Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

88 Aug. Busiaquii non geometriam : sic nec virtutem ad filium aut heredem transire : nec animum

G semine paterno suscitari, ut filium p tris similem nasci necesse sit; sed coelitus in corpus infundi credunt Sic ea in gente

dignitates, honores magistratus, Viri tum & meritorum praemia sunt: improbitas , ignavia, inertia nullo honore pensantur, jacent contemnunturque. Ergo

illi rebus gestis florent, dominantur , in perii fines quotidie proferunt. Apud nos aliis vivitur moribus, virtuti nihil est relictum loci: omnia natalibus deseruntur;

opinione natalium omnes honoris aditus occupantur. Sed de his rebus alias fortasse plura : & haec ipsa soli tibi dicta ex

stimato. Nunc ades, & mecum marimam multitudinem turbinatorum capitum

specta, multis candidissimae bombycinae telae spiris involutorum, nitidissimum ex

omni genere & colore vestitum, fulge tia omnia auro, argento , purpura , serico& holoserico longum euet omnia Persequi: nec tamen liceret spectaculi novit tem dicendo consequi. Nihil unquam vudi , quod jucundius oculis occurreret. In tanto tamen luXu , magna simplicitas &parsimonia : vestium omnium cujusque ordinis una forma : nihil limborum , nuhil nugarum, ut apud nos solet, assuitur;

102쪽

Epistola I. 89 quod magno constat, & triduo deteritur Pulcherrimae illic vestes sericae , holoseri-Cae; vel adeo palmatae; quibus utuntur plurimis. Manupretium est ducatus. Illi

nostram vestienai rationem non minuS murabantur , quam nos illorum. Vestitu

utuntur prolixo & fere ad talos demisso. Qui ut est honestior, ita proceritatem eis

Conciliare videtur. Vestitus contra noster adeo currus & brevis, ut eas parteSaperiat, quas natura latere voluit; eaquere parum decorus; huc accedit quod, nescio qua ratione , demere aliquid de statura & brevitatem addere videtur. Inprumis Vero in tanta multitudine, silentium& modestia non mediocrem mihi laudem mereri videbantur. Nullae ibi voces, nutilum murmur, quale incompositae multu tudinis esse solet: nulla concursatio. Summa quiete quisque sui Ordinis locum tu batur. Sedebant summa capita , quae ipsi Aga Vocant; praefecti, chiliarchae, tribuni, centuriones. Reliquum vulgus stabat. Digna erant praecipue quae spectarentur, aliquot Gianizarorum millia: qui longo ordine sejuncti a reliquis tam immoti si bant , ut me diu judicii incertum redde

103쪽

'O Aug. Misequii monitus, simul omnes ut salutem redderent capita inclinantes viderem. Ρomquam inde sumus digressi; magna denuo

cum Voluptate spectavimus equitem praet Tianum , clomum redeuntem , in equis non

pulcherrimis tantum & praestantissimis, sed etiam egregie cultis & ornatis. Ita nos quidem cum exigua spe quicquam eorum, quae postulabamus, obtinendi discessimus. Venerat Maji decima orator Persicus : secumque attulerat multa & praeclara m nera, peristromata melioris notae, tentoria Babylonica , variis intus coloribus acu

depicta, phaleras & ephippia exquisiti

operis, gemmis ornatos a Damasco acin

ces , & mira elegantia clypeos. Sed omnia superabat Alcoranus. Qui liber continet eorum ceremonias legesque, quas divino instinctu afflatum Mahumetem tulisse credi volunt. Cujusmodi munus m gno est apud eos in honore. Persarum oratori pax illico data; quo nobis, quia huscum plus futurum videbatur negotii, , major cura injiceretur. Erga ipsum vero oratorem nullum honoris genus praetem missiim , ut nos de Veritate pacis minus dubitaremus. Ceteroqui ut dixi ante) in utramque partem Turcae solent essse immodici , lave honorem amicis deferant, sive hostes per contumeliam dedignantur. Hati

104쪽

Epistola I. 9lli Bassa Visiriorum secundus, Persis prandium dedit in hortis , quem in locum,

quanquam a nobis interposito fluvio fatis longe dissitum, tamen prospectu penetra- re poteramus. Ita enim loci situs declivitasque ferebat, ut diri, ut nullus esset sere ea in urbe locus, quo non ultro citroque

conspectis pateret. Est vero Halli Bas anatione Dalmata, vir eleganti ingenio, & quod in Turca mirandum) in quo nihil desiueres humanitatis. Sub velo merdam inumbrante Bassae ima cum oratore accu-huerant. Mensae ministrabant centum j venes , pari eodemque omnes Vestitu:

epulasque hoc ordine mensae inferebant. Procedebant primum paribus distantes spatiis ad mensium usque , ubi accumbebant con Vae, Vacuis manibus, quo nihil sal rationem impediret, quae positis super fi mora manibus flexisque in terram capitubus fiebat. Qua salutatione perfuncti, qui

Culinae pro mus constiterat, acceptas lances proximo tradeb/t, ille tertio; tertius quarto , ac sic deinceps; donec ad eum pervenirent, qui stabat mensae prΟXimus. De cujus manu acceptas architriclinus me sae apponebat. Sic centum aut eo plura fercula sine tumultu in mensam ut ita dicam influebant. Quo facto juvenes illi

convivas denuo venerati eodem quo Ven rant

105쪽

rant ordine, regrediebantur : nisi quod, qui ultimi fuerant, in recessu primum lΟ- cum tenerent; & qui mensae proximi steterant , nunc ipsum agmen clauderent. Eadem ratione reliqua etiam in mensam .

inferebantur. Adeo Turcis, vel ubi parvi refert, ordinem esse placet, quem nos in rebus quantumvis gravibus negligimus. Haud longissime ab oratoris mensa ejus Comites Turcaeque epulabantur. Ρace ut dixi) cum Ρerssis confirmata ; nihil nos, quod quidem aequitatis speciem haberet. a Turcis potuimus impetrare. Tantum de semestribus induciis , dum deserri r sponsum referrique posthi, inter nos co veniti Veneram ordinarii oratoris loco futurus. Sed cum nihil etiamnum esset de pace consectum; visum est Bassis, ut cum litteris Suleimanni ad Regem meum abirem; ad quas, si ei Videretur, respo sum referrem. Ita denuo ad principem introducor. Injiciuntur mihi palmatae duae, amplae, talares: quibus ViX par eram serendis. Meis quoque famulis omnibus dOnantur diversi coloris vestes sericae; quibus induti me comitabantur. ΡrOcedo cum hac pompa, Veluti Agamemnonem aut sta milem aliquem in tragoedia acturus: &principem, acce tiS ejus litteris, panno aureo tectis & oblignatis, valere jubeo. EX

106쪽

Epistola I. 93famulis quoque honestiores salutatum ad eum admissi. Postremo Bassis similliter si lutatis , discedo Amasia una cum collegis postridie Kal. Junias. Mos quidem est , ut discessiiris oratoribus prandium in Di- vano sic illi vocant locum ubi Bassiae jus dicunt praebeatur; sed amicis. Nostrae

res nondum erant pacatae. De Suleimamno fortasse , qualis mihi Visus sit, requires.ssitate jam ea ingravescente : Oris dignutate totiusque corporis habitu tanta imperii magnitudine digno : frugi & temperans

semper habitus; etiam cum per aetatem Turcarum instituto peccare, citra reprehensionem, pos t. Nam ne in adolesce

tia quidem aut vino se dedidit, aut foedis puerorum amoribus indulsit. Quae fere Turcarum deliciae sunt. Nec quicquam illi etiam ab iniquioribus objici gravius potest, praeter animum nimis uXOrium, ac

proinde in morte Mustaphae fortassis etiam incautiorem: quod Vulgo poculis amatoriis & incantationibus imputabatur moris. Quam quidem posteaquam in justae uxoris locum duxit; satis constat nullam eum postea pellicem, tametsi per leges nihil prohiberetur, attigisse. Neligionis ceremoniarumque suarum custos severissimus, nec minus illarum, quam imperii propagandi, cupidus: pro aetate nam ad lexagesimum

107쪽

94 AEg. Buoquii annum jam accedit) satis integra utitur u letudine : nisi quod coloris vitium, I tentis alicujus mali indicium est. Ulis immedicabile sive gangraenam in crure et in vulgus creditum est. Sed ille coloris, quod dixi, vitium fuco inductoque genis

purpurisso corrigit, quoties Oratores cum magna bonae valetudinis suae opinione.vult

dimissos; quod quidem eo pertinere putat

ut eum externi principes valentem & r bustum magis reformident. Cujus etiam rei non obscura indicia tum deprehendi. Neque enim, cum parum diverso vultu abeuntem me dimisit, ab eo quo Venie

tem exceperati In summis Junii calorubus itineri nos dedimus. Quos cum non ferrem, statim in febrem incidi, remis. jam quidem & lentam, tamen continuam: ad quam capitis gravedo & catharrus ad jungebatur. Ea me Constantinopolimusque persecuta est; eodem die, quo nos discessimus , Orator quoque Ρersicus Am stam reliquit; eadem Via prosectus. Una enim est ut dixi qua sit aditus atque eritus eX ea urbe ; asperitate circumjectorum collium a reliquis partibus itineris commoditatem excludente. Sed ea via mox in duas scinditur: quarum una in Orientem ducit, quam Ρersae ; altera in

108쪽

li oti I. 9s egressis videre erat passim circumcirca perlatos campos explicata Turcarum castra multis referta tentoriis. Hic non puto multi faciendum, ut narrando reditu pluribus te morer; cum fere per eadem loca easdemque mansiones reditus fuerit, per quas fuerat accessus: nisi quod aliquanto celerius redierimus, atque aliquot dierum itunera duplicaverimus. Itaque Venimus Comstantinopolim die Junii vigesima quarta, quod iter quam mihi grave acciderit febre

continua laboranti, tibi cogitandum reli quo. EXtenuatissimus redii: posterius t men quietem nactus, auxilio balneorum tepentis aquae , quibus auctore medico meo Quaqueibeno sum usus, facile vires amissas recuperavi. Idem me e balneo exeuntem frigida perfundebat: quae res e si erat molesta , tamen magnopere juV hat. Dum essem adhuc Constantinopoli, quidam e castris Turcicis reversus narravit;

nec me pigebit adscribere, quod magno argumento sit, quam populi illi Asiatici

religionem imperiumque Othomannorum gravate serant) redeuntem Suietamnum

usum fuisse hospitio hominis cujusdam Asiatici, inque illius domo pernoctasse. At illum , ubi princeps migrasset, lustraliabus aquis multoque sumtu, & certo cer moniarum ritu, domum suam ut pollutam

109쪽

9s Aug. Rus, equit& contaminatam contagione talis hospitis expiasse. Quod ubi Suleimanno innotuis siet; jussisse hominem interfici, domumque solo aequari. Sic ille magnas aversi a Tu cis propensiorisque in Ρersas studii poenas dedit. Constantinopoli ad quatuordecim

circiter dies moratus ; dum me reficio; iter ingredior Viennam. Sed initio, ut dicam , non satis auspicato. Egres io Constantinopoli statim occurrerunt plaustra

puerorum puellarumque, quae eXHung ria Constantinopolim venales ducebantur. Quo genere mercis nullum frequentius; neque aliter quam Antverpia eXeuntibus variae mercium sarcinae solent Occurrere;

nobis subinde obviam fiebant omne genus misera mancipia Christiana , quae in diram

servitutem abducebantur juVenes, provectiorisque aetatis homines gregatim agebantur , aut ita catena illigati, quemadmodum apud nos Venales equi, longo ordine trahebantur. Quae cum viderem , ViX l crymas tenebam, & infelicem populi Christiani conditionem miserabar. Hoc si si iis non eli, ut inauspicato iter ingressus via dear , accipe aliud. Commendarant mihi collegae quosdam de suo comitatu, longioris in Turcia morae impatientes , ut eos mecum reducerem. Cum his ergo bidui . iter progressus. Video qui inter eos erat

caput,

110쪽

Disola I. 97 caput, quemque ab officii nomine ritu

dam vocabant, ferri in curru, aegrotum nudato pede; in quo pestilentem anthra-ἀem habebat, doloris allevationem hac ratione quaerens. Ea res nos Omnes quidem Vehementer commovit, Verentes ne hic

morbus, ut solet, latius serperet. Neque diutius cum hoc morbo est conflict tus , quam dum Hadrianopolim, quae non longe aberat, Veniremus. Quo ex loco migravit ad plures. Ecce hic aliud ex alio malum. Reliqui Ηungari in mortui exuvias involant: alius caligas, alius thoracem, alius, ne quid periret, interulam, alius linteamina arripit: neque prohiberi pos. sunt, quin se nobiscum una in apertissimum periculum conjiciunt, circumcursi hat medicus, perque Deum obtestabatur, ne illa tangerent, eX quorum contagio Certum paratum esset eritium. Sed surdis canebat. Ergo altero , quam Hadrian poli discesseramus, die illi iidem steque res medicum meum circumsistere; aave sus capitis dolorem totiusque corporis gravitatem cum animi quadam tristitia & d jectione conjunctam remedium petere p stis esse initia suspicari. Hic medicus: non se frustra monume; habere eos quod tan opere e etivissent; nolle quidem iis deesse: sea quam facultatem rebus omnibus G ne

SEARCH

MENU NAVIGATION