장음표시 사용
13쪽
Quotquot antiquatus in Graecia et Italia exstiterunt civitates priscis temporibus regibus parebant, quorum tamen potestas non tam ampla erat, ut ex unius arbitrio penderent omnia, sed civitatis principes in senatum convenientes communibus cum rege consiliis rempublicam administrare solebant. Qui autem regiam potestatem illam adepti fuerant sine ulla procerum invidia regnum tenebant, quia neque cultu neque victua civibus suis discrepantes, prudentia tantum et auctoritate excellebant. rocedente vero tempore, quum regni possessione satis firmata opibus plerumque et divitiis pollentes vivendi ratione splendidiore assuefacti essent, variisque voluptatibus fruentes astu et superbia insolescerent, ex licentia in invidiam atque odium vulgi incurrebant. Itaque sere ubique con-jurationes actas esse videmus, quibus reges expellerentur,rωaque potestas aboleretur. rimores civium enim, et ipsi opibus ac nobilitate freti regum, quorum pares se et aequales
14쪽
terebant, impotentiam et superbiam aequo animo pati nullo
modo poterant. At vero multum aberat ut rege exacto omnes inter se cives
pari jure haberentur. Nam regno sublato silmma imperii ad eos transferri iisque populus se permittere solebat, qui dum regia vigebat dominatio, una cum rege rei publicae consuluerant. Sic sactum est, ut e regis dominatu in paucorum potestatem res publica perveniret. Atque initio quidem primores illi communem civium utilitatem suis commodis praeponebant, et singulari cura ac studio cuncta, tam privata quam publica, negotia administrabant. Verum ubi semel potestatem suam stabiliverant, licentiae dediti judiciis abutebantur ad suam avaritiam explendam ex agrorum possessione tenuiores cives pellebant eorumque opes rangebant adeo ut hi aere alieno obruti, toti optimatium auctoritati parerent. Quod si cui majus quam pro rei veritate dixisse videamur, satis erit in memoriam revocare superbam atque crudelem dominationem, quam in Creta et Lacedaemone Dores, Athenis Eupatridae, Romae patricii in
Quum tot et tantos fructus ex rei publicae administratione consequerentur optimates, consentaneum est multum
eorum intertuisse, ut praesentem rei publicae statum integrum servarent. Quaerebant igitur firmam et stabilem rerum conditionem, atque ejusmodi rempublicam, quae diversis civium studiis distrahi non posset, sed perpetua esset et immutabilis. Hoc autem proposito non externae solum civium conditionis, sed morum et ingenii quoque rationem habebant, adeo ut primum praecipuumque legislatoris munus in his sngendis insormandisque versari censerent. Quo morum regimine
15쪽
duo simul inpetrabant. Primum enim agendi vivendique libertate coercita facillime cives arceri poterant ab omnibus, quae a pristina disciplina eos avocarent et ad res novas moliendas excitarent. Deinde hoc consequebantur, ut imperium ad eos tantum pertinere videretur, qui propter mores et indolem digni erant, quibus summa res committeretur. His rationibus propositis si Lycurgi instituta consideramus, facile apparebit quae causa eum impulerit, ut Cretensium exemplum secutus, summam operam impenderet in juventutem rite instituendam et ad severissimam disciplinam insormandam;
ut serreos induceret nummos atque ita omnem mercaturam prohiberet ut neque comoedias neque tragoedias partanis spectare permitteret ut interdiceret civibus, ne peregre quo vellent proficiscerenιur, peregrinosque ex urbe expelli uberet. Haec omnia autem, quae universa haud scio an civitati noceant magis quam prosint, impediebant certe ne mores alienos cives imitarentur. Hisce autem institutis unusquisque videt, quantum congruat Ephororum potestas, qui inter gravissima alia hoc praesertim munus habebant, ut omnia integra et intacta servarent, quae partiatarum dominatui maxime prodesse putabantur. Ac primum quidem juventutis educandae cura iis mandata erat Longum est; quemadmodum in hac re versati sint, singulatim ostendere, sed hanc muneris partem eos non parvi fecisse veterum testimonia satis docent. Fieri non potuit, quin his rebus magnam exercerent in omnibus civibus auctoritatem, quos haud secus ac pueros et juvenes ad
priscos mores servandos adigebant. Unum afferamus exemplum ad illustrandum, quatenus illa cura progrederetur. er-
16쪽
pandrum citharoedum, licet ἀρχαὶ κωτερον ἴντα καὶ ριστον των καθ' εαυτον κιθαρροδων καὶ των ἡρωικων πραξεων ἐπαινέτην, multaverunt tamen lyramque ei ademptam paxillo affxerunt, οτι Ἀχίαν Ἀγώγην χορδὴν ἐνέτεινε περιπσοτέραν, που ποικέλου τῆς Ex eadem fere ratione repetita erant instituta, quibus Solon prohibere conatus est, quominus popularis, quam introduxerat,
regiminis sorma in licentiam abiret. Narrat enim Aristoteles )eum ὀλιγαρχων τε καταλυσαι λίαν κρατον ουσαν, καὶ δουλευον τον δῆμον παυσαι. καὶ δημοκρατιαν καταστῆσαι την πατριον, μίξαντα
καλως τὴν πολιτείαν εινα γαρ τὴν abis ἐν Αρείον παγο βουληνολιγαρχικόν, δε ηας αρχὰς αἱρετας αριστοκρατικον. τα ε δικαστηρια δημιοπικον Eodem redit lutarchi testimonium, qui Areopagum eum confirmasse dicit quasi ἐπωκοπον παντων καὶ φυλακα των νόμων atque senatum instituisse, οἰομενο ν' ἐπὶ δυσὶ βουλας Mςπερ Ἀγκυραις ορμουσαν ηττον ἐν σαλον τὴν πολιν εσθαι, καὶ καλλον τρεμουντα τον δῆμον παρέξειν ). Ex his acile apparet in Areopago instituendo eam valuisse rationem, ut esset unde paucorum dominatio contra populi licentiam defenderetur.
Ad hoc autem consilium iis tantum patebat aditus qui Archontis munere functi essent gestique rationes reddidissent, eo nimirum consilio, ut ex iis constaret viris, qui genere, opibus et virtute conspicui, summam in reliquis civibus vim exercere possent. Illi autem Areopagitae, quorum tanta erat auctoritas, in totam civium vitam inquirere solebant, vel, ut Valerii Maximi verbis rutar, , sanctissimum consilium quid
17쪽
quisque Atheniensium ageret, aut quonam quaestu sustentaretur
diligentissime inquirere solebae ). Hoc propositum qua via ac ratione assequi conati sint jam uno alterove exemplo illustremus. Auctor est Athenaeus ' prodigos ab Areopagitis ad sevocatos esse Demetrium quendam, qui luxuriose viveret, jussum esse vitam melius instituere Menedemum et Asclepiadem philosophos atque juvenes et inopes interrogatos esse, unde vitam sustentarent, quum quotidie in philosophiae studiis tempus tererent. Huc etiam pertinet ἡ γραφὴ ἀργίας atque του κατεδηδοκέναιτα παπψα. Totius igitur populi virtus quodammodo in hoc consilio consistebat, atque ab ejus judicio pendebat, quo quis
in civitate loco, quo honore, qua apud ceteros cives esset existimatione, ita ut jure dixisse videatur Curtius 4m Areopagus a das GeWisse derrata verhorperi; er Warder Vedifrater alter conservative Interessen'' δ). Quae quum ita sint, prosecto mirum non est hanc morum censuram, in populari praesertim regimine, non diu mansisse integram. Egregie nimirum vidit ericles hoc verae domin tionis popularis esse proprium, ut suos cuique sibi fingere mores liceret, normamque conficere, ad quam agendi vivendique ratio dirigeretur. Itaque reopagi potestatem omni ratione infringere nitebatur. Postea vero, quum Cassander reipublicae gubernationem populo ademisset ac Demetrio halereo, optimatium causae lautori, reipublicae ordinandae curam mandasset, ille Areopagum in integram restituit, eumqne una cum
Gynaeconomis morum censurae praefecit.
18쪽
Romanorum rempublicam in iisdem undamentis positam fuisse essici potest ex iis, quae de magistratuum potestate aput scriptores tradita inveniuntur. Hic illud reputemus necesse est, nobilitatem Romanam non sanguine aut genere fundatam fuisse, sed ex iis constitisse qui ob gestos honores reliquos
Ita legimus in Ciceronis libris de Legibus, in quibus persectae reipublicae imaginem adumbravit , Magistratus nec oboedientem et noxium civem multa, vinclis, verberibus coerceto 'λ et apud Dionysium Η 'licarnassensem , νομον επιυρωσαν Aternius et Tarpejus consules la ταῖς ἀρχαὶ ἐξη πασαι τους κοσμουντας ἡ παρανομουντας εἰς την μυτων ἐξουσίαν ζημιουν' ). His locis inter se comparatis primo aspectu perspicuum fit quanta in cives dominandi potestas magistratibus concessa esset. Nam παρανομειν quid sit adeo vagum est atque ambiguum, ut facile intelligatur nihil committi potuisse, quod non sub magistratuum coercitionem caderet. Quis igitur miretur in civitate, in qua civium vivendi ratio plane a magistratuum, arbitrio penderet, censuram quae olim ad civium numerum tantum facultatesque cognoscendas pertinuisset, paulatim ad morum curam relatam esse Nam quemadmodum qui honorem petebant ante comitiorum diem nomina profiterentur, ut exploraretur num digni essent, qui aliquam reipublicae partem capesserent, consentaneum est in censu agendo eorum tantum rationem habitam esse, qui vitae morumque probassent integritatem cui autem suffragium adimere vellent censores,1 III. I. 6. 2 X. 50.
19쪽
ejus rei rationes reddere non tenebantur: rata habebatur eorum animadversio, etiamsi nihil eos testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse constaret ). Ita censura, a parva origine orta, tanto deinde incremento aucta est, ut morum disciplinaeque regimen, decoris dedecorisque discrimen ab arbitrio ejus magistratus penderent et, quum initio ad ea tantum vitia coercenda pertineret, quae communi omnium saluti nocerent, procedente deinceps tempore in omneu domesticam vivendi rationem inquireret ). Haec autem potestas quanti momenti fuerit nobilitati ad dominatum suum tuendum, vel me tacente facile intelligitur. Unum tamen hic exompli gratia locum asserre, quo sententia mea confirmetur, a proposito non alienum videtur. 'um Glaucia et Saturninus Gracchanas seditiones de integro accendere studerent, et, quo facilius propositum assequerentur, L. Aquilium quendam Gracchi filium simularent, Caeci-l;us Metellus censor consilium eorum eo peremit, quod insitivum illum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu
Ut igitur censura acilem occasionem optimatibus praebebat in ceteros cives dominandi, sic maxime iis prosuit, quod lege vinia jus senatus legendi in censores collatum erat. Hic autem non negligendum, summam imperii Romae specie
penes magistratus, sed re vera penes senatum fuisse, unde
20쪽
sequitur magistratum, cui permissum esset quos vellet in senatum recipere, non minus quam Areopagum Atheniemsium Romanae nobilitati columen luisse ac praesidium. Quod quo plenius ostendatur, operae pretium me facturum puto, si uno alterove exemplo illustravero, quemadmodum in senatu legendo nobilitatis causae sensores inservierint. Anno 639 118, quum Gracchorum motibus sedatis optimatium potestas denuo stabilita esset, L. Caecilius Metellus, Cn. Domitius Ahenobarbus censores duos et triginta senatores senatu moverunt ). Hos autem non tam propter morum perversitatem motos esse, quam quod Gracchorum partes essent secuti, inde fit verisimile, quod unus ex iis C. Licinius Geta ' sequenti anno consul reatus est, ac paullo post ipsam censoriam potestatem impetravit. Quid, quod C. Caecilius Metellus Numidicus, anno 102 652 cum C. Caecilio etello Caprario censor creatus, Glauciam et Saturninum senatu movisset, nisi collegaeum retinuisset y Diligentissime igitur semper cavebat nobilitas ne novus homo censor crearetur et, quum anno 550 204 tribunus plebis Cn. Baebius diem ad populum dixerat censoribus . Livio Salinatori et C. Claudio Neroni, patriciorum opera ea res discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset Mi. Contra, sicut Pericles nihil habuerat antiquius, quam ut Areopagi potestatem infirmaret, sic etiam Romae populares non quieverunt, priusquam hanc censurae severitatem e civitate sustulerunt. Hoc igitur modo in pervenerunt mobiles ut non solum