장음표시 사용
111쪽
s8 Aug. Misequii necessariis in itinere destituto dari' eo ipso
die cum ambulatum, uti mOS meus erat,
simul ac in hospitium Veneram, si quid forte dignum cognitu reperirem , prodia issemus: in prato quodam herba incognita sese mihi offerebat. ΕX qua folia decerpta cum naribus admovissem, odoremque allii percepissem, medico , si sorte C gnosceret, in manus dabam. Quam ille diligentius inspectam scordion esse pronunciat ; sublatisque in coelum manibus Deo gratias agit, quod nobis remedio tam opportuno amersus pestem subvenisset: dehinc vim magnam colligit, eamque in grandem ollam conjicit, ignique admovet ut decoquatur : HuMMOS OOno animo esse jubet, atque in eos decoctum hoc pa titur ; ut jam cubitum ituri bene calens Cum terra Lemnia electuarioque disicordii
sumant; monetque ne somnum ante C ,
piant, quam sudorem multum sudarint , Qua re observata, illi postridie redeunt; sibique melius esse narrant. tandem p tionem denuo flagitant, qua hausta plane convalescunt. Sic nos Dei benignitate tetrae illius luis metum effugimus. Sed ne sic quidem, quod erat itineris reliquum, sine incommodo conficere potuimus.
Transmissis jam Thracibus & Butaris, qui in Nissam extenduntur : item servi arus, , qui
112쪽
Epistola I. 99 qui a Nis a Simandriam usque pertinent,
ubi Migiani incipiunt, perveneramus Beu gradum, per aestum & calores intentissimos; Leone nimirum & Canicula furentubus. Offertur nobis eo in loco, die, quo nobis piscibus vesci statum erat, ingens optimorum piscium copia: inter quos erant magna proceritate plurimoque abdomine
Cyprini, in Danubio quod genus minime Commendatur capti. Quibus dum mei avidius sese inferciunt; sive ea caussa fuerit sive Occasio, complures in febrim incidum Ea omnis piscium copia quae satiandis XL. hominibus satis fuit, dimidiati disseri pretio
constitit. Sic reliquae fere res parVO V neunt. Foeni inprimis nullum pretium: sumere cuique licet e plenis campIS, quam tum velit; secandi modo labor & vectura imputantur. Quo magis admirati sumus, cum Sinum trajecimus, priscorum Humgarorum judicium, qui Ρannoniam, felix omnium rerum copia domicilium, sibi delegerunt. Magnum spatium terrarum
emensi eramus, Cum trans mare tum citra,
quo tamen nihil praeter torridum & exile
M tantum non ariditate enectum gramen, Ordeum, avenam triticumque Videramus.
At Hungariani ingressis ea altitudine gramen fuit, ut praecedentem currum saepe posterior non videret; quae res magno erat G a aia
113쪽
Ioo Aug. Budequuargumento bonitatis soli. A Simandria ut dixi Raraiani incipitin, pertinentque ad Dravim fluvium: genus nominum Diabulum, nec, ut putant, satis fidum, qui
aut unde nomen aut Originem traXerint,
mihi incompertum; plenam certe studii voluntatem nobis ostendebant. Per eorum aliquot ignobilia loca venimus Esseta saepe magna ex parte luto inducta clausum, nobile clade Κatrianeri & nostri exercitus internecione Oppidulum. Hic me corripuit febris tertiana , vim caloris ferre nequeuntem, quo per apertos &patentes Hungariae campos torrebamur. Ab inea transmisso Dravo venimus in Lasqueu: ubi cum sessus de via aestuque& febre confectus quieti me dedisssem , adveniunt interea ejus loci decurio nes ut adventum gratulentur ; afferun que grandissimos pepones pyraque & pr na Varii generis; vinum praeterea & p nem ; omnia sane eXquisitissima, quibus nescio an quicquam melius ferat illa deca tam & ab ubertate soli tantopere celebrata Campania; his oneratur longa mensa in cubiculo ubi quiesco. Hungaros ad coe nam mei retinent; quod ad me non aia mitterentur , morbum e usantes. Ubi eXpergiscor; conjicio oculos in illam me sam, incertus an Vigilans an per insomnium,
114쪽
. Episola I. Io Imihi cornucopiae videor videre : donec medicum unde illa sint, percunctor. Nam rat ille se eo loco e onenda Curavisse, ut saltem adspectu recrearer. Num gustare liceat, rogo. Non prohibet, dum gustentur modo. Sic stilus omnibus & leviter degustatis , non leviter recreatus sum. Postridie adsunt Hungari: sua ossicia ἄ- ferunt : seque Caesari, conquesti de victinorum nonnullorum injuriis , Commemdant. Hinc venimus in Molia Z, sin
stum clade Ludovici Regis Hungariae locum. Vidi non procul ab eo municipio rivulum valde depressum & profundum praeruptis ripis : in quem cum equo delapsus, periit. Infelix juvenisi qui nescio
imprucientiore an inauspicatiore consilio, Cum erigua militum tumultuariorum &magna eX parte rusticorum inermium manu , contra ingentra eaSdemque eXercitatissimas Suleimanni copias stare non dubia rarit. Et MohacE veni Taenam, ex Tuuna Felduar. Inde trajeci in insulam Dan hii , bene magnam, quae a Raraianis incOlitur : Cophin vocant. Unde rursus trajecto Danubio veni Budam H. die postquam Belgrado profectus eram, Augusti IV. mutitis in eo itinere amissis equis, pastu recemtis ordei & aquae stigidioris potu suffoc tis: multis item elapsus periculis propter G a latro-
115쪽
latrocinia, quibus totus ille tractus insest tur, praesertim ab heydonibus. Qua de re postmodum constitit indicio quorumdam, quos Bassa Budensis supplicio ais cit : qui lassi sunt se in alveo lati torrentis. cui pons erat in ositus pessime constructus. ut nos ex insidiis adorirentur, delituisse. nihil est minoris negotii, quam plureS a paucioribus in hujusmodi pontibus ci
Cumveniri. Cum enim propter vitium pontium hiantesque rimas sive lacunas non
possis sine magno equi lapsus periculo, uantumvis advertas, incedere ; si sinit a
Onte qui Occurrant, aliique a tergo imstent ; latera vero infestentur ab iis, qui pugnant eX alveo , & in fruticibus ulu que abduntur, cum propter vitium pontis
in equo ViX te movere queas, non est dubium, quin pejus quam illi quondam in furcis Caudinis capi vel occidi possis. ΜLhi tamen non constat, ait multitudo nostra; an conspectus Hungarorum, quOS habebam mecum, an quod longo agmine incederemus ; neque eodem tempore
omnes in ponte consisteremus , an quid aliud eos terruerit. Quicquid id vero fuerit, Dei gratia incolumes Venimus Budam. Quo in loco Bassam non offendimus. Temdebat e regione in campis prope Ρaestum; ubi, more Bungarorum , comitia militaria
116쪽
Epistola I. IO3habebat : Dcos Vocant : aderant complures vicini Sin acci : nonnulli exspectabantur. Ea caussa, cum admitti ad eum postularem, in diem tertium sum rejectus: quo major esset Sin accorum & militum frequentia. Arcessitus, trajicio in ejus C stra. Multa conquestus est de Hungarorum quorundam injuriis. Est hoc omniano utrique genti commune non minus Turcis quam Hungaris, ut cum ipsi injuriam fecerint, ultro expostulent. Addidit etiam vindictie minas : & fortasse praesem lis terrore eXercitus, se multum proficere arbitrabatur. Respondi paucis, quam ille Culpam in I ungaros conferret, justius Tu cis assignari. Me vel in itinere incidisse in ejus milites, qui fortunas miserorum Cestistianorum R. Μ. colonorum ferrent Verentque; quemadmodum acciderat. N
sponciebat, se quosdam contumaces Christianos domino suo subditos puniendos diripiendosque militibus objecisse. Post hujusmodi altercationem, ego ab illo dumissus sum propemodum enectuS, Cum eo die me febris accessio premeret. Altero iter Strigonium prosequimur, accepto altiquot equitum Turcicorum praesidio. Erat mihi animus transmisso Danubio , pern
ctare in pago, qui est in adversa arci Strugonio ripa, quo postridie maturius Com-G 4 mar
117쪽
Io4 Aug. Misequii maronium perVenirem; atque ita febrem eo die cui putabam) redituram facilius tolerarem. Ideo ducem nostrum, ut aliquis qui pontonem in hanc ripam traduceret, mitteretur rogabam, quo celerior esset trajectus. Id tametsi1 fieri pluribus de causis V, poterat; tamen partim quo mihi fati faceret, partim quo Singlacco adventum meum significaret, duos praemittit. Cum illi unius horae spatio jam praecessissent; vident adstare equites IV. sub umbra a horis paulum extra viam. Illi Turcas r ii, quod erant eo habitu, deflectunt. Α cedunt propius, percunctantur num iis locis satis pacata sint omnia, illi nihil respondent, sed strictis gladiis faciunt in eos impetum , unique vulnus in adversum os imiligunt ; quo nasum ita incidunt, ut m jor pars in mentum propenderet. Quo facto, equum, quem loro ducebat, arrupiunt : cui unus insiliens suum macilem tum & nullius pretii pro illo relinquit. Qua permutatione facta , capessunt f Ram, at Turcae magno cum eiulatu & so do spectaculo ejus qui Vulnus acceperat, ad nos se recipiunt : monemurque ut ad pugnam parati simus, quo detectas insidias Perrumpamus. Ego quoque in equum, quo meis animum adderem, inferor. Sed sero, jam depugnato proelio, VenimuS. Ilu
118쪽
lisola I. IOSIi de praeda, quam erant nacti, conserVanda magis quam de pugna soliciti, praecipiti si ga Giaurinum nostrae ditionis oppidum,
Cujus erant praesidiarii, repetebant. Turcae Eos nobis procul ostendebant cursu colles vicinos, qua itur Glaurinum, tranSmitte tes. Ita ventum est Strigonium, ubi post xo die humaniter me Singiaccus conVenit, monetque inter caetera, meminerim insolentiae militum Hungaricorum : quos ne praesentiae quidem meae R. M. Oratoris re- Verentia , quominus ingenio suo uterentur, retinuisset: darem operam ut equus qui esset abductus, reduceretur. Stabat imterim meus Turca, qui VulnuS acceperat, in ejus atrii angulo, capite obvoluto , Ob Consurum nasum, raucum & miserabile quiddam sonans; postulansque, ut Casum suum munere aliquo consolarer. Dixi d
turum quod sanando Vulneri esset satis. Dedi itaque duos aureos ducatos. Ille petebat amplius. Sed eum Singiaccus repressit, idque illi sanando fatis superque esse
confirmavit; fatale ejus infortunium non debere in me transferri. Ita dimissiis venio eo die Commaronium. Ubi cum diu stato suo tempore meam febrim eripectassem ; illa postremo me liberatum sensi, neque ausam fuisse Turcicam febrim in ianes Christianorum transire. Itaque Deo
119쪽
egi gratias, qui me & morbi & longae difficilisque peregrinationis molestiis eodem tempore liberavisset. Biduo post veni
Viennam : ubi Romanorum Regem Ferditinandum dominum meum clementissimum non inveni. Est Viennae ejus loco Rex Bo- hemiae Maximiliarius, cujus humanitas prae teritorum laborum memoriam magna ex parte mihi abstulit. Caeterum ita etiamnum squalore & macie extenuatus sum, &itineris morbi incommodis, ut multi suspiacentur mihi infusum a Turcis Venenum.
Nuper certe, cum hic esset Ferdinandus Archidux, eumque salutarem; eX quodam de suis quis essem rogavit: ille, quod quiadem audire potui, me esse eum, qui recens ex iis locis venissem, e quibus ita affectos redire mos esset, respondit : holetum fortasse, qualem Olim Claudius, me degluttiavisse volens imauere. Sed ego horum nihil esse scio. Nec dubito, quin postquam alia quandiu conquievero, & colorem & vires& pristinum totius corporis habitum sim recuperaturuS, quemadmodum sensim fi ri quotidie experior. Interea feci Regem
Romanorum ae meo reditu, semestribusque induciis, & summa rerum gestarum certiorem. Ubi ex comitiis, in quibus 'nunc abest, domum redierit, singillatim omnia subtiliusque ei commemorabuntur.
120쪽
lisola I. IO multi qui una mecum ire Constantinopolim metu aut re alia deterrebantur, magno nunc una rediisse redemptum vellent. Sed apposite Ρlautinus ille : Qui hucleum eqse vult, frangat nucem. Injuria fructus partem desiderat, qui in laboris parte non fuit. Habes iter meum tam Amasianum, quam Constantinopolitanum, crasso filo deductum; quemadmodum, si praesens esseS, Coram narrarem. Ad eXcusationem styli debebit valere, quod tibi praepropere petenti morem gessi : neque te a sestinam te & vehementer occupato elegantiam , Orationis, quam ne meditatus quidem &otiosus praestare possem , aequum est requirere. Me quidem in hac mea infantia consolabitur nullius mendacii sibi comscius animus. Quod est in hujusmodi na rationibus praecipue spectandum. Bene V le. Vienna Austriae Kalend. Septembr.cD D LIV. UM