Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

DOGMATICAE

6 munt sub aquis η λ Iuxta Iohannis etenim vocem si aquae si sunt populi η, et gigantes sub aquis gemere est, quia quisquis in hoc mundo quasi quadam mole corporis ordine potestatis excreverit, tanto pondera maioris tribulationis sentit, quanto, Super Se regendorum populorum curam susceperit. Sed si sancti Spiritus virtus amictam mentem amaverit, protinus hoc

quod Israhelitico populo corporaliter factum est nobis spiritaliter contingit. Scriptum quippe est: si Filii autem Israhel

si ambulaVerunt per Siccum per medium mare n. Et per Pro-io phetam Dominus pollicetur dicens: si Cum transieris persi aquaS. tecum ero et flumina non operient te s. Illos enim flumina operiunt, quos actiones huius Saeculi mentis perturbatione confundunt. Nam qui sancti Spiritus gratia tenetur in mente, transit aquas et tamen fluminibus non operietur; is qui etiam inter medias populorum catervas Sic peragit greSSuS sui itineris, ut non summittat actionibus caput mentis.

Ego quoque, qui indignus ad locum regiminis veni, infirmitatis meae conscius secretiora loca petere aliquando decreveram; sed superna mihi iudicia adversari conspiciensao iugo conditoris subdidi cervicem cordis hoc praecipue perpendens, quia quaelibet occulta loca sine gratia Dei animam salvare non possunt; quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Loth in perversa civitate iustus fuit, in monte peccavit. Sed ista cur dicimus,as cum maiora noverimus λ Quid enim paradiso iucundius Θquid caelo securius Θ et tamen homo ex paradiso peccando et angelus cecidit e caelo. Illius ergo nobis, illius virtus

quaerenda est et gratia postulanda, sine quo nusquam abSque culpa, cum quo nuSquam Sine iuStitia. Curandum ergo est, 3o ut perturbatio cogitationum non exuperet animum; nam

repelli funditus nullatenus potest. Quisquis enim est in loco

312쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

regiminis, aliquando necesSe habet etiam terrena cogitare et exteriorum quoque curam gerere, ut grex commiSSUS valeat ad ea quae sibi sunt explenda subsistere. Sed magnopere semper providendum est, ne haec eadem cura modum transeat, ut, cum ad cor licenter admittitur nimis excrescere non permittatur. Unde recte per EZechielem prophetam dicitur: u Sacerdotes caput Suum non radent neque comam nutrient u sed tondentes attondant capita sua s. Quid enim per significationem sunt capilli in capite, nisi cogitationes in mente λqui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curaS vitae praesentiS deSignant, quae ex Sensu neglegenti quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non Sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt habere quidem

sollicitudines et exteriores debent nec tamen eis vehementer incumbere, Sacerdotes recte et caput prohibentur radere et comam nutrire, ut cogitationes carnales de vita subditorum nec a se funditus amputent nec rursus ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: u Tondentes tondant capita si Sua ,γ, Ut videlicet curae temporalis Sollicitudinis et, quantum neceSSe eSt, prodeant et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per amministratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur et rurSumper moderatam cordis intentio non impeditur, capilli in capite Sacerdotis et Servantur, ut cutem cooperiant et reSecantur, ne Oc Ulos claudant.

Praeterea epi Stolas Vestras recta plenas fide suscepimus atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui inconsutilem tunicam desuper conteXtam, videlicet Ecclesiam suam, vicaria confessione fidelium in unitate gratiae ab omni erroris scissione custodit et contra pereuntis mundi, ut ita dicam, tot culparum diluvium ex multis lignis arcam construit, in qua electi omnipotentis Dei serventur ad vitam. Nam cum Vi-

313쪽

DOGMATICAE

cissim nobis fidei nostrae consessionem transmittimuS et caritatem noStram erga nos ostendimus, quid aliud in sancta Ecclesia agimus, nisi arcam bitumine linimus, ne unda erroris intret et vel spiritales quosque tamquam homines vel S carnales tamquam animalia occidat ΘSed cum sapienter a vobis recta fides prolata Sit, reStat procul dubio, ut debeatis pacem cordium prudentius cuStΟ-dire propter hoc quod Veritas dicit: si Habete sal in vobis etu pacem habete inter vos s. Et Paulus apostolus ammonetio dicens: si Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo paciS η. Qui rursus ait Pacem sequimini cum omnibus et Sanu climoniam, sine qua nemo videbit Deum n. Quam videlicet pacem tunc nobiscum veraciter habebitis, si profani nominis superbiam declinetis iuxta hoc quod idem magisteris gentium dicit: uo Timothee, depositum custodi devitansu profanas Vocum novitates n. Nimis quippe iniquum est, si hi qui praedicatores humilitatis facti sunt de vani nominis elatione glorientur, cum Verus praedicator dicat: si Mihi absitu gloriari nisi in cruce 'domini nostri Iesu Christi n. Illeao ergo Vere glori OSuS est qui non de temporali potentia, sed pro Christi nomine in sua passione gloriatur. In hoc itaque VOS

medullitus amplectimur, in hoc SacerdoteS eSSe recogno-ScimuS, Si repulsa Vanitate Verborum Sanctitatis locum cum sancta humilitate teneatis. Ecce enim in nefandi appella-as tione nominis ScandaliZati sumus et non minimas querellas ServamuS in mente, promimuS in Voce. Vestra autem fraternitas novit, quia Veritas dicit: si Si offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia habet frater tuus ali-u quid adversum te, relinque ibi munus tuum et Vade pri US3o si reconciliari fratri tuo, et tunc VenienS Oiseres munUS tuum n.

9. MARC. IX, So. II. Hebr. XII, Id. 16. I Tim. VI, 2O. I9. Gal. VI, I 4.a . Neianda haec appellatio est illa uuioersalis de qua V. P. I,

314쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

Qua in re pensandum est, quia, cum omnis culpa oblato Sacrificio deletur, tantum est malum scandali alieno corde generati, ut ab eo qui peccaverit nec ipsum sacrificium Dominus accipiat, quod delere peccatum solet. Curate ergo cordis nostri scandalum sestine detergere, ut possit omnipotens , Deus oblationis vestrae sacrificium acceptabile habere.

Praeterea cum recta a vobis fides veraciter atque suptiliter sit prolata, inter eos quos Secundum SanctiSSimaS generales synodos damnandos esse censuistis Eudoxium quendam Vos damnasse repperimus, cuius nomen in Latina lingua 'Oneque in synodis neque in libris beatae memoriae episcoporum Epifanii, Augustini et Filastri, quos contra hereticos praecipue diSputasse novimus, positum repperimus. Quod si quis eum veraciter de catholicis Patribus damnat, eius procul dubio

Sententiam Sequimur. Vos tamen si in synodica vestra epi- is Stola eos quoque nominatim damnare voluistis qui extra sanctas synodos per Patrum scripta damnantur, multos Scriptis suis vestra fraternitas minus posuit, Si autem eo. quOS generaleS Synodi respuunt, hunc unum amplius. Se inter haec Sciendum est, quia, ut nobis liceat rectam fidem libere ao fateri et cuncta quae agenda sunt concorditer in pace disponere, pro SereniSSimorum dominorum vita, propria quoque Subole incessanter orandum est, ut omnipotenS Deus eorum pedibus barbaras nationes subiciat, longa eis et selicia tempora concedat, quatenus per christianum imperium ea quae a Sin Christo est fides regnet.

9. De Eudoxio V. P. II, not. I , p. I74. ia. Epitanius hic, iuxta clar. HARTMANN. ille Latinus scholasti-cUS est quem Cassiodorus iussit in

Latinam linguam vertere treS auctores rei historicae Graecos Socratem, SOZOmenum, Theodoretum. Huic unico complexui datum nomen est Historia tripartita. Cis. BARDENΗEWER, III, I 38. Augustinus librum De haeresibus conscripsit quem vides in MIGNE, P. L. XLII, col. 4 . Philastrius episcopus Brixiensis saec. IV labento librum De haeresibus scripsit. Cis. BARDENHEWER, II, p. 246.

315쪽

DOGMATICAE

Gregorius I papa Georgium presbterum et Theodorum diaconum ecclesiae Constantinopolitanae non diutius Romae mansisse dolet; exponit Christum ad inferos descendentem solos illas a poenis debitis liberasse, qui

s eum et venturum esse crediderint et praecepta eius et mendo tenuerint.197, mari. M. Η: lib. VII, ep. Is I, p. 4s7 . M. Μ: lib. VII, ep. is. Jasse, Reg. r 6i io93 .

GREGORIUS GEORGIO PRESBYTERO ET THEODORO DIACONO ECCLESIAE CONSTANTINOPOLITANAE io Memor bonitatis vestrae atque caritatis memetipsum valde reprehendo, quod vos ad remeandum citius relaxavi; sed quia semel ac secundo importune mihi de relaxatione vestra vos insistentes Vidi, perpendi, ne graVe eSSet, Si Vestra apud nos dilectio moraretur. Postquam Vero cognoViis Vos propter hiemis tempus tam longo tempore in itinere remansisse, fateor, citius dimissos esse vos dolui. Si enim iter propositum vestra dilectio peragere non valebat, melius fuerat, ut apud me moram quam extra faceret. Praeterea post discessum vestrum dilectissimis filiis meisao diaconibus narrantibus agnovi, quod dilectio vestra dixisset omnipotentem dominum Salvatorem nostrum Iesum Christum ad inferos descendentem omnes qui illic eum Deum confiterentur salvasse atque a poenis debitis liberasse. De qua re volo ut Vestra caritas longe aliter Sentiat. Descenas dens quippe ad inseros solos illos per Suam gratiam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt et praecepta eius vivendo tenuerunt. ConStat autem, quia poSt incarnationem Domini nullus etiam ex his salvari potest, qui fidem illius tenent et vitam fidei non habent, quia Scriptum

3o est: . si Confitentur se noSSe Deum, factis autem negant s. 3o. Tu. I, I 6.

316쪽

Et Iohannes ait: u Qui dicit, quia novi eum V, et manu data eius non custodit, mendax est s. Iacobus quoque frater Domini scribit dicens: u Fides sine operibus mortua si est s. Si ergo fideles nunc sine bonis operibus non salvantur et infideles ac reprobi sine bona actione Domino ad sinferos descendente salvati sunt, melior illorum sors fuit qui incarnationem Domini minime viderunt, quam horum qui post incarnationis eius mysterium nati sunt. Quod quantum fatuitatis sit dicere vel sentire, ipse Dominus testatur discipulis dicens: si Multi reges et prophetae cupierunt Iou videre quae Videtis et non viderunt s. Sed nec dilectionem veStram in mea disputatione immorer, quid de hac

heresi Philaster in libro quem de heresibus scripsit dixerit,

agnΟScat; cuius haec Verba sunt: si Sunt heretici qui dicuntu Dominum in infernum descendisse et omnibus post Isu mortem etiam ibidem renuntiasse, ut confitentes ibidem si salvarentur, cum hoc sit contrarium dicente propheta Da-u vid: In inserno autem quis confitebitur tibi Θ V Et Apo- si stolus uotquot sine lege peccaverunt, sine lege peri- bunt Vis. Cuius verbis beatus quoque Augustinus in eo ac libro concordat, quem de heresibus Scripsit. Haec itaque omnia pertractantes nihil aliud teneatis, nisi quod vera fides per catholicam Ecclesiam docet: quia descendens ad inferos Dominus illos solummodo ab inferni clau- StriS eripuit, quos ViventeS in carne per Suam gratiam in asside et bona operatione salvavit. Quod enim per Evangelium dicit Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me si ipSUnas, omnia videlicet electa. Nam trahi ad Deum

post mortem non potuit qui se a Deo male vivendo Separa it. Oa. I IOHANN. II, 4. p. 2 6. 4. IAC. Ii, 2O. I 8. Psal. VI, 6.11. MATTH. XIlI, Ι7; LUC. X, 24. 2Ο. Rom. II, I 2.13. De Philastrio v. P. II, not. 2, 28. IOHANN. XII, 32. .

317쪽

Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat ut, ubicumque estis, et in anima et in corpore gratiae eius auxilium sentiatiS.

XCII

s Gregorius I papa Eulogium, episcopum Alexandrinum, haereticos oppugnantem laudat; ligna pollicetur: sex minora Aquitanica pallia et duo oraria mittit: addit se collatum et viritheum non libenkr bibere: coen dium poscit, quia Romae a negotiatoribus u nomen cornidii et non substantia

comparetur M.

GREGORIUS EULOGIO EPISCOPO ALEXANDRINO Suavissima mihi sanctitas vestra multa in epistolis suis de sancti apostolorum principis Petri cathedra locuta estis dicens, quod ipse in ea nunc que in suis successoribus sedeat. Et quidem ego indignum me esse non solum in honore praesidentium sed etiam in numero Stantium agnosco. Sed cuncta quae dicta sunt in eo libenter accepi, quod ille mihi de Petri cathedra locutus est, qui Petri cathedramao sedet. Et cum me specialis honor nullo modo delectet, Valde tamen laetatus sum, quia Vos, sanctissimi, quod mihi impendistis vobismetipsis dedistis. Quis enim nesciat sanctam Ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine, ut PetruS a petraas vocaretur λ cui Veritatis voce dicitur: u Tibi dabo clavesu regni caelorum n. Cui rursum dicitur : si Et tu aliquandou conversus confirma fratres tuosn et iterum Simonu Iohannis, amas me Θ Pasce oveS mea S n. Unde et cum

318쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu sola apoSt lorum principis sedes in auctoritate convaluit, quae in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est; ipse decoravit sedem, in quam evangelistam discipulum smisit; ipse firmavit sedem, in qua septem anniS, quamri S

discessurus, sedit. Cum ergo unius atque una Sit SedeS, cui ex auctoritate divina tres nunc episcopi praesident,

quicquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo; si

quid de me boni creditis, hoc vestris meritis imputate, quia Ioin illo unum sumus qui ait: si Ut omnes unum Sint, Sicut si et tu, pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum K Sint n. Debitum autem salutationis alloquium persolvens indico, quia magno gaudio exulto, quod vos contra hereticorum latratus adsidue laborare cognovi atque omnipoten- Istem Dominum deprecor, ut beatitudinem VeStram Sua protectione adiuvet, quatenus per linguam VeStram de sinu Sanctae Ecclesiae omnem radicem amaritudinis evellat, ne rursum germinans impediat multos et per illam coinquinentur multi. Accepto etenim talento cogitatis quod prae- aoceptum eSt: si Negotiamini, dum ventos. Ego itaque etsi

negotiari nil valeo, lucris tamen negotii Vestri congaudeo, hoc videlicet Sciens, quia, etsi me participem operatio non facit, laboris vestri me participem caritas facit, quia, sicut existimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de asalterius actibus gaudere communiter Scit. Praeterea ligna transmittere volui, Sed beatitudo Vestra, Si eSSent necessaria, non indicavit; et maiora multum mi tere pOSSUmUS, Sed nequaquam talis navis huc mittitur, quae haec capere Valeat. Minus autem mittere Verecundum 3o7. Tres sedes Romana, Alexan- 2I. LUC. XIX, 13. drina, Antiochena his verbis desi- 27. De lignorum transmissione gnantur. cst. ep. VI, S8; XIII, 4 S.I3. IOHANN. XVII, 2I.

319쪽

DOGMATICAEa 61 puto. Quid tamen facere debeam, beatitudo vestra suis mihi epistolis innoteScat. Ρarvulam vero benedictionem de amatoris vestri sancti Petri ecclesia sex minora Aquitanica pallia et duo orarias transmisi; qui enim multum diligo, etiam de parvis praesumo. Habet enim ipsa dilectio auctoritatem Suam et Omnino certa est, quia iniuria non erit in omne quod amando praeSum pSerit. Suscepi autem benedictionem sancti evangelistae Marciro iuxta brevem vestris epistolis insertum. Sed quia collatum ac viritheum non libenter bibo, praesumenter cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno sanctitas secit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii et non Substantiam comparamuS.IS Peto autem, ut contra omneS amaritudines quas in hac vita patior Vestrae me Sanctitatis oratio fulciat atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus d fendat.

3. Benedictio hic sumitur proxenio sive dono. . Quid sub nomine Aquitanici pallii veniat nescimuS, cum quae ex PELAGIO in ep. ad Sapandum Arelatensem I-Κ, 943 et SULP. SEV. De υirt. b. Martini colligimus de Aquitanicarum vestium paupertate, minime conveniant et Gregorio mittenti et Eulogio accipienti. IO. Brevis hic pro schedula epistolae inserta Sumitur. Collatum, genus potionis; iuxta clar. DU CANGE colatum legendum, ut intelligatur vinum colatum; Vel iuxta PAPIAM a Du Cange citatum Vinum purum, vel vas proprium in quo deportatur. Vinum autem et alii liquores per colum, ut iucundiores fiant, transfunduntur, defaecantur et depurantur. ii. Viritheum de quo multa ut de comidio scripta sunt, iuxta clar. DU CANGE illud potionis est genus quod, ut scribit HIERON. De vita cler. : si cum palmarum fructusu exprimitur in liquorem, coctiS-n que frugibus aqua pinguior colo

num reSinatum.

320쪽

26 aEPISTOLAE S. GREGORII

XCIII.

Gregorius I papa Eulogio, patriarchae Alexandrino, uerum respondet cum Abramium Alexandrinum, superioris ad eum epistulae cae Ivitatorem, Neapoli diu moratum esse cognoverit. De Agnouis exponit. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur. Addit de maioribus lignis spraeparatis, quae transmitti ob navis parvitatem non potuerint.

GREGORIUS EULOGIO PATRIARCHAE ALEXANDRINOst Sicut aqua frigida animae sitienti, sic nuntius bonus Iou de terra longinqua s. Quis vero mihi esse nuntius bonuS, quantum ad sanctae Ecclesiae adiutorium, potest, nisi vita atque incolumitas suavissimae mihi vestrae sanctitatis, quae ex percepta luce veritatis et eandem Ecclesiam praedicationis verbo inluminat et ad meliorem viam morum Issuorum exemplis informat λ Quotiens autem in corde meo unanimitatem vestram relego atque in corde vestro fixum me permanere cognOSco, ago Omnipotenti Deo gratias, quia dividi locis caritas non potest. Nam etsi corpore longe disiungimur, mente tamen semper indivisibileS Sumus. ao Communis autem filius Anatolius diaconus suis mihi scriptis innotuit, in urbe regia nulla eccleSiastica, quaedam de causis terrenis mota. Sed credo, quod prius haec mihi nuntiaverit, quam de causa Ecclesiae beatitudo vestra loqueretur, et gaudeo, quia, ubi VOS adeSSe contigit, me non ar- aibitror defuisse; nam veritatis minister, Petri Sequax et Sanctae Ecclesiae praedicator illa scio quia loqui potuisti, quae

de sede Petri apostoli per os doctoris sonare debuerunt.

9. De Eulogio V. P. I, not. 6, 2I. Anatolius, post Sabinianum, P. t 6. Constantinopolitanus apocrisia-II. Pri . XXV, 2S. rius. V. P. I, not. I 8, p. 3O.

SEARCH

MENU NAVIGATION