Commentarii in epistolas Pavli ad Timothevm dvas, ad Titvm vnam, ad Philemonem vnam, scripti a Nicolao Hemmingio

발행: 1566년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

su abi 'HI LAE M. restuduerit,sed prior sententia mihi magis arridet. Nam in multis locis Paulus ministros Euangelii vocat crvi ερ-Discamus ab exemplo Philemonis, quod cuiuslibet pr hominis domus debeat esse particula ris quaedam Ecclesia, in qua paterfamili as, Se materfamilias doctoris munere su gi debeat.

Gratia uobis lax a Deo patre nostro, Domino Iesu Christo.

Vsitata salutatio Pauli haec est, con tinens summa Euangelii beneficia Gratia fauor Dei est,qua nos in filio dilecto complectitur Pax est nostri reconciliatio cum Deo. Vtrac a Deo patre proficiscitur:idi per Dominum nostrum Iesum Christum, ut omnia humana merita conticescant Attum demum huius gratiae δὲ pacis reddimur participes, quando firma fiducia in Christum recumbimus. Proinde optans Philemoni gratiam S pacem, simul ei optat fiduciamalediatoris, cu quae cum ea natura coniuncta sunt, is ad eam requi

runtur.

Gratias ago Deo meo, senar

352쪽

EPIST. PAVLI

per tui mentioncm faciens in Precibus meis, cum audiam tuuam caritatem ac fidem,quam habes erga dominum Iesum,& eraga omnes sanctos,ut communis

catio fidei tuae estica fiat,ut aganostatur quicquid boni est in uobis per Christum Iesum.

Exordium hoc gratulatorium est, constans tribus partibus, propositione ratio ne,&completatone. Quia autem propositio paulo turbatior est, in hunc modum illustrari potest. Gratias ago Deo meo, quod audiam tuam fidem in Christum,&dilectionem erga omnes sanctos, semper mentionem tui faciens in precibus meis, Precor, vi communicatio fidei tuae esscrisit in cognitione omnis boni, quod est in uobis in Christum Iesum, hoc est, ut fides tua efficacem se ostendat in omnibus re hus bonis in Christi laudem S gloriam. Fidei autem communicatio dicitur, cum non latet intus ociosa, sed per vero en ctus se profert ad homi ncs, ait ita haec Propositio Pauli totam vitam Christi

i tuai

353쪽

D PHILEM. nam complectitur, quae ad se capita re Mocanda est, quae sunt, . Fides in Chri stum a Dilectio erga proximum. . Grastiarum actio. q. Oratio. s. Fructus fidei in omni bono opere.6.Finis omnium gi ria Christi.

Gratiam nim habemus multam, ion lationem, ob diles monem tuam, quota uiscera fanctorum refocillantur per te Frater. Ratio est ab adiunetis persens film-ra Tua in sanctos caritas, cura quae Scomplecteris, mihi gaudio & consolationi est igitur merito pro te gratias ago Deo,oroi,ut tua fides veros fructus pro serat in gloriam Christi. Hinc ministri Eu angelu discant, sui officῆ esse congaudere gratiast agere, quoties fidei fructum in sanctis perspiciunt, tum etiam stimulos addere, ut in incepto cursu Properentina gis. Nullus enim adeo perfectus est in hoc mundo, quin opus habeat quotidia

no incremento.

Quapropter quamuis muti 4 ram

354쪽

tam in Christo fiduciam habdiam imperandi tibi, id quod osti

critui erat, tamen propter cariutatem potius rogo, cum sim a. Iis, nempe Paulus senex, nunc autem etiam uinctus Iesu Chri

siti

Complexio occupatione figurata,sensus hic est.Possem tibi imperare, cum quia senex sum, tum quia uinci us Iesu Christi: Tamen tua caritas facit, ut malim rogare, ut facias rara v8Rola, id est, quod te decet. Ex hoc loco duo discant ministri Euange-lij. Vnum, summa comitate agere cum hominibus Alterum, quod non habeantius praecipiendi,nisi π ανηκ op d p in Christo Iesu. Habent enim ministri Euangelii potestatem sibi a Deo donatam iii aedificationem,& non in destructionem.

Rogo te pro meo filio, querit oenui in uinculis meis, Onesismo, qui tibi aliquarido inutilis fuit,nunc tibi S mihi utilis est, quem remisi.

355쪽

te addat halit

tio, duplici ratione exornata. Nam Primucur eum commendet, indicat, nempe quia filitas est,quem genuerat praedicatione Eu angelii Deinde a personae adiunctis, decollatione per prolepsin rationem atterit. Poterat enim Philemon aegre ferre sibi s racem seruum remitti. Quare facta coli tione iam alium eum esse dicit.Decet enim ut Christiani mores sua professione di

gnos induant.

Tu autem eum hoc est, mea uiscera sustipe.

Induit Onesimum sua persona, ut sit Philemon commendatior. Hinc disce, quanti pius Euangelii preco aestimare doheat hominis ad Deum conuersionem.

Quem ego uolebam apud

me detinere, ut pro te ministras rei mihi in uinculis Euangeli'.

Hoc plurimum facit ad molliendam iram Philemo is, quod audiat ministrum Apostolo, idq; suo nomine ministrasse. Vnde Pios discamus,quae officia debe mus eis, qui nomine Euangelii affliguturi

356쪽

E PII T. PAVLI

Sed absq; tua sententia nihil asuolui facere, ne uelut ex necessi, matate bonum tuum esset,sed poni aso

taneum. AguPraesumtio est, posset enim ob'cere Philemon, Cur igitur non retinuisti eum in Respondet, beneficentia grata Deo esse ne sui volquit,nisi sit spontanea. Necessitas hic o Iluntati opponitur. παγαθοὶ beneficenti assilmam significat Fluit proinde hoc dictum Pauli ex generali doctrina, nempe quod e nihil placeat Deo nisi exanimo spontaneo Proficiscatur. v I

Nam propterea sorsitan sescessit ad tempus, Ut aeternum

eum recipereS.

Mitigat discessum Onesimi ab euena sion potu.Saepe enim ex eventu scriptura de facto Elaetiudicat. Non sane fuit consilium serui su gitivi Vt rediret ad dominum, ac ei postea ' Perpetuo seruiret. Verum quia hic suit euentus,dicitur Onesimus.ideo secessisse.

Non iam ut seruum, sed sui uri.

pra seruum, nempe fratrem dulictum

357쪽

diata

Iectum maxime mihi, quanto autem magis tibi Min carne dc in Dominera

Argumentum a comparatis Onesi mus est frater meus, mihi admodum dilectus, quanto magis tibi dilectus esse dohet, cui coniunctus est, non solum in Do mino per fidem, verum etiam in carne. Nam membrum utile in tua familia eri sitit.

Si igitur me habes conserutem,assume ipsum tanquam me.

Conclusio est ex superiori argumen eo,cuius haec vis est. Onesimus est meus in Domino frater,quem si reieceriS, me quoque rerjcies. Quare si vis me consortem tui, non poteris hunc communem Pastrum fratrem rehcere.

At si quid laesit te, aut debet, hoc mihi imputato, ego Paustus scripsi manu mea, eg d

pendam.

Praesumtio est. Poterat Philemon ob damnum sibi factum tergiversari, quo mi

358쪽

Resocilla uiscera mea in Do

mino. Παρο est vehemens quo percellit apillis

P Us T. PAVLInus eum reciperet. Quare Paulus sibi istud ait iimputandum cupit, cu promittit se solu M0ntiturum, dato proprio chyrographin uia tot

Vt non dicam tibi, quodviteipstim mihi debes.

Prolepsis est, u simul argumentum a comparatis. Tu debes teipsum mihi, pro in inde multo magis Niguum damnum illi a meo seres nomine Obseruandus locus est tade mutuo iure piorum inter sese, 6 desti to ex oblizatione naturali seu diuina.

Etiam frater, ego te fruar in Domino.

Confidentis est, quasi dicat: Certus allis sum, te praestiturum mihi quod peto, V fi hii inde mihi aliquod gaudium in Domino accedat. Est enim hic frui, ut alniciossi li- ηcio cum gaudio Verum quia addit in Domino finem huius beneficη prestandiso priam Dei sacit, ut eius coetitatione animus 'yR IPhilemonis ad misericordiam flectatur.

359쪽

mum Philemonis,ac si diceret, Quid inubiis c Onesimum tanquam viscera mea tuque adeo, Vt cor ipsum mihi charum ememto. Quare quicquid ei feceris, mihi fa

ctum este PuteS.

Confisus de obedientia tualcripsi tibi, sciens quod etiam ultra quam dico, facturus sis.

Prouocat Philemonem, ut maris faciat quam postulabat ab ipso Solepenimneri, Ut qui Videt quenquam bene desed, temti Fnure, melioxem sese vicissim eroa ipsum hibeat.

Simul etiam autem praepara mihi hospitium.

Nec hoc nihil facit ad principalem

propositionem. Sunt. n, qui a mkOS prae sentes magis reuerentur, unde Philemon expectatione Pauli ad se, non parum mouetur, ad praestandum quod petit Paulus.

Spero enim quod per preces uestras donabor uobis.

Ratio est proximae propositionis, in qua utilissima doctrina obseruanda est, de

360쪽

EPIs Τ. PAVL AD PHIL. 'tilitate precum Ecclesiae pro minitas Verbi, adeoc pro omnibus rebus salutaribus. His enim verbis monet Paulus, mquouis periculo ad preces Ecclesiae coni giendum esse.

Salutant te Epaphras conscaptiuus meus in Christo Iesu, Marcus, Aristarchus, Demas,

Lucas,adiutores mei.

Familiares salutationes absentium faciunt ad retinendam cu fouendam amicitiam Concaptiuus in Christo Iesu, id est, Propter Christum Iesum, hoc est, propter Praedicationem Euangeth de Christo Iesu.

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu uestro,

Amen. Claudit suo more Epistolam pio Vo- 1Ο. Sententia est, Gratia Christi adsit vostro spiritui, eumq; robore cyconfirmet, ut in salutis cursu usi ad finem coni fiantes perseueretis, Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION