Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

VII.

293쪽

LXXXII.

Gregorius I papa Columbo episcopo mumidias mandat, ut in episcoporum concilio una cum Hilario chartulario de diaconis Pudentianae ecclesiae et Maximiano a Donatistis corrupto iudicium faciat. Maximianum S removere iubet. De Donatistarum haeresi repellenda addit.

GREGORIUS COLUMBO EPISCOPO Notum est, harissime in Christo frater, quod antiquusio hostis, qui primum hominem de paradysi deliciis in hanc

aerumnosam vitam callida persuasione deposuit, et in eo iam tunc humano generi poenam mortalitatis inflixit, eadem nunc calliditate ovium Dominicarum pastores, quo facilius gregem capiat, transfuSis conatur venenis inficere et iureis iam potestati propriae vindicare. Sed nos, qui licet inmeriti Sedem apostolicam vice Petri apostolorum principis suscepimus gubernandam, ipso pontificatus ossicio cogimur, generali hosti quibus valemus nisibus obviare. Porrecta igitur petitione insinuaverunt nobis praesentium latoresao ConStantius et Mustelus et asserunt, ecclesiae Pudentianae diacones Numidia provincia constitutae, Maximianum ecclesiae eiusdem antistitem in loco, quo deget, corruptum premio Donatistarum episcopum nova licentia fieri permisi Sse, 8. Ad eumdem III, 47; IV, 3 S;

de eodem III, 48. Huius sedes episcopalis ignoratur. Gregorius valde ob animi vim, et ad Romanam Sedem devotionem eum diligebat atque ut suum vicarium in Africa habebat.

23. Donatismus Asricanae ecclesiae gravissimum schisma, quod ut resurrectio errorum Rebapti Ian-

294쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

cum etsi hoc anterior usus permitteret, manere atque per

sistere fides catholica prohiberet. Ob hoc ergo fraternita

tem tuam Scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam, ut veniente ad te Hilaro chartulario nostro, adunato

episcoporum universali concilio, habito prae oculis terrore sventuri iudicii, causa eadem subtili ac sollerti debeat indagatione perquiri. Et si capitulum hoc a praesentium latoribus praedicto episcopo documentis idoneis fuerit adprobatum, a dignitate ossicioque quo iungitur modis omnibus degradetur, ut et ille ad poenitentiae lucra per agnitionem delicti redeat, io

et ceteri temptare talia non praesumant. Aequum enim est, ut qui Iesum Christum, dominum nostrum, heretico accepta pecunia ut fertur vendidit, ab eius videlicet sacrosancti corporis ac sanguinis tractandis mysteriis submoveatur. Si qua autem inter eos extra crimen hoc damn Isrum quorundam Vel pri Vatorum negotiorum, sicut et petitio diaconorum ipsorum continet, versatur intentio, hanc tua fraternitas cum praedicto chartulario nostro probata cognitione perquirat, et inter utramque partem iustitia procedente definiat. 2OPorro autem praeSentium latorum insinuatione didicimuS, Donati Starum heresim pro peccatis cotidie dilauari, et

tum et Novatianorum eSi habendum, indolem politicam rebellionis contra Imperii auctoritatem praese fert. Donatistae nullum Ecclesiae dogma in Fidei symbolum

expreSSum impugnabant, universam EccleSiam ut corruptam respuebant et suam tantummodo puram reman SiSSe clamabant. Horum Schisma tempore Diocletiani perSecutioni S Ortum, toto saeculo IV

per Africam saeviit et ab Optato Mileuitano atque Augustino acerrimc est impugnatum. Tamen

adhuc temporibus Gregorii aliquibus in locis vigebat, ut epistolae huius Pontificis perhibent. Circa historiam atque doctrinam Donatismi cse. DUCHESNE, Le dossierdu Donatisme in mianges, I 89O,

chretienue, II, p. 274 et Seq. 4. Hilarus Papae chartularius Seu notarius ad stordinandas ressi pauperum v in Africam missus

295쪽

DOGMATICAE

Valde plures data per venalitatem licentia post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave

Sit, frater, oportet nos tota mentis intentione perpendere. Ecce lupus Dominicum gregem non iam in nocte latenter, i sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verborum iaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum quem pascendum Su ScepimuS otiosa mente cernimus a bestia devorari Θ Studeamusio igitur cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes imbribus geluque constricti ducunt Saepe pervigiles, ne vel una ovis et non sorte utilis pereat. Quam etsi insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt, quibus cordis anhelant aestibus, in quibusis VocibuS ut eruant captum pecus angustia Stimulante prosiliunt, ne a gregis domino quicquid per incuriam perdiderint exigatur λ Vigilemus ergo, ne quid pereat, et si captum sorte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui pastor pastorum est, Vigi-ao laSse nos circa ovile suum suo dignetur misericors iudicio comprobare. Hoc quoque VoS necesse eSt Sollerter adtendere, ut Si qua contra latores praesentium eiusdem episcopi

fuerit recta petitio, suptili debeat indagatione perquiri, et Si fortasse ipsi quoque pro sua culpa iure feriendi sunt, eisas pro eo quod ad nos fatigati Sunt nequaquam cen Semus eSSeparcendum.

LXXXIII.

Gregorius I papa universos Hiberiae episcopos hortatur, ut dubietate de tribus capitulis ablatu ad catholicam Ecclesiam rePertantur. Librum,3o quem Pelagius cIo papa de hac re scripserat, iis transmittit.

296쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

GREGORIUS UNIVERSIS EPISCOPIS PER HIBERIAΜDE TRIUM CAPITULORUM CAUSA

Scripta vestra summa cum gratulatione suscepi. Sed erit in me uberior valde laetitia, si mihi de vestra contigerit reversione gaudere. Prima itaque epistolae vestrae 3 frons gravem vos pati persecutionem innotuit. Quae quidem persecutio dum non rationabiliter Sustinetur, nequaquam proficit ad salutem. Nam nulli fas est retributionem praemiorum expectare pro culpa. Debetis enim scire, sicut beatus Cyprianus ait, quia: si Martyrem non facit poena sed iosi causa n. Dum igitur ita sit, incongruum nimis est, de ea vos quam dicitis persecutione gloriari, per quam Vos constat ad aeterna praemia minime provehi. Reducat ergo caritatem vestram tandem integritas fidei ad matrem quae vos generavit Ecclesiam. Nulla vos animorum intentio a is concordiae unitate dissociet, nulla persuaSio repetendo Vos

a recto itinere defatiget. Nam in synodo, in qua de tribus

I. Pro Hiberia, omissis quae

a commentatoribus sunt Scripta,

intelligendam censemus Hiberiam Ponticam prope Armeniam maiorem, ut colligitur etiam ex ep. XI, Sa, quam vides infra, ubi agitur de epistolae latore ex Hi-.beria veniente cum episcoporum litteris, quas si in Hierosolimorum

si urbe cum rebus quoque aliis nam i Sit. a. Trium capitulorum causa Seu quaestio ea est quae exarsit circa

scripta Theodori MopsueStent, Theodoreti Curensis atque Ibae, damnata prius ab imperatore Iustiniano an. 344) atque postea a

Concilio Oecum. Constantinopoli

sentiente. Damnatio haec non ab omnibus ecclesiis suit unanimiter

approbata atque ab episcopis praesertim Asiaticis, Gallicis, Histrianis, Africanis impugnata est, nec pugna suit omnibus in locis eodem

tempore sedata, ut ex Registro Gregoriano colligitur. I I. Propositio haec, iisd- verbis invenitur revera in AUGUSTINO,

ep. III, 47 et Comm. in Psalmos XXXI et LXVIII; at CYPRIANUS in libro De Unitate Ecclesiae, XIV.

sententiam huic similem exponit, scribens: si Esse martyr non post test qui in Ecclesia non eSt... a Exhibere se non potest martyrem K qui fraternam non tenuit chari

sitatem D.

297쪽

DOGMATICAE

capitulis actum est, aperto liquet, nihil de fide convulsum esse, Vel aliquatenus inmutatum, sed sicut scitis de quibusdam illic solummodo personis en actitatum, quarum una, cuiuS Scripta evidenter a rectitudine catholicae fideis deviabant, non iniuste damnata eSt.' Quod autem scribitis, quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagellatur Italia, non hoc ad eius intorquere debetis obprobrium, quoniam scriptum est: si Quemu diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quemio u recipit s. Si igitur ut dicitis ita est, ex eo tempore magis dilecta est apud Deum et modis omnibus adprobata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita sit, quemadmodum vos in eius insultatione affirmare conamini, rationem adtendite. is Postquam recordandae memoriae Vigilius papa in urbe regia constitutus contra Theodoram, tunc Augustam, vel Acephalos damnationis promulgavit Sententiam, tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est. Ergo bonam causam habuerunt Acephali et iniuste damnati sunt, postao quorum damnationem talia contigerunt λ Absit. Hoc enim nec VeStrum quempiam, nec alios, qui catholicae fidei mysteriis instituti sunt, dicere, vel aliquo modo confiteri conveniet. His denique cognitis, ab hac quandoque iam deliberatione recedite. Ut igitur de tribus capitulis animisas vestris ablata dubietate possit satisfactio abundanter infundi, librum, quem ex hac re sanctae memoriae decessors. Agitur hic de Theodoro

Mopsuesteno a Conc. Const. II, Sess. IV, damnato.

Io. HGr. XII, 6.I7. Acephali hi haeretici Eutychiani in Aegypto degentes dicti

sunt, qui se a Petro Μongo patriarcha Alexandrino separarunt. Vigilius eos damnavit ineunte anno S 47, cum dec. 346 Totita, Belisario debellato,Urbem expugnaret. 26. librum, id est epistolam a

Pelagio II ad Eliam Aquileiensem

aliosque Histrianos episcopos mis

tulorum defensores, quamque trate PAULO DIACONo, op. cit. III, 2o,

298쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

meus Pelagius papa scripserat, vobis utile iudicavi transmittere. Quem si deposito voluntariae defensionis studio puro vigilantique corde saepius Volueritis relegere, eum vos per Omnia Secuturos et ad unitatem noStram reVerSuroS nihilominus esse confido. Porro autem si post huius libri uelectionem in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita compassione caritatem VeStram ammoneo, ut quoniam Deo suffragante fidei nostrae integritas in causa trium capitulorum inviolata permanSit, romentis tumore deposito tanto citius ad matrem veStram, quae filios suos expectat et inVitat, Ecclesiam redeatiS, quanto vos ab ea cotidie pro vobis expectari cognoscitis.

LXXXIV.

Grerorius I papa Pantaleonem, praesectum praetorio A ricae, adhom Istatur, ut Donatistas comprimat utque quam primum Paulum episcopum miliat.

GREGORIUS PANTALEONI PRAEFECTO ao PRAETORIO AFRICAE Hereticorum nefandissimam pravitatem qualiter lex per- Sequatur inStantius, excellentiae vestrae non habetur incognitum. Hi ergo quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum non leVe peccatum eSt, Si a vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus quantum didicimus ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis ecclesiis auctoritate pestifera

Gregorius ipse adhuc diaconus 27. De Donatistarum errore cst. ScripSerat. P. II, not. 23, p. 23 S.

299쪽

DOGMATICAE

24 Ieiciant catholicae fidei sacerdotes, sed et hoS, quoS Vera consessione aqua regenerationis abluerat, rebaptigare non metuant. Valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis huiuscemodi liceat hominibus pravis excedere. Pri-s mum siquidem quale de vobis hominibus iudicium relinquatis adtendite, si hi qui aliorum temporibus iusta ratione compressi sunt, vobis amministrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu Vestra Scitote requirere, Si tantum nefas, in quantumio possibilitas exigit, emendare neglegetis. Hoc enim excellentia Vestra non amare suscipiat. Nam quia vos ut filios proprios diligimus, propterea haec quae pro VobiS eSSe non ambigimus, indicamus. Paulum vero fratrem et coepiScopum nostrum ad nos sub omni festinatione dirigite, ne cui-1ue quam impediendi eum aliqua excusatione detur occaSio, ut Veritatem pleniuS agnoscentes, qualiter tanti facinoris ultio debeat provenire, Deo adiuvante rationabili possimus tractatu disponere.

LXXXV.

ao Gregorius I papa Theodelindam, Langobardorum reginam, admonet, ut Constantii episcopi Mediolanensis ordinationem et communionem probet, cum professis catholicarum quatuor ynodorum maximeque Chalcedonensis sdem amplectatur.=' , tui.

GREGORIUS ΤHEODEI INDAE REGINAE LANGOBARDORUM Quorundam ad nos relatione pervenit, ab aliquibus episcopis gloriam Vestram uSque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae

26. De Theodolinda cst. P. II, not. 8, p. 227.

300쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

unanimitatis communione suspenderet. Quod quantum vos pure diligimus, tantum de vobis sortius dolemus, quia VOS imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea percipere quae audierint, possunt. Qui dum neque legunt, neque legentibus uecredunt, in ipso errore manent, quem sibi de nobis ipsi fe

cerunt.

Nos enim Veneramur SanctaS quattuor sinodos: Nicenam,

in qua Arrius; Constantinopolitanam, in qua Macedonius Ephesinam primam, in qua Nestorius atque DioscoruS; Cal- iocedonensem, in qua Eutyches dampnatus est. Profitentes, quia quisquis aliter sapit quam hae quattuor synodi, a fide

veritatis alienus est. DamnamuS autem quoScumque damnant et quOScumque abSolvunt absolvimus, Sub anathematis interpositione ferientes eum, qui earundem quattuor SiΠΟ- is lorum, maXime autem Calcedonensis, de qua quibusdam imperitis hominibus dubietas nata est, fidei addere vel adimere praeSumit. Cum itaque haec ex aperta mea profeSSione cognOScitiS, dignum est, ut de Ecclesia beati Petri apostolorum principis sto nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis. Sed in vera fide persistite et vitam vestram in petra Ecclesiae, id est in confessione beati Petri apostolorum principis solidate, ne tot Vestrae lacrimae tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniuntur aliena. Sicut enim rami sine virtute ra- as dicis aresunt, ita opera quamlibet bona videantur nulla Sunt, si a soliditate fidei disiunguntur. Decet ergo gloriam Vestram ad reverentissimum fratrem et coepiScopum meum Constantium cuius et fides et vita olim mihi bene est adprobata, Sub omni celeritate transmittere, eique directis epi- 3ostolis indicare, ordinationem eius quam benigne SuSceperitiS.

8. Prudenter hic Gregorius de cis. ep. V, S9, in P. I, not. II, quinta synodo silet - ut ad episco- p. I 36 - quia ecclesia Mediola-pos Galliarum scribens siluerat: nensis tribus capitulis laverat.

SEARCH

MENU NAVIGATION