De Cartesianae philosophiae efficacia in mutanda artis medicae indole ...

발행: 1797년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

C ARTESIANAE PHILOSOPHlAE EFFICACIA

IN MUTANDA ARTIS MEDICAE INDOLE,

CONSENSU

FACULTATIS MEDICAE HALENSIS,

VIRO ILLUSTRI, EXCELLENTISSIMO,

JOANNE CHRISTIANO REI L,

DOCTORIS MEDICI

GRADUM ET IMMUNITATES

LEGITIMO MODO OBTINEAT,

DIE XV. JUL. MDCCXCVII.

PUBLICE DISPUTABIT

ANTONIUS MOHRMANN

I S. . u.

5쪽

AUCTOR.

7쪽

CARTESIANAE PHILOSOPHIAE

EFFICACIA IN MUTANDA ARTE

MEDICA.

Fuit ea a pristinis inde temporibus aYtis nostrae sors , ut a quovis fere recens invento bstemate philosophico innovaretur, atque ita seculi genio congrua redderetur. Physiologia enim Graecorum antiquissima in philosophorum scholis efficta fuit. . HIPPOCRATI, simplicitate in naturae iterum in artem medicam introducenti suppar aetate sere suit so CRATEs, qui e coelo sapientiam Vocavit, atque in hominum consortium introduxit. . PLATONI s dogmata magnopere mutaverunt formam systematum medicorum. Ex stoieorum scholis manavit doctrina de

8쪽

pneumate in Alexandrinorum medicorum physiologiam: eae Democriti et Epicuri commentis deducenda est methodicorum secta. Sceptici occasionem praebuerunt ut empirica schola stabiliretur. Ita seculo decimo sexto cum c balistica theosophia philosophorum scholas conturbasset, medici quo, que huic theosophiae insudarunt, unde Pa-

xacelsica secta originem habuit. Nostris denique temporibus, ex quo temp're experimentaliS methodus a BACONE Verulamio et Petro GASSENDI o magis magisque exculta fuit, medicorum scholae veterum iquoque morem, eXperientiae magis fidere quam Commentis, quae hypotheses

vocantur, imitati sunt. Simili quoque ratiς- ne critica philosophia suos habet jamjam adsectas inter artis nostrae professoreS, exspectandumque, varias inde productas iri mutationes systematum nostrorum.

Si quis vero quaestionem moveret, clam- nive plus seu emolumenti ex connubio philo

sophian

9쪽

soplilao cum arte nostra in hanc ipsam manaverit, historia respondet, satius fuisse, si medici semper ita rationem cum observationibus conjunxissent, ut nec lias post illam, sed illam post has inventam esse credidissent. Etenim contrariuS fere est modus, quo phi-

losoplai ratiocinari solent, ei quem sibi legunt medici illi enim ab animi notionibus incipientes progrediuntur ad ea, quae ex perientia docet, atque non Taro ratiocinia sua putant lapidem lydium experientiae. Medici vero, qui artiS suae objecta esse corpora sub sensus cadentia sibi persuaserunt, a compositis atque iis rebuS, quae sensibus e loratae sunt, ordientes, ad ea judicia transgrediuntur, quibus simple X abstractaqua

indoles naturae exponitur. Quodsi itaques commentis nimis inhaerentes medici philosophicam methodum excolere sibi sumunt, neglectis observationibus, futilis est ipsorum gloria, neque ea proferunt, quae scienti auaugmenta addere, sed quae maleferiatoruna existimationem promovere Possunt.

10쪽

Nihil enim meo arbitrio facilius, nullum officium itaque vili US, quam C Ommen torum variorum philosophicorum ad artem medicam applicatio, atque informatio systematicae methocli juxta ratiocinia quaedam, quae mutuo medici acceperunt e scholis philosophorum. Qui vis vel usu maxime expers tiro talia condere potest systemata, dummΟ-do genio suo indulget, atque acumine ingenii pollet. Usus autum et experientia diuturna cum intellectus facultatibus fere omnibus rite exornatis requiruntur ad bonaS Observationes stabiliendas. Hinc subtilium quaestionum de rebus latentibus auctoreS metuerunt semper medicos usa conspicuoS aut Cognitione fatorum artis nostrae claros; metuerunt doctrinam atque lectionem adsiduam Optimorum auctorum, Umbratili vita pallescentes, sta is que incubantes argumentationibus. Quam in s gnia autem damna manaVerint ex veterum philosophicorum dogmatum introductione in artem medicam, Cum iani, ab aliis egregie monstratum sit, equidem. sub-

SEARCH

MENU NAVIGATION