iam ingredientibus imperavit, ut ab omni malem
55쪽
M LAURENTII M E D r c l scio atque injuria abstinerent. Sed cum ipse medius inter legatos venisset in forum, atque urbis Magibstratum Priores vocant) jussisset e domo praetoria
excedere, unus ex his casu in militum cohortem incidit, & cum irrisione vestibus spoliatur. Hinc tanquam omnibus datum signum esset ad praedandum, contempto Friderici imperio, non modo ii, qui Fl rentinorum , sed etiam qui Volaterranorum stipendia merebant, immani avaritia nocentissimi fana atque
domos expoliare, non virginibus, non matribus familiarum parcere, caedem, incendia facere, armis, cadaveribus, critore atque lumI omnia complere. Ita
nobilissima & antiquissima Etruriae urbs pene excisa sitit, & quae ducentis & amplius annis ante, quammivis vi capta a Florentinis, nullam a victoribus iniuriam acceperat, dedititia nulla non belli mala perpessa est 3 Q. Sed haec magis , quam tem rum licentiae, perverso mori tribuenda sunt, qui diu in Republica Florentina malo illius fato obtinuit, mercenarios atque externos milites scribendi. Hi enim saepe erant in bello ignavi atque infidi, nunquam non in Victoria insolentes atque rapaces, & hac una fortasse recommendandi, quod cum pericula mortis declinarent, neque admodum essent rei militaris periti, &disciplinae patientes, essiciebant ne praelia multo sanguine foedisentur. Hoc bellum feliciter adminisse, tum maxima laetitia affecit Florentinos, hique divis
56쪽
M A a N I p c t Ut τά 4snam Laurentii prudentiam ad caesum efferebant, quod salutaria consilia dedisset, eaque praedixisset,
quae ad exitum omnino pervenerunt. Ipse tamen,
quod eam praeclaram victoriam duccbat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, non poterat non execrari praedatorum direptorumque saevitiam, dolebatque hanc sibi culpae verti a nonnullis, qui invidia laudem virtutis obterebant. Cumque ad Volate ranos ipsos accessi isset 3 s), ita sublevavit multorum calamitates, ut non minus illos laesisse aliorum improbitas, quam erexisse bonitas ac beneficentia Laurentii videretur. Nihilo tamen minus haud potuit omnes sanare & placare Reipublicae , quapropter ad contumaciores in ossicio continendos arx aedificata
est eo in loco, ubi erant Episcopi aedes, eaque satis valido praesidio munita collecto ex tota illa nostra aspera & montuosa & fideli & simplici & fautrici Mediceorum regione Aemilia, cujus praesidii Laurentius uni ex majoribus meis imperium dedit 36). Propter haec cum magnum pondus accessisset auctoritati Laurentii, nulla res maior sine eo gerebatur, ce leriterque quae Opus erant reperiebat: neque minus' in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat,
quod & de instantibus, ut ait Thucydides, verissime judicabat, de futuris cassidiotae conjiciebat. Vel ii,
qui maligne dictitabant eum esse statum Reipublicae, ut non aliter constaret ratio, quam si uni reddere- :Diuili do by Corale
57쪽
tur, mirabantur, & fortasse etiam laetabantur propter civitatis decus , tantam sibi prudentiae laudem fi renti aetate quaesivisse Laurentium , ut ei uni plurimum vel magni & a nostris regionibus remotissimi Reges tribuere viderentur, ejusque fidei maximi momenti negotia concrederent. Cujus rei multa possem exempla afferre, sed uno nunc contenti erimus, quod
Gallorum Regis litterae ad Laurentium ipsum suin peditant. Per hunc enim Carolo filio Delphino n. ptias sibique Neapolitanorum Regis amicitiam & stmdia conciliari optabat 37 . Quae si ad exitum pedi
venissent, tot fortasse detrimenta per eumdem Carinium, postquam Rex famas fuit, Aragoniis universa que Italiae minime importata fuissent. Multis simul Ludovicus anxius curis, ad quas levandas, suis omnibus maxime diffidens , Laurentii operam utilem existimabat, petiit ab eo, ut aliquem in Galliam Ieg ret, qui apud se commoraretur, & quocum de communibus rebus coram agere posset. Quodque miraboris, a Laurentio non solum fidelem virum sibi mi ti cxpetebat, sed etiam canes, qui prope se diu noctuque excubarent. Nemo enim ignorat quantum iblum conscientia fecerit timidum atque suspiciosum . Verum quod is vir erat Laurentius, qui multorum rationibus utilissimus atque amicissimus sore existimaretur, istac de cauta minime superbiebat, & quo plus auctoritatis in suadendo habebat, vo magis alia-Disiligod by COOste
58쪽
MAc Niri et Ur TA rum consiliis tribuere videbatur. Usus est praesertim in iis, quae ad Rempublicam pertinebant, Ioanne Canislanio, Thoma Soderinio & Antonio Puccio, quorum fidem & amorem in se, & studium in civitatem singulare saepe expertus fuerat. Adhibuit etiam inte dum consilium & operam Cardinalis Iacobi Ticinem sis, quo arbitro sedavit aliquando ortam de finibus controversiam inter Fojanenses & Lucianenses, quorum hi Senensibus, illi Florentinis parebant 38 . Is vir in agro Lucensi non longe a Pisciensibus humili I eo natus, cum in familiaritatem Aeneae Sylvii Ca dinalis Piceolominet se insinuasset, probitatis , integritatis, elegantiae morum, & doctrinae commenda rtione ab eo, postquam famas fuit Pontifex Maximus, non solum Cardinalis, sed etiam Ticinensium Episc pus creatus est 39 . Extat epistolarum volumen, quas ille aut suo aut Pontificum nomine ad ejus aetatis Principes aut ad amicos scripsit, quas qui leget non multum desideret historiam contextam illorum temporum . Ex his quoque intelliges quantum valeret ejus auctoritas apud Laurentium, qui id semper se expetivisse , id optasse, id precatum esse dicebat, ut semiliaritates haberet fidas amicorum amantium se,& bene de Republica sentientium. Cum autem ei esset persuasum verissimam esse Platonis sententiam, beatas fore illas Respublicas, quas philosophi mod rarentur, sibi toto pectore in hanc curam incumbem D siligod by Cooste
59쪽
48 LAURENTII ME DI cIs dum putaVit, ut omnem optimarum rerum cogniti nem, atque in iis exercitationem, quae vere philosophia nominatur, non modo in se, sed etiam in aliis proveheret. Effecit itaque ut esset Pisis quaedam ossicina sapientiae, restituta nobilissimae civitati Academia ,
quae adeo siluerat, vix ut esse amplius videretur . Ipsa quidem coeperat florere post annum MCCCXXXVIII.
discipulorum & praeceptorum nobilitate. Sed quae civitati postea inciderunt tempora calamitosissima, cum pernicie ipsius Academiae fuerunt conjuncta. Bella , eiviles discordiae, annonae caritas, pestilentia, po tentiorum tyrannides & alia hujusmodi mala perpetuo sibi succedentia non solum eYteros ab Academia averterunt, sed coegerunt Pisanos ipsos aut omnem cogitationem de litteris addiscendis deponere, aut alio concedere, si quos sorte, qui rari semper extitere, tangebat cura aliquid in doctrinis proficiendi. Postremo ex aerario inopi & pene exhausto tanta Florentinis ad redimendam pacem, & Neapolitanis foederis caussa solvenda fuit pecunia, ut cum amplius nihil haberet Respublica, quod corrogaret, decretum fecerit VI. id. Maii an. Mccciax. ne Pisani cives electi ad Lectorum sedes de'laudas ullum vel Doctorem, vel Licentiatum eligerent, qui veI Decretum , vel Decret tes, vel Sextum, vel Clementivas, ves Bisortiatum e poneret . Post haec varia sors filii Academiae, sed non ita prospera , ut victricibus Florentinorum armis r sistere Dissiligoo by Cooste
60쪽
. MAGNIFICI Vi TA 49 sistere potuerit. Cum a domitis atque deletis pene Pisanis nihil amplius esset timendum, Florentina Respublica, auctore maxime Laurentio , de instauranda renovandaque Acadcmia consuluit o). Lata itaque xiv. Kal. Januarii an. M CCLXXii. lex fuit, qua sancitum, ut decora & commoda Academiae sedes Pisis constitueretur, & quotannis ei ex publico aerario sex floren rum millia penderentur ad solvenda stipendia magistris, qui nobilissimi undecumque acciri & in quinquennium conduci debebant. Ad haec provisum, ut singulis annis universa Academiae cura ac regimen quinque Florentinis civibus ingenio, prudentia spectatissimis committeretur, quorum quatuor cx singulis regionibus, in quas Florentina civitas divisa erat exprima civium classe eligerentur , hisque adderetur quintus ex universo minorum civium ordine, qui omnes inficiales Studii vocarentur. His potestas data non solum minores administros, sed etiam Praesectum eligendi , qui pecuniae erogandae, rerumqUe gerendarum curam susciperet. Eodem tempore consultum est Florentinis , ut iis essent grammaticae, oratoriae atque poesis praeceptores, quo paratiores ad Academiam Pisanam accederent. Cautum enim lege suit, ut omnes, qui
Reipublieae Florentinae imperio parerent, si doctrinae
insignibus decorari vellent, & caussas in foro agere, Pisanos praeceptores audirent, poena D. florenorum in eos constituta, qui exteras Academias frequentassent.