Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

cumque praecedentibus annis omnibus Eponymorum Archon.

tum Fasti pleni sint, Xenias ipse e pastis expungi. ac Pseu deponymus haberi debet.

Phocion.

Iutem patriae in praecipitem casum adducit , atque is Dux , ct Magistratus , haud scio anne maius violet , oe antiquius ergaeives iur. Aemilius etiam Probus, sive Cornelius Nepos de Phocioriis interitu loquens sic ait: Concidit autem max re hocaeno crimine, quia cum sua eum summum esset i strium populi , o Nicanorem Cassandri Praefectum infimari Piraeo Atheniensum a Derosio moneretur . . . hinc audiente populo Phocio nogavit esse perieulum. EA duobus eiusmodi Veterum testimoniis coniicit Μeursius Lib. IV. c. I s. Phocionem Eponymum Athenis Archontem fuisse paullo ante mortem anno I Olymp. XV. ipsique sublato Archippum sumetum esse, qui ad annum illum in Fastis occurrit; idque Dod vellus etiam in AD chontum serie verisimile existimavit. t. Ego vero Phocionem istum fortasse quidem Arehontem sive ex Novemviris umim, sed non Eponymum tamen fui Dis iudico. Siquidem Plutarchus ipse in Phoeionis Uita tantum abest ut clare naeret filum nos dia maginearum ilium te. nuisse quod messius hie asserit, ut ibi potitas Phoeione is Strat V munere perfurunσm esse demonstrat. Cum enim nam rasso Nieanoris insidias , nimiam us phocioni Edfidiam Athe

niensibus demum compertas esse repente subere Concionem indictam edi, ιν η eis Φωκίωνα αρχ ηι απολώσαντες ἡρέρουe ει Mm sario , in qua Phocionem ex magi Datu summovemest Strategos vitios elegerunt': e=ρον Phocione exauetorato, ve

in ordinem rctuaino, non Eponymus Archon, sed ,traeregu/alitas electus fuit , quis aperte non videat quod Phocion Strae tegi quidem, sed non Eponymi Archontis munere fungeb

402쪽

DIss Est et Arto VIII. 3ε ναὶ Aeeedit etiam quod Phocion ipse, ut ibi fuse Pluta

Chus commemorat, atque Cornelius etiam testatur , ubi Nicanoris insidias aperte noverat, copias Athenis educere nil

hatur : id vero non ad Archontem Eponymum, sed ad Strategum potius, atque unice spectare debuit. Denique, cum, Phocion et . Μunichionis die sublatus fuerit, si eo anno Ep nymi Archontis munere persundius esset, in Fastis non A

chippi, qui duobus solum mensibus imperasset, sed Phocionis ima nomen ad riptum foret; cum praesertim brevi post hocionis mortem Athenienses Phocionem ipsum erem statua,

adiisque honoribus sint prosequuti.

xXIX. . Epicrater. iCieero filius in Epistola ad Tyronem ait: Multam meis um en Epicrates princeps Atheniensium ci . Itaque Epicratem hunc, laudato Ciceronis testimonio, inter Eponymos Atheoniensium Archontes habendum esse putat Μeursius, ideoque Epicratem Archontum Fastis adseribit in Additionibus illis, Quae in Graecarum Antiquitatum Thesauro Tomo IV. co

spiciuntur.

Tantum tamen abest ut ex superiori Ciceronis loco in. Drri possit Epietatem istum Athenis Eponymum fuisse, ut ille ne Archon quidem fuisse videatur . Siquidem non aliua hic Cicero innuere videtur, nisi Epicratem illum eX primoribus , spectatissimisque Civibus fuisse, qui familiariter cum

Cicerone adhuc iuvene versaretur: quod certe non facile de Archonte, praesertim Eponymo, concedi potest. Per Incuum est etiam quod graecam κ' χοντοι Archontis vocem ita Latini reddere, vel interpretari consueverunt, ut aliquando Praet ris aliquando 1ὶ Μ inratur nomine uterentur : nullibi προτο, quod noverim Principis nomine appellarunt. Id vero omnium maxime Ciceroni perspectum esse debuerat, quippe qui graecam ipsam Areboniis vocem a Patre usurpatam esse iam viderat de Fato disserens ait Morietur Epicurus cum duo o septuaginta annos vixerit ArcEmme 'tharato 4 : quemadmodum post

Plin. Lib. III. e. R D

403쪽

FAs T. ATTI c. PARs Lris etiam aetatibus Trebellicus ti , ae Spartianus Ciceroni exemplum, ut opinor, sequuti Archontis nomen usurparunt 3 . Itaque , si Epicrates ille solum Atheniensum princepx vocatur, certe non Archon , aut Eponymus haberi poterit, sed ex Ep nymorum Archontum Fastis expungendus erit, atque inter nobiliores Atheniensium cives recenseri ille poterit , ut ipso quoque Ciceronis loco satis innuitur. Ait enim : Multum etiam mecum ea Epicrates princeps Atheniensium , s Leonides, ct horum ceteri similes: quemadmodum sere eo plane sensu Ne pos de Attico disserens ait bio autem Athenir sc se gerebat, ut communis infimis , par principibus videretur: quo certe loco principum nomine non Archontes ipsi, sed Civium primores, ac nobilissimi intelliguntur . Ceterum , quicumque demum fuerit Epicrates ille, Ciceronis Epistola, ut eruditi Viri obse Varunt, exarata fuit anno V. C. 759. sive Olympiade CLXXXIII. adeoque Epicratis principatus, si sortasse ita libeat, aut ipsius cum Cicerone consuetudo ad annum illum reserri debet.

XXX.

XXXI.

Aurelius Ancharenux

Bentidius Sota. Rheinesius Pag. 3ia. sve Classe III. Num. 36. Inscriptionem exhibet, in qua diserte legitur ἐπὶ Σωτα, sub Archonte Bentidis Sota; paucisque interiectis vocibus eri Αἴρχοντοι Αυρ. Α'γχοι μου sub Archonte Aurelio Anchareno. Eadem quoque Inscriptio apud Sponium occurrit in , miscellaneis Eruditae Antiquitatis Pag. 369. Sectio. X Num. II 6. ipsamque Cl. etiam Gorius exhibuit Tomo I. Pag. 22. Num. I. Cumque Sponius, ac Rheinesius illam Florentiae Atrio Ricbardi extare dixerit. optime Gorius ipsam iris Atrio Μusaei Μedicet conspicuam esse testatur, simulque Uarios

404쪽

DissERTATIO VIII. 369rios errores, qui in Rheinesii exemplar irrepserant, accur

te emendavit.

Itaque Dodvellus in Alphabetica Archontum Atheniemsium serie, laudato Sponii testimonio, Bentidium Sotam, di Aurelium Ancharenum Eponymorum Fastis inseruit; ipsosque

Severi Caesaris aetate imperasse dixit. Sed nullas tamen duobus Archontibus istis aut inter Epo. hymos , aut inter alios etiam Atheniensium Μagistratus locus esse potest. Etenim ex plurimis, qui in Μarmore nominantur, nullus omnino vel Attici Populi notam, vel chara. Eterem alium adiunetum habet, ex quo Μarmor ipsum, atoque Archontes illos ad Atheniensem Urbem spectare posse videatur; ut optime proinde dixerit Rheinesius Archontum. n mine Praesides illos hic designari, qui Agonis musici in Di nysii Festis curam gerebant: quemadmodum certe huiusmodi prorsus Archontes L. Sentium Agrippinianum, oe M. Mettium Amerimnum in alio Marmore apud Sponium ti , & Rheine-fium ipsum memorari conspicio quos nemo sane ad Eporinymorum Atheniensium Fastos retulerit . . .

Quandoquidem vero in superiori Inscriptione

L. Septimius Severus Pius Pertinax M. Aureliur Antoninus L. Septimius Geta Caesar.

nominantur, optime Dod vellus existimavit, Archontes illos Seoeri Caesaris aetate vixisse. Sed accuratius adhuc Archom tuni illorum aetas definiri facile poterit, cum Severus in . Marmore Adiabenicus, & Parthicus re Arabicus appellatur, ac Geta non Augustiιs , sed Caesar solum nominatur. Itaque, cum Ge am anno Christi χοῖ. Augurii nomine iam decor tum ostenderit Panvinius, ac Severus in Parthos, atque Adiabenos exercitum duxerit anno χor. Archontum illorum annus duobus terminis istis includi , vel definiri debet, si uteruque eodem anno imperaverit. Sin vero prius Bentidius, quam Aurelias Archontis munere perfunctus fuerit, ut ex ipso Μ a more deduci potest , annus Aurelii superioribus quidem terminis circumscribetur ; sed Bentidii Archontis annus non muLto alterius Archontis annum praςςςβςrix ij

A a a XXXII.

405쪽

XXXII.

Phaedrias. Arinaechmus, Zeno , Diognetus

Quatuor Archontes istos hic una complecti libuit , non quod uno eodemque tempore dignitatem illam, quaecumque Oa fuerit, occupaverint; verum potius quod una prorsus eademque ratio nobis ostendat illorum singulos ex Eponymorum Atheniensium Fastis expungendos esse. An vero temere immeritoque Archontes etiam istos Pseudeponymos esse putave-τim , quod suspicari Qrtasse quis poterat, facile deprehendi poterit ubi Marmoreas Inscriptiones illas subiecero , quarum praesidio Archontiam istorum nomina a doctissimis Vitis Atheniensium Fastis inscripta sunt, simulque characteres, ct arginmenta protulero, quibus Archontes illos non Atheniensium, sed Deliorum, Smyrnaeorumque Fastis inserendos esse conieci. Atque, ut a Phaedria emordiar , Sponius in Miscellaneis Eruditae Antiquitatis Sect. X. Num. 7o. Pag. 343. in egrum hoc Marmor edidit, cuius periodos aliquas subiiciam.

406쪽

Arebonte Phaedria , Euphebosionis octava die, Ecclesia in Templo Apollinis convocata, Dion su Dionsi fit. Archithisiastes dixit suda fauctum si, placuit communi oriorum

α Mercatorum , ct Nautarum laudari Parronem Dorothei fit. coronari ipsum quotannis aurea corona in iis, quae peragentur Neptuno Sacrificiis . . . quia hortatur encommune mittere Legatos ad Populum Atheniensum . . . atque electus Legatus ad Senatum, Populumque Atheniensium ut . . . concederetur quo aedificarent Templum Hericuli Drio , smulque administravit Thiasum

in ales Gog . .

sub Archithiasite Dionaso Dionasti filio

TFriorum Mercatorum, sNautarum

Illud autem hic obiter observari velim quod cum nullus Atheniensis Civis , sed Mercatores solum Nautaeque Tyruter in Marmore nominentur, decretum illud non ab At ne

niensi Populo, sive Senatu, qui in Delo reperiebat .ia: R

407쪽

D2 Fas T. ATTI c. ΡΑRs I. Communi potius , aut Synodo Tyriorum editum fuit; quamvis ab Atheniensi deinde Populo confirmatum videat ut . O, servari etiam debet quod i in Herculi Drio Templum in Delo aedificatum in Μarmore memoratur. Sic enim Μarmoris Iac nam supplendam , atque explicandam esse coniicio; quod Herculis Tyrii cultus non modo Tyriis ipsis , sed exteris quoque Gentibus solemnis esset. Ac, nisi plurimum fallor, Inscriptio quae a Rheinesio prosertur Classe Ι. Num. 6 . Sanctissimo Herculi Dr. invicto sacrum De Hercule Dris intelligi profecto debet; quamvis Rhei ne-sus ipse Drannum , hoc est. Regem , ac Dominum intelligendum esse putaverit. Alterum Marmor a Gronovio prosertur Pag. 4os. Num.1. sed biulcum , laeerum , ct in multis vitiatum , ut testatur

Mont fauconius in Diario Ital. pag. 43. qui Μarmor ipsum ita accuratissime exscripsit c , .

παλιν τοῦ κληπίου παλιν ἀρεθεις υπὸ τοῦ δήμου λαχων τοῦ Διονυσιου ἐκ των ἰδίων πασας δαπανωας τας πομπας ' ταρ θυσίας υπερ A θηνάιων P ωμαίων συνετελεσεν αγαθῶ τύχεε δε- δοχθαι τῶ βουλει τὰς λαχονσας Προέδρους εο τὴν ἐπίουσαν εκκλησῖαν

408쪽

. - χειροτονῆσαι . '

ἡ βουλῆ η βουλη η βουλὴ

ο δηαος ὁ δημος ο sub Arinaechmo Archonte Gamellanis mensis decima die concione legitima in concionis loco convocata Menander Menandri 3Melitenses dixit.

mandoquidem Eubulus Demetrii Marathonius o primum in Panathenaeis id efecit, ut Populus Atheniensium , qui in Delo sunt, bonoraretur aurea corona .... ct multa ut

Iia Albeniensibus, qui in Delo sunt, procuravit Sacerdos etiam factus magnorum Deorum, erdeinde Aesculapii: rursusque electus a Populo

nactusque Bacchi Sacerdotium proprio sumptu pompas , oe sacrificia pro Atheniensibus, oe Romanis peregit . . quod bene vertat, placuit Senatui, ut qui fortito Praedes eligentur in proxima Concione, loquanturae his , referantque senteηtiam Senatus ad Populum quod scilicet placuit Senatui e ranari Eubulum Demetrii Marathonium 4 Huique Iegator tres, qui adeuntes Senatum, ct Concionem, quae isthenis en, rogent Populum, ut annuat

409쪽

3 ' FAs T. ATTI . PAR 1 I. . Meretἰν Eubula honoribus inscribique hoc Decretum in cippo lapideo, ac in Heracleo collocari. Legau Athenas . iuxta Decretum, hi sunt emt Anthenerius ex Myrrhrnunte, Xenophilus Oenaeuς, Demetrius Marathonias Decretum Albenis etiam confirmatum eri . Denique Μarmor aliud inter Arundelliana Num CXXXILPag. 27o. nobis occurrit, quod Rhςὶςsius etiam Clas I. Num. 53. eShibuerat Kθηναίων κού H-οἱ

Athe ienses . oe Delii, qui incolunt Delum, o Mercatorer, ct Naucleri Alexandrum Pot cliti f. Phbasimo

Curatorem Deli factum xo, quo Zeno Archon fuit, anno

Itaque ex tribus. Μarmoribus istis tres Eponymos Atheniensum Archontes doctissimi Viri exsculpserunt, quos Ep nymorum Fastis insererent. Etenim Dod vellus, laudato Sp nii Μarmore, Pharariam in Eponymorum serie recenset; i Psimque pori Hadrianum Caelarem imperasse putat, ut moπostendetur. Arinaechmus vexo non a Dodvello sol um, sed a Meursio quoque Lib. IV. s. o. , citato Gruteri Μarmore , Fastis inscribitur. Denique, laudato Oxoniensi Μarmore ,

410쪽

DrssERTATIO VIII. 37sae Rheinesio, Temietem quoque Dodvellus enumerat ; ipsum. tamen Arebontem Delium fuisse dicit, incertumque qua

aetate imperaverit

Quid doctissimos Viros illos impulerit ut Phaedriam .

atque Aristaechmuru Eponymorum Atheniensium Fastis in. scriberent , ac Dodvellus ipse , qui Zenonem non Atheniem sum , sed Deliorum Archontem esse coniecerae , . ceteros non Deliis, sed Atheniensibus accenseret , definiri vix potest. Suis spicor tamen hic illos Atheniensium , non Deliorum Archon, tum nomina crinitasse , quod. Insula Delos Atheniensium imperio subiecta foret, iisdemque proinde imibus , Archontiabus , testrisque characteribus uteretur . Accedit etiam quod in Gruteriano praesertim Μarmore mensis , & Populi Atheniensis nomen , Athenienses etiam Cives , Atticae Populi , Concionis ritus , Proedri , Sacerdotes, Senatus Atheniensis , aliaque id genus plura memorantur ; quibus veluti characteribus ostendi possit Archontem it Ium , qui Decreto inscribitur , non Delium , sed Atheniensem potius habendum esse; nec alia certe de caussa factum putaverim ut L nonem Dodvellus Delium potius, quam Atheniensem Archom tem fuisse diceret, nisi quod varii characteres illi in Ox niensi Marmore desiderentur. At, nisi vehementer hic ego fallor, non Zeno Ium ; sed Aristaechmus etiam , & Pbiaedrias ex Atheniensium Fastis expungi , Deliique selum Archontes censeri debent . Quamvis enim Delus Atheniensium imperio pareret , atque Atheniensibus etiam , fi libeat , legibus , secris , ac ritibus uteretur , incertum est tamen an Delii Atheniensis Archontia nomina , veluti temporis notam Decretis inscriberent ; longeque , ut opinor , verisimilius haberi debet , DeIios etiam non modo proprios Archontes Eponymos . habuisse , quod a Prideauxio si quoque observatum esse conspicio ; verum etiam istorum nomina & Fastis , & publicis etiam Decretis inscribere consuevisse . Certe ex ipsa Marmoris serie manifestissime deprehendi potest quod in DeIo Ecclesia , vel concio , Eccle asterium , vel legitimus Concionis habendae I cus , Senatur , Proedri , Esculapii , Dionblique Sacerdos , aliaque id genus plura eodem prorsus modo , iisdemque risibus

SEARCH

MENU NAVIGATION