장음표시 사용
321쪽
Ante hos autem dies Abramio Alexandrino veniente sanctitati vestrae rescripseram, vel quid de scriptis vestris quae contra hereticos Agnoitas edidistis senserim vel cur tarde responderim. Sed isdem Abramius navigii necessitates compulsus diu perhibetur in Neapolitana civitate demoratus atque in eo sensu, quod dudum scripseram, ita rescribo quia de doctrina vestra contra hereticos qui dicuntur Agnoitae fuit, valde quod ammiraremur, quod autem displiceret, non fuit. In eodem autem sensu iam dudum communito filio nostro Anatolio diacono plurima ScripSeram. Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset, quod in diversis linguis spiritus non fuerit diverSUS. Nam hoc quod de ficulnea dixistis in eo Sensu proprie is beatus Augustinus loquitur, quia, cum Evangelista subiunxit: u Nondum enim erat tempus ficorum η, aperte cognOScitur, quod per ficum Dominus fructum in Synagoga quaeSierat, quae solia legis habuit, sed fructum operis non habebat.
Non enim poterat creator omnium nescire, quia fructumao ficus non habuit, quod, dum tempuS ficorum non eSSet, omnes poterant scire. De eo vero quod Scriptum eSt, quiau diem et horam neque filius neque angeli Sciunt O , omnino recte VeStra Sanctitas sensit, quoniam non ad eundem si lium iuxta hoc quod caput est, sed iuXta corpuS eiuS, quoda, noS SumuS, eSt certissime reserendum. Qua de re in multis locis isdem beatus Augustinus eo senSu utitur. Dicit quoque et aliud, quod de eodem filio possit intellegi, quia omnipotens Deus aliquando more loquitur humano, Sicut ad Abraham dicit: si Nunc cognoVi, quia timeS Deum n, non 3o quia se Deus tunc timeri cognoverit, Sed quia tunc eundem
322쪽
Abraham secit agnoscere, quia Deum timeret. Sicut nos diem laetum dicimus, non quia ipse dies laetus est, Sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens filius nescire se dicit diem quem nescire facit, non quod ipse nesciat, Sed quia hunc scire minime permittat. Unde et pater solus sdicitur scire, quia consubstantialis ei filius ex eius natura, qua est Super angelos, habet, ut hoc sciat, quod angeli ignorant. Unde et hoc intellegi suptilius potest, quia incarnatus unigenitus factusque pro nobis homo persectus in natura quidem humanitatis novit diem et horam iudicii, sed tamen i Ohunc non ex natura humanitatis novit. Quod ergo in ipsa noVit, non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam iudicii per deitatis suae potentiam novit, sicut et innuptiiS, cum mater virgo diceret vinum deesse, respondit: si Quid mihi et tibi est. mulier Θ Nondum venit hora mea n. ISNeque enim angelorum Dominus horae subiectus erat, qui inter cuncta quae creavit horas et tempora secerat; sed quia mater Virgo, cum vinum defuit, per eum miraculum fieri volebat, statim ei responsum est: u Quid mihi et tibi est, mu- lier Θs Ac si aperte diceretur: Unde facere miraculum zopossum, hoc mihi ex patre, non eX matre eSt. Ex matre enim mori poterat, qui ex natura patris miracula faciebat. Unde et in cruce positus eandem matrem morienS recognoVit, quam discipulo commendavit dicens: si Ecce mater tua n.
Ait ergo: u Quid mihi et tibi est, mulier Θ Nondum asu Venit hora meas. Quod est: In miraculo, quod ex tua natura non habeo, te minime recognosco. Cum hora momtiS Venerit, cognoSco matrem, quia, unde mori possum, hoc ex te habeo. Itaque scientiam, quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis creatura fuit, hanc se 3ocum angelis, qui creatura sunt, habere denegavit. Diem
ergo et horam iudicii scit Deus et homo, sed ideo, quia
I . IOHANN. II, 4. 24 IOHANN. XIX, 7.
323쪽
Deus est homo. ' Res autem valde manifesta est, quia, quisquis Nestorianus non est, Agnoita eSSe nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei sapientiam fatetur incarnatam, qua mente Valet dicere esse aliquid, quod Dei sapientiaue ignoret ξ Scriptum est: si In principio erat Verbum, et Ver-u bum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Omnia si per ipsum facta sunt v : si omnia, procul dubio etiam iudicii dies et hora. Quis ergo ita desipiat, ut dicere prae- Sumat, quia Verbum patris secit quod ignorat λ Scriptumio quoque eSt: si Sciens Iesus, quia omnia dedit ei pater inu manus n: Si omnia, prosecto et iudicii diem et horam Quis ergo ita stultus est, ut dicat, quia accepit filius in manibus quod nescit λDe eo vero loco in quo mulieribus de Lagaro dicit: iue u Ubi posuistis eum Θ n ipsa specialiter Sensimus, quae Sensistis; quia, si negant scisse Dominum, ubi fuerit Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compelluntur fateri, quia nescivit Dominus, in quibus locis se Adam et EVa post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: ao u Adam, ubi es λη aut cum Cain corripit dicens: u Ubiu est Abel frater tuus y n Qui si nesciebat, cur protinus adiunxit: si Sanguis fratris tui de terra clamat ad me ηλ
Quamvis hoc in loco Severianus Gabilli aliud loquitur di
cens, quia hoc mulieribus Dominus quasi per increpatio-as nem dixerit, quod mortuum LaZarum, ubi posuerint, requisivit, ac si aperte Evae culpam memorans mulieribus diceret: ego Virum in paradiso posui, quem vos posuistis insepulcro.
7. IOHANN. I, Ι. II. IOHANN. XIII, 3. IS. IOHANN. XI, 34. Io. Gen. III, S. II. Gen. IV, 9.
22. Gen. IV, Io. 23. Severianus Gabalorum episcopus, Chrysostomi acerrimus impugnator, a in homiliis decla-α maior admirabilis n ut in GENN. De vir. sit. II; cuius quaedam homiliae exstant, quarum elenchus v. in BARDENHERER, II, p. I 43.
324쪽
Ad haec vero mihi isdem communis filius Anatolius diaconus respondit aliam quaestionem dicens: Quid, si obiciatur mihi, quia sicut inmortalis mori dignatus est, ut nos liberaret a morte, et aeternus ante tempora fieri voluit temporalis, ita Dei sapientia ignorantiam nostram suscipere sdignatus est, ut nos ab ignorantia liberaret λ Sed ad haec ei necdum respondi, quia gravi nunc usque infirmitate detentuS Sum. Iam nunc autem VeStra coepi oratione convalescere et ei, si ita persecte convaluero, ut dictare Valeam,
adiuvante Domino respondebo; de quibus vobis mihi nihil 1 odicendum est, ne videar docere quae nostis, quia et medicamina vires medendi perdunt, quae membris sanis ac sortibus apponuntur. Indicamus praeterea, quia gravem hic interpretum difficultatem patimur. Dum enim non sunt, qui SenSum de Is SenSu eXprimant, Sed transferre verborum Semper proprietatem Volunt, Omnem dictorum sensum confundunt. Unde agitur, ut ea quae translata fuerint nisi cum gravi labore intellegere nullo modo ValeamUS. Benedictionem vero sancti Marci evangelistae et vestrae zobeatitudinis accepi. Ligna autem transmittere Volui, Sed quia navis parva fuit quae Venit, ea portare non potuit, quamvis haec ipsa, quae viderunt Alexandrini venientes, parva sunt. Nam alia VobiS omnino maiora paraVeram, quae necdum ad Romanam civitatem tracta Sunt, quia eX- a Spectavi, ut veniente Alexandrina navi trahi debuissent, et in loco quo incisa fuerant remanSerunt. Omnipotens Deus vitam vestram ad aedificationem sanctae Ecclesiae per tempora longa custodiat vobisque aspiret, Ut pro me enixius OretiS, ut quem propria peccata 30 deprimunt, VeStrae apud omnipotentem Dominum preces
levent. 21. De lignis v. P. II, not. 27, p. 26O.
325쪽
Gregorius I papa Quiricum episcopum et cetiros in Hiberia episcopos caseolicos, quo modo Nestoriani ad Ecclesiam revertendis in catholicorum numerum recipiantur, docet. Eorum ad se litteras a ligatis in urbe me; rosobmitana amissas esse nuntiat. bor, iun. Z iul. 8
GREGORIUS QUIRICO EPISCOPO ET CETERIS IN HIBERIA CATHOLICA ECCLESIA EPISCOPISio Quia caritati nil longe est, quos dividunt loca iungat
epistola. Lator itaque praesentium ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam veniens fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisse easque in Hierosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse. In quibus, is sicut ipse ait, studuistis inquirere, sacerdotes ac plebes quae
Nestorianae hereSeos errore consuSae Sunt, cum ad matrem electorum omnium catholicam Ecclesiam revertuntur,
utrum baptigari debeant, an certe solius verae fidei consessione eiusdem matris Ecclesiae visceribus adiungi.1o Et quidem ab antiqua patrum institutione didicimus, ut, quilibet apud heresim in Trinitatis nomine baptigantur, cum
9. De Hiberia v. P. II, not. I, p. 2 8. I 6. Nestoriani a Nestorio Germanicia oppidulo Syriae oriundo,
qui prius in Laura S. Euprepit
prope Antiochiam monachus et Theodori Mopsumteni discipulus, ad patriarchatum Constantinopolitanum elatus est an. 427. Hic Verbi Divini unionem hypostaticam negavit ac subinde Deum vere
natum crucifixum ac mortuum eSSe.
Docuit insuper, B. Mariam Virginem non esse Matrem Dei sed dumtaxat Matrem Christi, duosque in Christo distinxit Filios quorum unus esset Filius Dei ab aeterno
genitus et consubstantialis aeterno Patri, alter vero Filius ex Maria natuS, qui tantum gratia et adoptione Filius Dei esset. Eius haeresis damnata est in Conc. Rom. an. 43O et EpheS. Oecum. 43 I. ao. Ecclesiae Romana atque Alexandrina diversa usae sunt disciplina in receptione haereticorum,
326쪽
EPISTOLAE S. GREGORUad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arrianos per impositionem manuS OccidenS, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum Ecclesiae catholicae oriens reformat. Monophi- ssitas vero et alios ex sola vera consessione recipit, quia sanctum baptisma, quod Sunt apud hereticos conSecuti, tunc in eis vires emundationis accipit cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint vel isti per pr sessionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceri- 1 o
bus fuerint uniti. Hi vero heretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae, quia et illi Christum dominum non credunt et isti sanctum Spi
ritum perVerSo SenSu eSSe quendam pravum hominem Mo tanum credunt, quorum Similes multi sunt alii, cum ad san- 1 sciam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptismum non
ac eccl. Africana, Syriaca atque Asiae Min. Illae enim ut validum aquae baptismum habebant, dummodo sormulae necessariae adhibitae fuissent: istae autem ut invalidum baptisma haereticorum quoquo modo collatum, retinebant. Cis. TERT. De B t. IS et Querela de rebaptigandis inter Stephanum papam et S. Cyprianum. In nostra Gregorius Romanum
morem confirmat. Cfr. DUCHESNE,
Origines, p. 3386. Monophisitae ab Eutychete
cuiusdam monasterii Constantinopolitani archimandrita qui in oppugnanda Nestoriana haeresi nimio aestu abreptus, in oppositam haeresim impegit, et divinam humanamque naturam in Christo post
incarnationem promi Scue confun
dens, unicam in Christo admisit naturam nempe diVinam, a qua aiebat absorptum suisse quidquid in Christo apparebat humanum. Eius haeresis damnata est in Conc.
II. Bonosiaci a Bonoso Sardicensi
episcopo qui duos in Christo filios
admittebat, alterum aeternum et alterum temporalem. Eius errores
damnati sunt in Conc. Capuano 3 ai) cuius Acta non exstant et a Syricio papa in ep. ad Ausium. Cfr. AMBR. ep. IX, IM; SOZOM. H. E. V, I S.Cat rigae ita a Montano appellati ex vico Phrygiae quodam orto, qui sibi eximium Spiritus
sancti donum, immo personam ipsam arrogabat, atque finem mundi proximam praedicabat.
327쪽
fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum baptisma dici iteratum, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum. Nestos riani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptigantur, sed eos iudaicae perfidiae similes incarnatione unigeniti suae hereSeOS error obscurat, ad sanctam Ecclesiam catholicam venientes de verae fidei firmitate et confessione docendi Sunt, ut unum eundemque Dei et hominis filium Deum 1 o dominum Iesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante saecula et ipsum factum hominem in fine
Saeculorum, quia si verbum caro factum est et habitavit in unobis s. Verbum vero carnem dicimus factum non inmutando quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Incaris nationis enim Suae misterio unigenituS patris noStra auxit, sua non minuit. Una itaque persona eSt Verbum et caro,
sicut ipse ait: u Nemo ascendit in caelum, nisi qui descenu dit de caelo, filius hominis s. Qui filius Dei in caelo, erat filius hominis qui loquebatur in terra. Hinc Iohannesao ait: u Scimus, quia filius Dei venit et dedit nobis sensum n. Qui nobis quem sensum dederit, ilico subiungit: u Ut co-u gnoScamuS Verum Deum n. Quem hoc loco verum Deum insinuat, nisi patrem omnipotentem Θ Sed quid etiam de omnipotente filio sentiat, adiungat: si Et simus in vero filio as u eius Iesu Christo n. Ecce ait Verum Deum patrem, Verum filium eius Iesum Christum. Quem verum filium quid
esse Sentiat, apertiuS oste idat: si Hic verus Deus et vita ae-st ternas. Si igitur iux errorem Nestorii alius verbum atque alius esset homo I us Christus, qui verus est homo, 3o utique Verus DeuS no a esset et vita aeterna. Sed unigenitus filius verbum alv iecula factus est homo. Hic est
328쪽
ergo Verus Deus et vita aeterna. Certe cum hunc Sancta Virgo conceptura esset et loquentem ad se angelum audiret, ait: u Ecce ancilla Domini, fiat sicut dicis n. Quae cum eum concepisset et ad Elisabeth cognatam suam pergeret, ab eadem Elisabeth protinus audivit: u Unde ego digna, ut su mater domini mei veniat ad me λ n Ecce eadem virgo et ancilla Domini dicitur et mater. Ancilla enim Domini, quia
verbum ante saecula unigenitus aequalis patri, mater Vero, quia in eius visceribus ex sancto Spiritu qua eius camefactus est homo. Nec alterius ancilla, alterius mater quia, Iodum unigenitus Dei existens ante Saecula ex eius utero natuSest homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis et mater verbi per carnem. Non autem prius in utero Virginis caro concepta est et postmodum divinitas venit in carne, Sed mox Verbum Venit in utero, mox Verbum SerVata I , propriae virtute naturae factum est caro. Et perfectuS homo, id est in veritate carnis et animae rationalis, natus eSt per uterum virginis filius Dei. Unde et unctus prae participibus dicitur, sicut Psalmista ait: si Unxit te Deus Deus tuus si oleo laetitiae prae consortibus tuis n. Unctus quippe eSt ao oleo, dono videlicet Spiritus sancti. Sed prae consortibus UnctuS eSt, quia omneS nos priuS peccatoreS homines existimuS et poStmodum per unctionem Sancti Spiritus sanctificamur. Ipse autem qui existens Deus ante Saecula per sanctum Spiritum in utero virginis homo conceptus est in fine assaeculorum ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptuS. Nec ante conceptUS eSt et pOStmodum unctus est, sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne virginis concipi a Sancto Spiritu ungueri fuit. Hanc igitur veritatem nativitatis eiuS, quicumque a perverso errore NeStorii revertuntur, coram so Sancta fraternitatiS vestrae congregatione fateantur eundem
329쪽
27 INestorium cum omnibus suis sequacibus ac reliquas hereses anathematiZantes. Venerandas quoque Synodos quas universalis Ecclesia recipit se recipere et venerari promittant, et absque ulla dubitatione sanctitas eos veStra Servatisue eis propriis ordinibus in suo coetu recipiat, ut, dum et per sollicitudinem occulta mentis eorum discutitis atque eos per Veram Scientiam recta, quae tenere debeant, docetis et permanSuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis oreto rapiatis et tanto vobis apud omnipotentem Deum aeternae gloriae crescat retributio quanto multos colligitis, qui vobiscum in Domino sine fine glorientur. Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos proletione custodiat vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat.1ue Data die x kalendarum Iuliarum indictione IIII.
