장음표시 사용
81쪽
68 Aug. Busbequii Turcae pulcherrimas eleemosynas judicant; ut quae publice & in commune prosint. Non procul ab hoc loco Oimanti ad dextram ostenditur receptaculum ut puto Othomanni illius, qui princeps Othomam
nam domum nobilitavit. Ex his angustiis in latissimos campos descendimus; in quibus primam noctem sub tentoriis egumus. Ia enim Visum ad tolerandum cal rem aptius. Locus dicebatur Chia ada.
Vidimus hic subterraneam domum, cui per solum impluvium lumen infundebatur. Vidimus item capras illas, eX qu rum vellere sive pilo ne de lana caprina mihi controversia sit) pannus ille teritur,
quem cymatilem sive undulatum Vocant. Est earum tenuissimus mireque nitens pulus, ad terram usque propendens. Hunc non tondent, sed depectunt caprarii, non multum pulchritudine cedentem serico. Caprae saepius in fluminibus larantur, se mine pascuntur per eos campos exili & si co; quod ad lanae tenuitatem multum com
ferre certum est. Nam constat alio transislatis non manere eandem sed una cum
pabulo mutari; totasque ita generare C Iras, ut ViX agnoscantur. Deductum exujusmodi vellere ab ejus regionis mulieri bus filum Ancyram portatur Galatiae u bem , ubi & texitur & tingitur, ut pω sterius
82쪽
Epistola I. Θlterius dicetur. Est quoque frequens iisdem locis genus illud ovium neque enim eX alio sere constant greges) quod pii guem & ponderosam caudam trahit; quae
modo trium aut Ouatuor , modo etiam
octo aut decem librarum est. Quinimo in eam aliquando magnitudinem eXcrescit in ovibus vetustioribus, ut duas rotulas cum media tabella subjici necesse sit, in quam illa recumbat ut oves trahant quod serre non possunt. Hoc tu fortasse vix
credes: nec tamen quicquam mentior. Quamquam , ut non negaverim talia
hus caudis non deesse suum usum pro ter copiam pinguedinis, caro tamen reiniqua mihi durior & insuavior, quam sit ovium nostrarum, videtur. Qui his gregibus pastores praesunt, noctem & diem degunt in campis; uxoresque & liberos circumvectant in curribus, quibus pro domiciliis utuntur : nisi quod aliquando eXLgua tabprnacula tendant; longe vero lateque Vagantur, modo CampOS, modo . editiora loca, modo valles, ut ratio te
poris & pabuli postulat , persequentes. videor mihi deprehendisse in ea regione
aves nonnullas nobis invisas adeoque i cognitas : inter alias, genus est anatum, quod non immerito quis inter cornicines retulerit. Ita voces cornuum sonitum initia
83쪽
o Aug. Busbequii tantur, quae inflare solent per dispositos equos iter facientium duces. Estea avis, quamvis inermiis, audin & strenua: quam etiam malos daemones terrere TurciS pe suasiun est: certe libertatis adeo retinens, ut etiam per totum triennium in corte n trita , facultatem nacta, libertatem saginae anteponat; sedesque naturales & suetos alveos volatu repetat. ει Chiausiada veniamus in Karsy; ex hoc in Hagdengri, dei de in Magotthou : ex Mamissio trania missis Sangario fluvio , qui defluit in Ρontum , eX Phrygia, venimus in Mahathli;
ex eo in Zugli; inde Chilancycli: ex Chylancycli in Jalanchich: ex Jalanchich in
Boiughin: inde attigimus Ancyram, quam Turcae Augur Vocant. Ancyrae mani Sunam diem. In magnis caloribus parum properabamuS, nec caussae esse credebant Turcae, cur amplius festinaremuS, m rante adhuc oratore Regis Ρersarum; cum quo nos eodem fere tempore volebant V
nire Amasiam. In tot pagis, quot supra nominavimus , nihil admodum vidimus admiratione dignum; nisi quod inter sepulchra Turcarum nonnunquam incidiamus in columnas aut lapides antiquos ex egregio marmore: in quibus inscripti num Romanarum aut Graecarum eXtabant vestigia, sed ita mutila, ut legi nequirent. Nam
84쪽
Nam in eo quidem omnis oblectatio mea Consumebatur , cum attigeram hospitium, quod vel inscriptiones antiquas, Vel n misinata Romana aut Graeca, Vel certe rariores plantas inquirebam. Solent vero Turcae procul comportatis ingentibus saxis sepulchra suorum, alioqui inania, nulla injecta terra, tegere; ea quidem de caussa, ut malo daemone accusante & rationem viatae a mortuo migente nam ita credunt defendente vero bono Genio, locus sit ubi mortuus sedere, & se caussae commodius dicendae possit erigere. Idcirco Vero gravis lapis injicitur, ut tutiora sint cad
vera a canum, luporum, reliquarumque
hestiarum injuriis: in quibus inprimis est hyaena, regionibus iis satis frequens, illa sepulchra suffodit, extrahitque cadaVera, portatque ad suam speluncam : juxta quam
videre est ingentem cumulum Ostium humanorum , Veterinariorum & reliquorum Omne genus animalium. Bestia est hyaena
lupo aliquanto humilior; sed nihilo hr vior : pellem habet lupi similem, nisi quod pilo sit horridiore & grandibus maculis nigris distinguatur, caput ei spinae dorsi
contiguum; sine ullis vertebris: ut cum respicere velit, totam se vertere necesse habeat. Pro dentibus os habere dicunt continuum. In amatoriis ei vim magnam
85쪽
2 Aug. Rusisquil rcae, ut etiam Veteres, tribuunt. Cumque essent duae eo tempore Constantinopoli, mihi tamen Vendere graVabantur .
quod se Sullanae, hoc est, principis uXori, eas reservare dicerent. Quippe quas philtris & magicis artibus animum mariti retinere , recepta in vulgus ut dixi) opianio est. Fallitur vero Bellonus, qui hyaenam putat, quem Canum sive selem Lia hettum vocant. Jam ride quantum lubet, si unquam risisti. Fabulam audies, quam ex ore populi reseram. Ajunt hyaenam, quam ipsi Graio vocant, sermonem intelligere humanum veteres etiam imitari dixerunt proptereaque a venatoribuuhunc in modum capi. Accedunt ad ejus Coernam : quam ex ossium cui dixi) c mulo deprehendi facile est. Subit unus cum fune : cujus partem extremam sociis tenendam soris relinquit; ipse identidem pronuntians, Ioctur Iocitur Mutar illam se
non reperire , illam non adesse, intror
pit. At hyaena, quae se latere nescirique
ex ejus sermone putat, manet immota,
donec sibi crus fune vinciatur; subinde
venatore illam non adesse clamitante. D inde cum iisdem verbis retrocedit. Sed ubi jam ex spelunca evasit, derepente clamore magno hyaenam intus esse pronum
tiat , quo illa intellecto, vehementi im-
86쪽
vem, ut fugam capiat, nequicquam prosilit, venatoribus per funem, quo crus ei implicatum diximus, retinentibus. Sic eam vel occidi, vel adhibita industria nam
rant , Vivam capi. Nam animal saevum est,& quod se impigre defendat. Sed de hyaena satis. Veterum numismatum ibidem magnam passim copiam reperiebamus, praesertim posteriorum Imperatorum ; tam stantinorum, Constantium Iustinorum, Valentium, Valentinorum , Numerian
rum , Ρroborum , Tacitorum, & id genus simili L. Quibus multis in locis Tu
Me pro ponderibus utebantur, nimirum unius drachmae vel dimidiae; vocant Gaurmanguri: ac si dicas, nummos paganorum sive infidelium; praeterea multa erant Vicianarum Asiae civitatum Amysi, Synopis, Cumanorum, Amastris; & ipsius denique
Amasiae quo tendebamus nonnulla. In quo faber quidam aerarius mihi magnopere movit stomachum, a quo, cum numism in requireremus, ingentem se aulam paucis ante diebus plenam habuisse narrabat; ex quibus lebetes aeneos aliquot conflasset, quod nullum eorum aut usum aut pretium putaret esse. Sane magno mihi erat dolori, tantum periisse antiquitatis. Sed ego illum ita ultus sum, ut dicerem, me centum aureos pro iis, superessent modo, E s nume-
87쪽
4 Aug. Budequii. numeraturum. Sic illum non minus a Lso eo e faucibus holo tristem a me dimisi . quam ille me ea Vetustatis jactura comm verat. Ρlantarum quidem, qua iter faciebamus , nobis incognitarum non maxima copia occurrebat. Pleraeque eaedem erant
cum nostratibus: nisi quod pro ratione soli laetius aut malignius proVeniebant. Amomum , quod Dioscorides etiam in Ρonto nasci scribit, ne quicquam magno studio requisivimus: ut nesciam; stirps ne ea i terierit an solum verterit. Ancyram Veniamus , mansione a Constanti poli, XIX.
Est id oppidum Galatiae, callorum aliquando sedes, Tectosagum Plinio & Sir
boni non ignotum : quamquam illud fortasse, quod nunc exstat, veteris oppidi
pars tantum fuerit. Canones AEquiram VO-cayt. Hic pulcherrimam vidimus inscruptionem; & tabularum illarum quibus imdicem rerum a se gestarum compleXus est Augustus exemplum. Ιd, quatenus legi potuit, per nostros homines transcribendum curavimus. Exstat incisum aedificii, quod olim fortasse praetorium fuerat, duruti & tecto carentis marmoreis parietibus, ita ut dimidia pars intrantibus ad dextram. dimidia ad sinistram occurrat. Suprema capita sere integra sunt. Media lacunis i borare incipiunt. Infima vero clavarum &
88쪽
Disola I. securium ictibus ita lacerata, ut legi non possint. Quod sane rei literariae non meis diocre damnum, est a doctis merito deplorandum : idque eo magis quod urbem illam ab Asiae communitate Augusto dicatam fuisse constet. Hic etiam spectavimuS, quemadmodum & tingeretur & affusa aqua vi preti undas illas acciperet, a quibus & nomen habet & commendatur, pannus ille cymatilis, e lana caprarum , de quibus dixi, conteXtus. Is optimus &praestantissimus 'habebatur , qui latissim
rum undarum vestigia receperat, constat
terque referebat. Quod si qua parte undae
minores disparesque intercurrebant, quamvis idem color & eadem esset materia; tamen aliquot aureis, propter Vitium, munoris aestimabatur. Eo fere panno honestior inter Turcas senectus ornatur: beque
vero Suleimannus in alio vestitu magis spectari se gaudet, quam cymatili; eoque viridi; colore nostris moribus ab ea aetate alieno. Sed eum Turcis commendat religio , prophetaque eorum Mahumetes: Cui is etiam aetate senecta usitatus & familiaris fuit. Niger apud eos color vilis infaustusque habetur. Itaque apparere ibi aliquem in veste nigra , foedi scaevique hOminis est; adeo ut aliquando Balsae nos cum veste nigra ad se accedere & mirarentur
89쪽
τ6 Aug. Busbequiitur, & serio conquererentur: nec quicquam ibi cum nigro vestitu in publicum, nisi aerumnosus, prodit, quem vel insignis paupertas Vel graVis aliqua calamitas premat : color purpurem egregius quidem, sed caedis helli tempore nuntius. Auspiacatiores; albuS, luteus , caeruleus, janthia nuS , muri S , caeterique. Nam Turcae quidem non parum auguriis ominibusque tribuunti Constat aliquando amotos ab
ossicio Bassas propter equi lapsim ac si magni alicujus infortunii id portentum es.set; quod abrogatione ossicii, a publica
calamitate in caput privatum aVerruncaretur. Ancyra Venimus in pagum Baim
rar; hinc in Zareict , mox in ZermeCZii, inde venimus ad ripam fluvii Halys. In pagum Algeos transeuntibus per Nec loca procul videbantur Synopi propinqui
monteS; rubricae, quae ab ea nomen ii het , colorem referentes. Hic est ille Ha-Im , terminus Olim regnorum Medi & Lydorum, de quo Vetus fuit oraculum, fore ut eum tran1gressus Croesus bellum Ρe sis moturus minimum imperium eVerteret , sed quod eum sesellio suum. Erat ad ejus ripam silvula: quam primo, ut ignoti fruticis, mirati sumus, sed mox deprehendimus glycyrrhiam essse, cujus
90쪽
Adstabat sorte ibidem homo rusticanus: eX quo per interpretem quaesivimus, numis fluvius piscibus abundaret; & quemadmodum caperentur. Respondit ille, piscium esse satis, sed capi non posse. Cumque id miraremur; si quis, inquit, manum
injicere conetur , illi se proripiunt, neque Captantem expectant. Et jam ante cum in aves nobis incognitas incidissemus, eaque de caussa, quomodo capi possent, intem rogassemus, alius nescio quis capi negavit, quod avolarent si quis capere conare tur. Habebat alter ε meis collegis Fram Ciscus Zay retia, quae mox ad piscationem
expediri jussit. Capti cum alii pisces,
tum frequens Danubio siturus. Multi praeterea in eo flumine cancri marini, aut Certe marinis perquam similes. Turcae qui aderant, tantam Christianorum industriam satis nequibant mirari. Quid ergo 3 immies ; nulline sunt in Turcia piscatores ΤSunt sane; sed in illis locis oppido quam
pauci. Ac memini alio loco magno C chinno rideri nos, cum pisciculoS, quos vulgo fundulos vocant, aeducto rivo captaremus. Quid enim tam minutum pis.cem sectaremur; quem usum aut fructum ex eo speraremus 3 neque fatui animadvertebant, eX magna horum pisciculorum copia ingentes nobis struices patinarias