장음표시 사용
101쪽
Cum acida in salibus neutris & mediis , tam perfecta , quam impersecta , contineri possint, atque hi sales eXinde donentur doti bus diversis, sequitur hinc adhuc alia notabilis diviso eorundem salium , scilicet in illos sales neutros & medios, quibus acidum persectum, ct in illos, quibus imperfectum inest. Chemici recentiores per as priores indicant, uti Sumas, Acetas; ultimos per is, ut Sul ,
Nec minus sales neutri & medii sunt, qui in crystallos suas superabundans acidum suscipiunt, vocanturque Sales neutri aciduli vel medii acidiali.
102쪽
reperitur in fissuris lapidis calcaret circa Mol fetiam in Apulia, tum in plurimis aquis , imo in pluvia ipsa , in succis multarum plantarum recentibus, exempli caui , Helianthi annui, Nicotia iam Tabaci, Parietariae officinalis , ct
aliarum. Sponte generatur illis omnibus in locis, ubi basis ejus alcatina exponitur libero aeri ct exhalationibus putrescentium VegetR-bilium & animalium , veluti in muris humidis, rudelis vetustii , ct in terra stabulis , fi- metis & cellis hortensibus subjecta. In Hi-1pania, India orientali, & circa Limam in Peruvia copiose gignitur in arvis rellibilibus& pascuis ; quin imo in meridionalis Hispa-
uiae viis ipso pulvis nitrum continere feratur 154.
Hodierno nitri usui tam copioso & tam multiplici minime sufficiebat nitrum illud nativum: hine cogitatum fuit de modis, ejus generationem & augendi , ct accelerandi ;quod perficitur aggregatione artificiali rerum modo memoratarum omnium, quae ad producendum nitrum requiruntur. Hoc fundamento nituntur omnes divertis in regionibus pro nitro obtinendo methodi usitatae, Aut Vul-
o dictae micinoe nitrario . S. 155
103쪽
In nostris regionibus sic procedere soleiamus. Cornmiscentur Variae terrae lCVes, calx, marga, putresce ntia & putrefacta vegetabilia ct animalia, limus , rudera aedificiorum, cineres laci ct saponariorum , atque alia. Ex tali misceta, quae Terra mater nuncupatur, acervi pyramidales humanon altitudinis exstruuntur, tecto defensi contra pluvias ct solis radios, sic tamen ut undique accessus aeri atmosphaerico liber concilietur. Servatur acervis humiditas adspersione aquae. A cervi quotannis aliquoties disjiciuntur, & probo missi in priorem flatum attolluntur. Post paucos elapsos menses jam sal in acervorum superfi-eie efflorescit; at haec nitri generatio ad Paucorum dumtaxat pollicum profunditatem penetrat. Post tres demum plus mius alan OS hi acervi sunt per totam massam nitro suffieiente impraegnati, ut coctionis sumptus serant.
S. II 6. Elixatum ex terra matre nitrum nihil minus quam nitrum purum est; acidum enim nitricum praeter lixivam, adhuc solitiam tenet CAlcem , m/gnesiam & ammoniam. Sunt
104쪽
etiam insuper immisti illi nitro omnes sales . qui ex conjunctione acidi muriatici cum hisce basibus alcatinis oriuntur. Ut inde lixivium nitri purgetur, lixiva sive sal alcatinus fixus vegetabilis illi injicitur, donec praecipitatio licexcitata cesset. Filiratum lixivium evaporatumque reponitur ad crystallisandum, quando obtinetur Nitriam crudum. Lixivium superstes, dictum Lixivium mater ossici in nitrarim, inservire potes et inspergendis acervis. Lixiva , ob majorem suam amnitatem eum acido nitrico, expellit inde terras ammoniamqlae, cumqUe eodem format genui- ,3vim nitrum. Ammonia calore abit in gas. Terrae sitratione aut alia methodo separantur, quae sunt calx ct magnesia aeratae, quae beneo dulcatae ceu medicamen absorbens sub titulo Magnes ou nitri in ossicinis pharmaceuticis prostant, Cum nitro in terra matre etiam Una gu-o1ti sales muriatici neutri & medii non minus
addita lixiva resolvuutur, mutanturque in
105쪽
muriatem lixivm, qui simul cum nitro crudo in proprias crustallos coit, eidemque immistus manet. Ut ab hoc tandem nitrum liberetur, nitrum in dolium, basi epistomio munitum, injicitur: huic superassunditur aqua frigida ad nitri circiter altitudinem, ut baculo commode moveri nitrum possit, quae protrahitur motio, donec sal perdiderit sordentem colorem subflavescentem , & albescat ; atque tunc aqua, aperto epistomio, ex dolio depromitur. Haec muriatem lixivae facilius & velocius solvit quam nitrum; ex hoc igitur illum eluit. At
vero in hac operatione nec aquae nimium sit, nec diutius maneat in dolio; nam utroque in casu notabilis exsurgeret nitri jactura; unde Nec unquam haec separatio perfecta obtinebitur. S. 159.
Nitrum hoc in O ctnam depuratoriam transfertur, ut hic ab immisto superstite pauco muria te lixivae particulisque colorantibus adhaerentibus liberetur. In hunc scopum sol-Vitur in aqua; solutio sitratur , ct in vase Cupreo evaporatur ; cuticulae salinae lixivio supernatantes extrahuntur ; atque sic pergitur, donee tantillum de hoc lixivio calidissi
106쪽
9omo, vasculo infusum, frigescens crystallisetur, vel donec experientia finem indicet. Mox lixivium in vas ligneum transfunditur, ct committitur crystallisationi. Lixivium superstes, novo lixivio additum , denuo sic tractatur, atque ita porro , donec tandem obtineatur li-Xivium fuscum & spissius, quod est Liaetvium
Ra e depuratio innititur proprietatibus diversis duorum horum salium in solutione aquosa. Nitrum enim multo majore copia solvitur in fervida quam in frigida; murias
lixivae autem fere aequali in utraquC. Propterea nitrum in princimo evaporationis non assicitur, quia hinc ortus aquae defectus resarcitur calore; at Vero murias lixivae hanc aquae jacturam ferro nequit, quin excutiatur , ct
crystallisetur illo in loco, ubi jactura fit, nimirum in lixivit superficie. Lixivium mater ultimum continet praeter particula S colorantes extractivas adhuc quiddam de nitro S inultum muriatem liXivae.
107쪽
Acquisitum per hanc depurationem nitrum, a muriate lixivae & partibus colorantibus jam
maxime liberatum, alterius depurationis opoab ultimis particulis extractivis & ab adhaerentate stiperfluo carbonate lixivae purgandum est In hunc finem nitrum denuo solVitur in aqua , lixiviumque in minoribus vasis cupreis ad ebullitionem deducitur; cui injicitur calx viva, unde spuma nascitur, statim tollenda; ct lixivium dein solito more crystallisationi comis mittitur. CalX viva non tantum Omnes superstites particulas colorantes in se trahit, sed etiam carbonatem liXivae sive lixivam mitem reddit causticam, quo in statu ultra haec crystallis nitri inhaerere nequit , sed in lixivio manet. Hoc ultimum Nitrum est nostras vul
Ad usus chemicos requiritur stepe nitri perfectissmia puritas , quam exploratam habe- bimus sequente methodo. Nitrum venale solvitur in aqua destillata ebulliente fere ad usque saturationem ; lixivio fervide colato instillantur paucae guttae .lixivae caussicae. Si
108쪽
nulla observatur praecipitatio, lixivium cry- Ballissetur. Sin vero turbetur , iterum iterumque aliae guttae adjiciuntur, donec praecipitatio cesset. Tunc ebulliat adhuc momento temporis, denuo coletur, S ad cryltallis andum reponitur. Crystalli primae purissimum dabunt nitrum. Lixivium superstes nOVR Ovaporatione & custallisatione alias paucas crystallos deponet. Qui forte latuerat adhuc in nitro murias lixivae , manebit in ultimo li-xiVio. l. 163. Hoc nitrum purissimum crystallos habet Prismaticas hexaedras cum pyramidibuS utrinque hexaedris S interne cavas, quae leni ca- ore transversim dissiliunt, in atmosphaera a tem non mutatae persifiunt. Sapore gaudet refrigerante, ct friGus, dum solvitur, in aqua notabile producit. In frigidae septem partibus, in ebullientis aequali solvitur. Igne funditur temperato ob contentam aquam. Si , illo protracto, omnem fere aquam crylial sationis dimisit, & priusquam cande fiat, su per tabulam marmoream effunditur in parvas tabellas, dicitur Nitrum fabulatum, a nitro
Puro sola aquae jactura diversum.
109쪽
S. 16 . si nitri candescentia protrahitur, resolvitur illud ; nam ejus acidum sub forma gas oxygenii de gas azotici in auras avolat, &ejus lixiva caustica remanet. Si operatio haec peragitur in retorta terrea Vel Vitrea loricata, ex una nitri libra obtinentur Iuo oo pollices
cubici gas oxygenii, quod perparum de gas agotico immissum habet.
S. I . Ut autem acidum eX nitro acquiratur non
resolutum, duabus nitri Partibus una pars additur acidi sulphurici concentrati. Cum . hoc acidum sit affinius lixivae quam acidum nitricum, hoc expellitur, ct caloris ope abit forma gas, quod nuncupatur Gas acidum nitro sim. Super mercurio colligi potest , ct perfecte est pellucidum , ab aqua autem ilico absorbetur, ct cum eadem facit Acidum niatriciam guttans sive liquidum. Ex copulatione acidi sulphurici cum lixiva oritur sal neuter lixινω
110쪽
Ad comparandum liquidum hoc nitri acidum pro usibus chemicis abundantius, super assundatur in retorta vitrea, in balneo arena locata, duabus vel melius tribus nitri purissi mi partibus pars una acidi sulphurici, & apponatur eXcipulum Woulfianuma , cujus prima lagena maneat vacua, in rhiquas Vero quaedam immittatur aquae copia. Quod transit . cum sponte, tum Rdjutum aucto gradatim ca , lore, gas acidum nitrosum Primum, copulatum cum aqua crystallisationis nitri, cumque
aqua in acido sulphurico latitante, in primav aqua lagena colligitur sub forma liquoris rubroflavi & fumantis, vulgo dicti spiritus mirEfumantis Glauberi, veri acidi nitrosi. Reli quum vero gas acidum nitrosum ab aqua subsequarum lagenarum sol Vitur, evaditque actis dum nitricum. Tandem in retorta residuam habemus massam salinam albam, sullatem lixivae, qui solutione in aqua & ciγsstallisations depuratiar. S. I 67. Eodem modo nitrum per vitriolum serri sive sui fatem serri resolvitur. Commiscentur