Laurentii Medicis Magnifici vita auctore Angelo Fabronio ..

발행: 1784년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o LAURENTit MEDi eis rum cicitias fuit, ut Pontifex pacis eonditiones a viψctoribus accipere coamas fuerit. Rupertus vero, qui inurentii praesertim beneficiis stactam illam vim esse praedicabat, & memor & gratus semper extitit; & quod ili laude, liberalitate, humanitate, omnique praeclara virtute neminem superiorem habebat, tantum hominem sibi devinxisse non modo utile, sed etiam ho norificum Florentini arbitrabantur. Paullo postquam illa acciderunt, suis & Reipublicae rebus prospicere debuit Laurentius. Inter eos, qui patria pulsi fuerant, quod cum Pitio & Neronio ad amovendos a Republica Medicem conspiraverant, extitere Silvester &Bernardus Natali fratres, homines acres rerumque nomvarum cupidissimi. Sed non tam eos excruciabant Propriae miseriae, quam desiderium saturandi diuturnum& infinitum odium in eos, quos vocabant patriae &bonorum oppressores. Erant Bernardo jampridem cum quibusdam Pratensibus familiaritas & usus, quorum

auctoritate posse cwidum ad desectionem impelli noudissidebat, Augebat spem quod in finitimo agro P,

storiensi multos sibi fidos atque obnoxios fecerat, quos flagitia, egestas, conscius animus sic exagitabat, ut ad quidlibet audendum essent paratissimi. Re igitur comm icata cum Dict alvio Neronio, ad eam maturandam sollicitatur, ac spe bona impletur fore, ut per exules haud dubia & valida subsidia a Bononiensibus & Ferrariensibus. submitterentur. Haec clie Disiligod by Cooste

42쪽

M A i ν a e i V i et in , 3ltibus suis Bemardus exposuit, & ad eos brevi se venturum pollicetur. Dum ratio perficiendi conssilii quaeritur, quod oppidum omne ad desectionem faciendam sine metu adduci posse non considebant, obtinuit Bemardus a Palatariis, qui famosi & potentes erant in agro Pistoriensi, centum & amplius armatos homines, quos ut in oppidum nodiri intromittere posset,

fulenda erat diligentia & vigilantia illius , qui eidem oppido praeerat. Nam hic quotidie vesperi, occlusis portis, harum claves sibi afferri jubebat, nee facile

easdem noctu aperiendi potestas permittebatur. Simulans tamen coniuratorum unus necessitatem itineris, prodeundi pido paullo ante Iucem veniam obibnuit , quae pacta & constituta erat hora cum Berna do, ut ipse cum armatis adventaret, dum interea coleri coniurati intus parabant ea, quae occupandae urbi videbantur necessaria. Tali modo armati in urbem ingressi tumultuose omnibus locis vagantur, multitudinem ad arma convocant, nonnullos ad furorem impellant, ut facinore admisso, ad sanitatem reverti pudeat. Aegre mortem vitavit oppidi Praefectus, quam

certe subiisset, nisi, utilitatis specie oblata, persuasisset Bernardo posse se facile ad factionis commoda multitudinem allicere atque excitare, quae jam in auctin em jussi supplicii exardescere iracundia videbatur. Is erat Caesar Petruccius magni animi & consilii vir, qui postea in Pactiana conjuratione Vexillifer Reipublicae Diuitigod by Corale

43쪽

3a LAURENT tr Ma Dicis egregiam operam Laurentio praestitit. Cum haud multum proficeret Bernardus apud populum hortando, rogando atque minas iactando, adiit summum Oct . virum Magistratum, quibus divitias, decus , gloriam, praeterea libertatem atque patriam se offerre dixit', si suis coeptis favissent; se vindicem atque oppressorem injustae dominationis fore, praetorium, sorum atque arcem sua in potestate jam esse, & nihil non prosperista polliceri, adventantibus externis militibus . Ii ad unum omnes in fide Reipublicae Florentinae se mamsuros responderunt, quod ei desperationem , oppidanis

animum auxit. Interea Georgius Ginorius eques ex Rhodiorum militum ordine, qui cum aliis Florentinis sorte eo in loco commorabatur, ubi videt minus procedere Bernardo nefaria consilia, remque majoris timoris, quam periculi esse, sortissimorum juvenum Collesta manu, conjuratos primo impetu pellit, fugientes persequitur, multos interficit. Bernardus armatis circumdatus postquam vidit, neque fugae neque pra

fidit ullam spem sibi dari, abiectis armis, Ginorio sese tradidit. Sed priusquam sedati tumultus nuntii Florentiam afferrentur, vulgatur Pratum vi captum,

Praetorem intersedium, Pistorienses quoque a Republica defecisse, adventare externos milites, & maximo in periculo rem esse. Quibus nuntiis territus Laurentius ceterique, qui gubernacula Reipublicae tractabant, negotium dedere Ruperto Sansevcrinati, qui tum casu copiarum Diuitigeo by Corale

44쪽

copiariam Reipublicae imperator Florentiae agebat,

ut quanta maxima subito possct militum comparata manu, Pratum ad tumultum sedandum properaret. Sed is non longe aberat a civitate, cum audit omne

sublatum esse discrimen; judicatusque Nardius perduellionis reus postquam omnia, uti gesta erant, aperuit, quid, aut qua de caussa consilii habuisset, cum aliis paucis criminis sociis capite plectitur. Hac extincta flamma, cum satis prospere Reipublicae res procedere

viderentur, ex otio & opulentia immutatos fuisse civitatis mores queritur Machiavellius, sic ut ea tempestate coeperit juventus magis in scortis, conviviis, ludis , omnique luxu & maledicentia lubidinem habere, quam in decoris armis & militaribus exercitati bus, ingeniorumque cultu; illam quasi venenis malis imbutain ea semper concupiscere, quae corpus animumque corrumperent, & amicitias inimicitiasque non ex publica utilitate, sed ex privato commodo aestimare . Homo Mediceorum sertunae haud semper amicus carpere sertasse voluit Laurentium, quasi ab ipso ea tela texeretur , & ea incitaretur ratio vivendi ac posteritati ostenderetur, ut eorum C,

vium, quos maiores non tulissent, multi se similes esse cuperent. Equidem censeo in Republica nullam esse capitaliorem pestem luxuria, nec posse diu retineri libertatem nisi moderatione, simplicitate, aequalitate, concordia iisque artibus, quibus initio par-

45쪽

ta est. Sed in universa Italia ii invaluerant mores , ut praeclare a suis positam & a se susceptam operam arbitraretur Laurentius incitandi adjuvandique cives suos ad divitias parandas, & ad consulendum per has gloriae, splendori, & quantum fieri poterat, incolumitati Reipublicae. Profecto haec saepe divitiarum subsidio servata fuit, quod eo validius erat, quia tum eorum, qui egebant, ne summis quidem Regibus exceptis, infinita erat multitudo. Sed facile erat praevidere' mala , quae ex largitione, madio pecuniae, corruptaque ambitione aliquando essent eruptura . Nam tum gloriam, famam, honorem bonus

ignavusque aeque sibi exoptant, & ubi opes familiares deficiunt, ad quaevis facinora animi facile incenduntur , ubi redundant atque effunduntur, principatus ceterisque dominandi cupiditas innascitur. Hincinnumera illa execranda ambitiosorum hominum exempla , qui patriae, parentibus, aris atque socis suis bella intulere. Sed, ut diximus, quoniam ita se mores habebant, ut in magna virtutum inopia illa in pretio essent vitia, quae prope virtutem sunt, enuis liberalitas , magnificentia , ambitio , excusandus est Laurentius, quod largitor esset pecuniae, hujus vias conquirerct, ceterisque monstraret, & otium civitati suae cum splendore parere, & cives, qui me moriam sui praeclaram & virtutem posteris relinquere non poterant, saltem a noxiis Reipublicae con-

46쪽

siliis occupatione vitae, mercaturae, artium atque ludoruin removere satageret . At si quaeras quouseque Mediceorum magnificentia processerit, scies ex Laurentio ipso a se suisque ab anno MCc xxxiii. ad annum usque Mccc xxi. septingenta fere millia flo- irenorum expensa fuisse vel ad sublevandos miseros,

vel ad aedificia construenda, vel ad tributa solvenda, vel ad largitiones quocumque modo faciendas as . Quam rem etsi nonnulli in superbiam vertebant , pauci fortasse moerentes laudatant, plerique taedimen stupefacti intuebantur , ac publice privatimque

pleniore ore extollebant. Libens recordabatur Laurentius quae ad aemulandam Galeatii Mariae Sso tiae magnificentiam gessit, quando is Florentiam cum uxore nobilissimoque comitatu per caussam, ut serebatur, voti ditatuendi id. Martii an. Mccc xxi. advenit . Vel antea mutuis ossiciis coram inter se certaverant Galeatius & Laurentius, cum congressionibus caussam dedissent Francisci Ssortiae obitus tr6 , quem dolere maxime Florentini debebant, aliaeque Iegationes & itinera, quae declarabant insignem S r-tianorum in Mediceos benevolentiam sar . Sed hoc tempore nullus modus fuit sumptus faciendi, quasi

omnis laus in fortuna, non in virtute esset ponenda si 8). Qui genere & nobilitate Mediolanensis ditionis facile principes erant, & ii, quos Galeatius ad consilia adhibebat, hunc sequebantur pretiosis ve-

47쪽

36 L A U R y : N. ti 1 AM E D ICI s. . stibus induti ; magna erat copia aulicorum , quos ornabant serica indumenta acu picta; ipsa turba

cubiculariorum vestita, aurata , ornata ut Concimne, ut magnifice, ut novel Vel ipsos coquos, I cticarios, tubicines, reliquamque familiam a nobilioribus sumpsisse ornamenta dixisses. Insignibus insid hant equis pueri forma , vestibus , frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentes, & nihil a ducibus

habitu disserebant milites corporis custodes. Suus quo que erat comitatus Bonae uxori, instruinis omnibus iis rebus, quae admirationem es licerent; & non sinium duo millia numerabantur equorum, sed mille canes , & totidem fere accipitres, argenteis sonantibus pedicis vineti cum pileolis, quorum apices gemmae

adornabant .' nam venatione & aucupio mirum in modum Galeatius delectabatur. Ingredienti civitatem nullus non honos habitus est, nec aetas quemquam, nec Valetudo, nec sexus retardavit, quominus oculos

insolito spectaculo impleret. Divertit ad Laurentium, a quo pro sua dignitate & veteri hospitio exceptus est magnifice & comiter . Tum quidem primum ubdere licuit expostas Mediceorum copias, quae regiam opulentiam aequabant, magnam caelati argenti vim, omne gemmarum genus, vasa magnifica & pretiose elaborata , peristromata , numismata , tabulas pictas, signa ex aere & marmore antiqua, simulacra morum hominumque omni genere & materiae & artium insi-Dj0iligoo by Corale

48쪽

gnta, rarissimorum libristam copiam , innumera ' denique, quae' non insolentis cujusdam ostentationis su- spicionem darent, sed ingenii & exquisiti in omni re judicii laudem haberent. Quamdiu degit Galeatius Florentiae, delectatus est ludorum, varietate, alii que spemculis , in quibus dandis non magnificentiam modo, sed & prudentiam Florentinorum , ad

quae rudes tum ceteri erant Itali, admirabatur. In

his Deum Spiritum ad Apostolos descendentem repraesentare aggressi sunt eo in templo, quod ab ipso divino Spiritu nomen habuit. Sed injectus ignis er superiori aedium parte, qui pluribus simul locis lim

marum forma tanquam caelitus emitti videbatur, tecta comprehendit, ac brevi templum ipsum acerbissimo concidit incendio conflagratum . Pecuniam ad illud restaurandum Corius diligentissimus rerum M . diolanensium scriptor dedisse Galeatium narrat, qui quidem, ut erat picturae & architecturae mire st idiosus, plura se vidisse dicebat in una civitate m , gnorum artificum , quae admiraretur, opera, quam

in universa Italia. Ad haec addebat dolere se, quod aemulari non posset Laurentii magnificentiam, qui adeo multa collegerat in suas aedes, ut nihil illis ornatius atque splendidius fieri posset. At exissem cu- .piditate hastatorum certamina, in quibus Florentina juventus excellere putabatur say , ceterasque ludi- cras res spectandi, Galeatius & Laurentius, remotis

49쪽

arbitris , multa inter se de rerum Halicarum statu , . de pace, de bello disseruisse narrantur. Ille autem. lae- . tanti animo & spe optima a Florentinis discessit , . quod amicitia cum populo Italicorum opulentissimo confirmata, neminem ambitioni suae restiturum sperabat. Hanc caussam fuisse itineris suscipiendi serunt,& quae postea gessit adsciscendi gratia Venetos in

foederis societatem multis nominibus Ferdinando Neapolitanorum Resi infensos, ad hujus perniciem illum

spectasse ostendunt. Per hanc conspirationem magnae res in Italia moveri videbantur, & novarum pertur talionum suspicionem ac metum afferebat quoque tu hulentus Sixti IV. Pontificis animus, qui in locum Paulli II. v. Idus Sextiles anni MCC in I suem,

cesserat. Principio Florentini augurio votisque prospera ab eo sibi ominati sunt. Legatos statim amplise, - simos civitatis ad eum miserunt , cujus legationis princeps erat Laurentius 3 o). Inter hunc & Pontificem non magis mutua, quam inexplicabili comitate certatum est ; ex quo facito apparebat Sixtum ea agitare, ad quae exequenda magno sibi usui futuram Laurentii operam confidebat. Ut hunc sibi magis domereretur, Urbis aerario ipsum praesecit, iacta pol

state, ut per eos, qui Romae Mediceorum negotia procurabant, munus administraret. Haec res sibi, &Joanni Tornabonio ejusdem avunculo, qui erat unus e Procuratoribus, magno . sane emolumento suit.

50쪽

MAGNisici Vi TA 3 pNam parvo pretio coemptas gemmas, quas ingenti comparaverat Paullus II. quae autem caussa moverit Sixtum ad illas distrahendas ignoro cum vendidissent Regibus aliisque harum rerum cupidis, plurimum ex hac re lucri fecerunt. Nec minus horum utilitatibus servivit Sixtus, cum iis locasset aluminis fodinas Pio H. Pontifice Maximo detectas prope Centum Cellas eo in loco, cui Toliae nomen, ex qui

bus aerario Pontificio florenorum millia c. quotannis redibant. Haec res postea magnarum controversiarum

caussa fuit cum quaestoribus Pontificiis, ad quas dirimendas renovandamque Iocationem valuit Innocentia

VIII. singulare in Laurentium madium 3i . Incredi-hile autem est cum ostendisset Laurentius de collige dis antiquitatis monumentis se plurimum laborare , studii & delectationis, & nobilissimarum artium, qua ad graphicen pertinent, provehendarum caussa, quanta hujus generis dona tum a Pontifice ipso, tum a Cardinalibus acceperit, ut hoc solo nomine dives , fortunatus atque opulentus sibi esse videretur. Dum obiret vero urbem plenam quidem vetustate famae, sed in qua plura magis auribus accipiuntur, quam oculis noscuntur , oderat, execrabaturque illos , qui

parietibus, tectis , columnis, signis horrificum quoddam & nefarium omni imbutum odio bellum intulerant . Quod non sine aliqua reprehensione erat Paulli II. qui paullo ante partem amphitheatri Flavii Vespasi Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION