장음표시 사용
121쪽
D. Legationis Turcicaelisola secunda.
ACCEPI literas tuas, quibus scribis
te audivisse de mea in Thraciam si cunda prosectione, taeterum mir ri, qui me huc impelli passus sim, ut vel ti bis ad eundem , locos illos barbarie αferitate infames reviserem: scire Vero e pere , quis fuerit istius itineris processus , quem hic rerum statum offenderim, quomodo acceptus sim, denique ut valeam, quam Vivam ex sententia, ecqua sit spes propinqui reditus. De his ut tibi scribam, pro jure veteris amicitiae nostrae postulas. Ad quae ego tibi respondeo. Primum non fuisse vanum, quod de meo in hanc oram reditu audieras neque esse quod mireris. Τenebar promisso ; neque abnuere mihi integrum erat , quod semel recepissem. Fueram a Domino meo clementissimo rege Romanorum Ferdinando destinatus aliquot annorum ad Suleimannum ordinarius Or
122쪽
Epistola II. IO9tor. Id tametsi sic accipiendum videbatur, si pax convenisset: cum tamen pacis spes nondum esset penitus deplorata, nihil erat
Rod me labori vel periculo subtraherem.
Onec hoc negotium certo loco constitisset: ut vel non dubia paX esset, Vel certum M indictum bellum. Eapropter etsi me non fallebat animus, quantum adirem discriminis, maluissemque hanc provinciam alii tradere ; tamen cum non reperirem Vicarium, necessitati, hoc est, principis
humanissimi voluntati parendum fuit. Qui quidem statim ut se Viennam ex Imperii
Comitiis recepit, eaque de me coram i tesserit, quae erant cum Suleianno acta, paratum accinctumque ad iter jussit esse, ut ad eum a quo Veneram, sua mandata referrem. Hiemabat annus ; pluviaeque& frigus, & venti, coelum contristabant,
cum iter Constantinopolim repetere j heor , nullum habiturus Evangelium pronuncio quem referebam. Hic tu mihi, Eis ad eundem , pro quo ego tibi, Bis qua
pulchra. Et ita est profecto, quo consiliis honestis plus est adjunctum laboris & periculi , eo majus decus & pretium est. Ego
mense Novemb. digredior Vienna, longum iter ad inhospitalem Ρontum rememsurus. Non faciam ut abutar patientia tua, teque denuo, audiendis istius itineris tru
123쪽
cis, fatigem : nam tibi quidem a prioris
narratione puta etiamnum dolere aures ,
Iraesertim cum iisdem fere Vestigiis, quiaus illud iter seceramus, eodem regressisimus. Constantinopolim veni, initio Ι nuarii, itineris incommodis, unius de C mitibus meis iactura defunctus, quem se bris ardentis impetus consumpserat, colle gas meos offendi incolumes; caeterum m gnas in rebus Turcicis factas mutationes ;gravi liberatum pericula Besagetem Suieti manni minorem filium , & patri reconculiatum : Achomati Bassae primo Visirio fractam laqueo gulam; Rustanum in pristianum dignitatis locum restitutum. De quiabus paulo post: nunc dicam, quam adis versa principis & Bassarum & reliquorum
Turcarum voluntate exceptus sim. Nam
cum Bassae ut est eorum mos priusquam ad Regem suum introducant) audire ex me vellent, quid reserrem : ubi viderunt Caesarem nolle de suo jure decedere, sed censere aequum servari pacita, quae mouevi neque dolo cum Ioannis Venodae, HVepraesecti Transilvaniae vidua ejusque filio iscisset, graviter & indigne ferebant. G tos longinqui temporis felicitas huic genti spiritus fecit, 'ut nihil iniquum putet quod velit, nihil aequum quod noliti Uitur nobis graviter minari, & magnum denuncia
124쪽
re periculum coeperunt, si cum hujusmodi mandatis in conspectum Regis sui venissemus. Ad quem cum nihilominus amitati postularemus, illi negabant velle sic periculum nostrum secum communicari. Quot enim sibi esse capita, sic ipsi loquum tur ut nos cum tali responso coram principe suo sistere auderent Τ neque enim Obscure haberi eum a nobis ludibrio : quod ipse non esset laturus humaniter. Adesse
eum cum Victore eXercitu, rebuS Contra
Persas prospere gestis praeferocem &supe hum, filio imperii aemulo eX quo cognosci posset, quanta esset iracundia h vivis sublato: quid ei posset esse optatius, quam
ducere in Hungariam, eXercitumque mutis laboribus affectum spoliis & copiis Hungarorum reficere , & ad suum imperium adjungere quod reliquum esset ejus provinciae, quod sane esset non multum. Proinde quiesceremus, si saperemus, ne que quietum excitaremus, neque mala ΠΟ-1tra acceleraremus, satis illa Ventura tempori. Hujusmodi Bassarum sermonibus reis liquorum Turcarum sermones congrue hant. Nam quod fere lenissimum nobis denunciabant, erat, ut duo in tetrum carincerem compingerentur, tertius naso atque auribus truncatis quae mea pars misset ad dominum remitteretur. Ad haec prae-
125쪽
IIa Aut sisbequii ter hospitium nostrum commeantium mutus truces, infesti oculi, nihil nisi saevum& atrOX portendentes notabantur. Atieoque tempore nOS multo asperius tradi re coeperunt, arctius inclusOS tenere, neminem ad nos pati introire, nulli de nostris prodeundi potestatem lacere, ac retia quis rebus Omnibus paene ut captiVos.
non ut Oratores habere. Quae quidem jam seXtum mensem perpetimur, ignari quid ultitra futurum sit. Sed erit quod volet Deus ;certe quicquid futurum est, quicquid si
rendum erit, in caussae decore & honest te magnum nobis erit repositum solatium. Nunc accipe, quae eXpectas de Bajagete ede quo ut planius e onam, paulo altius de Seseimanni liberis repetendum est. S lelmanno quinque fuerunt filii, unus ex concubina BOspnorana natu marimus Μ stapha, de cujus infelici exitu alias scripsi. Ex Roxolana Vero, quam in justae com es locum habet, quatuor, Mahometes, S mus, BajaZetes &Gia tr. Mahometes uxore ducta nam & concubinas mores Turcae vocant) adolescens lato functus est
Supersunt Selimus & B Getes; Gangae
natu minimus hunc vitae sortitus est exutum. Cum esset allatum Constantinop lim Mustapham. eXstinctum, adolescenS nec
animo nec corpore latis validus namgi . ho
126쪽
sola II. II 3bo deformabatur vehementer pertimuit, cum intelligeret sibi quoque hujusmodi casum ex propinquo impendere. Non enim sibi longiorem incolumitatem dari, quam dum pater Viveret : quo compostato , ei quicunque in imperium successisset, idem futurum regni initium, quem sibi viatae finem; nulli parsurum ex fratribus, sed
omnes eX aequo ut regni aemulos, sublat Tum e medio , de quibus sis unum sore ;qua cogitatione, non secus, quam praesem te jam eritio , ita exhorruit, ut in mo hum incideret, eX Ouo mors consequuta
esti Supersunt ut adii) duo ; quorum
alter, utpote Selimus natu major Vesu tate patris ad imperium destinatur. Baj getem studium & pietas matris sublevat, sive ea commiseratio est inevitabilis exitii, sive obsequio, seu qua alia ratione matris animum ita sibi devinxit. Dubium certe nulli, quin si illius stetur arbitrio, ipsa Selimo Bajagetem praelatura, atque in imperio collocatura sit. Sed dandus est lo-Cus paternae voluntati, in eo fixae & confirmatae , ne post mortem suam, si fata sinant, regnet alius quam Selimus. Cujus rei non ignarus BajaZetes omnia circun spicit, si qua necessitatis vim declinare,& certam cum imperio perniciem commutare possit , neque Vero matris Ru
127쪽
II 4 Aug. Rustiquit stantque favor rebus suis penitus eum dissidere patitur, & existimat praeclarius de imperio contendentem , festumque periclitantem cadere , quam fratrix carnificis manu , tanquam victimam imglorium jugulari. Cum esset ea memte BajaZetes , & jam a Selimo non o scura simultate diffideret, visa est non incommoda offerri occasio , eX invidia caedis Mustaphae , faciundi initium eorum motuum , quos jamdiu volvebat inmmo. Tantum sui desiderium Mustapha reliquerat, ut multos post ejus mortem
Visere taederet, adeo omnem fortunari
. suarum spem in eo collocaverant, quibuS illud erat optatissimum, ut vel ejus iri
Tiam ulciscerentur, vel eodem sortis eVe tu defungerentur; quosdam timor eX co
scientia, quod ei studuerant, ita sollicitos
habebat, ut nullam non conditionem praesenti statu potiorem ducerent; itaque re-Tum noVarum causaS quaerebant, omni
que turbare cupiebant. Dux modo desuderabatur : Mustapha quidem ad vitam re-Vocari non poterat; vivus fingi poterat. Id consilium Bajageti, quem nihil horum 1 giebat , ad ea quae cogitabat, visum est aptissimum, ergo per suos clientes homunem quendam obscurum, sed promptae audaciae eXcitat, qui se Mustapham profiteri
128쪽
Epistola II. II steri, atque ejus person sustinere audeat, cujus neque statura, neque facies, neque reliqui corporis habitus a Mustapha murum abhorrebat. Hic primum tanquam fuga elapsus in ea parte Thraciae se ostem dere coepit, quae supra Constantinopolim est, vergitque ad Danubium , nec proincul abest a Moldavia & Valachia provinciis;& cum eo nomine ad reS novas, magnas
opportunitates habebat, tum quod multis equitibus abundabat, qui Mustapham praecipue coluerant. Huc tanquam ex itinere se applicat. Ρaucis comitatus, & veluti fallere cupiens. Rogati, ut fit, ejus minmites , quis esset, timide innuunt magis, quam declarant, Multapham esse : nec ipse diffitetur, eo magis accenduntur homines cupiditate cognoscendi. Qui facto initio gratulatur sibi de felici ad eos adventu , & pro incolumitate sua Deo gratias agit. Νarrat cum a patre arcesteretur non fuisse ausum venire in ejus conspectum, nec se irato committere: sed de sententia amicorum quendam sibi similem multis promissis oneratum, pro se misisse :cujus periculo de patris animo fieret certior. Hunc priusquam ad patrem admi teretur , indicta caussa miserandum in mota dum fuisse strangulatum , projectumque ante ejus tabernaculum: quo tempore fuis-
129쪽
II 6 Aug. Embequii se multos, quibus fraus suboleret; sed majorem eorum fuisse numerum, qui in emrorem inducerentur, ut confusis mortis
acerbitate miseri illius faciei lineamentis fatis opinarentur se intersectum. Quibus re hus cognitis, non fuisse sibi cunctandum, quin fugam capesseret, & saluti consuleret. Ρrofugisse Vero cum paucis, quo obscurior fuga esset, ac proinde tutior. Facto supra ΡOntum per populos Bosphoranos itinere eo pervenisse, ubi plurimum
sibi praesidii in amicorum fide positum esse
crederet: rogare ne sibi deessent, neve mianoris facerent per novercae scelus amictum,
quam rebus integris facere soliti essent. Sibi esse in animo , ultum ire injurias, &suam incolumitatem armis tutari. Nam
quid aliud sibi reliquum y se quidem alia
te nulla superstitem, quam alienae caedis honeficio: satis periculi factum, quo antimo esset in se pater. Per ejus errorem non pietatem Vivere. Quarum rerum caussa usus veneficiis novercae sit, quae miserum senem mente prope alienata &amore ejus insanientem, qua velit, ' circumducat & administro Rullano ad quodvis facinus impellat. Sed gratia Superis, non deesse sibi amicos, quorum auXilio ex his malis emergat, & ab inimicis poenaS repetat: animos quidem sibi etiam
130쪽
rem paternae familiae partem ; magnas ad nominis sui famam confluxuras copias, quicunque nunc mortuum lugeant, qui inulti sint, ad opem vivo ferendam con cursuros. Hospitem modo benigne susciperent, dumque auXilia convenirent, imopem suo praesidio tegerent. Postremo haec jam non amplius in occulto, sed propalam ad quoscunaue deverterat, veluti concionabundus agebat. Concinebant e dem Commemorantes, quos fugae suae comites credi volebat: eadem assirmabant haud parvae autoritatis quidam a B agete ad eam rem opportune praeparati. . . Sic hominum Bajageti ignotorum minima pars in staudem pellicebatur. Nam ea res tanto gerebatur artificio, ut fionnulli etiam, qui vivum Mustapham noVerant, . & j
centem ante patris tentorium recognoVerant ; tamen quod scirent , impense nollent credere, x hunc esse verum Mu- stapham persuaderi sibi paterentur. At Mustaphae familiares & clientes, in γο-rum animis facies & memoria Mustaphae penitus insederat, nihil fallebat. Tamen partim metu , partim dolore & iracundia Caeci, quidvis 1ubire quam sine Mustapha diutius vivere praeoptantes, inprimis ad-Η 3 - erant,