De ischuria vesicali : dissertatio medica, inauguralis ...

발행: 1780년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

innotescit. Fistula autem in vesicam altius missa, urina certissimum signum, emuit. Neque et haec symptomatum serie8 pe petua est; pro diversis enim causis, aliquantum differre potest, ut postea de singulis tractantes videbimus. in falsa ischuria, immuni hypogastrio, dolor aut gravitatis sensus circa renes, Vel utriusque ureteris tractum, suboritur; nulla vero vel minima mingendi cupiditas, ob inanem Vessicam, urget; reS alitem patet, si, immisso profundius cathetere, nihil quidquam

urinae essiuat.

' Hanc, auctores omnes tanquam certissimam diagno sin tradunt; plura tamen vidi exempla ubi isthuria diu inveteraverat, et etiam ex symptomatibus patebat in vesi1-ca adesse urinam, hujus tamen parva admodum quantitas educta est, quamvis catheter perita manu immissus fuerit; sed, quanquam cathetere saepius immisso, parca quidem urina singulis temporibus, diei tamen unius spatio, multa effuxit. Hoc accidit in duabus aegris, quarum postea in nota ad Paginam et 7 meationem facturus sum.

12쪽

1O DE IS CHURIA VESICALL

Et si, cum ischuriae verae signis, simul urinae stillicidium est, morbum, quamViS fallacem, haec signa facile detegunt. Cadaverum enim sectiones rem, alias obscuram, Vixque antea sis picandam, clare explicaverunt. Assiduo, imo solito copiosius, fluente Urina, eam in vesica retentam iri,

quis suspicari poterat i Neque solertissimos medicos, hac stillicidii specie se olim disseceptos fuisse, sponte fateri puduit; id quod

satis superque probat, quam cautU8 semper debeat esse medicus in definiendis morbis ad partes urinarias spectantibus, quippe quorum diagnosis uti olim admonuit illu- stris Morgagni) summa etiam arte quaesita, non rarissime fallax est.'

Neque ipsum malum cognovisse sat est ;sed et intelligere oportet causas ischuriamessicientes, quae quidem omnes, Utpote multiplices,

13쪽

DE IS CHURIA VESICALI. O

tiplices, non facile deteguntur; paucae tamen sunt quae medicum sagacem omnino fugere possunt ; paucae denique, quibus idonea remedia adhibere non in promptu est, nisi ejusmodi manifesto fuerint, Ut curationem non admittant.

Quo lucidior autem sermo ssit, unde isse churia oriri queat, primo, breviter PrOPO'nendum; dein singulae causae fusius evol-Vendae; vesicae enim physiologiam et structuram silentio omnino praeterimUS. Urina a renibus paulatim destillans, vesicam tandem distendit, stimulat, et in contractionem ciet: Haec vero Vi8, Vesicae Propria, ad contenta sua expellenda potissimum. Valet; parum enim auxilii afferunt musculi abdominales, quoties ista cessat, et cessat quidem vel musculosarum fibrarum vitio, vel si reliquae tunicae harum actioni solito magis resistunt; atque adeo propter debilitatem aut paralysim, Unde Unde ortaS, Vel Propter Varia tunicarum ejus mala. Ubi autem Vires, quibus urina redditur, prorsus

illaesae sunt, expulsio ejusdem a substantiis

Intra

14쪽

DE IS CHURIA VESICALI

intra vesicam hospitantibus, vel a collo vesicae quocunque modo occluso, impediri potest. Si quando, denique, parte3 Vicinae morbum aliquem conceperint, qui vel urinae iter opprimat, Vel vesicam ipsam laedat, vel in consensum trahat, ischuria pertinax

haud ita raro exorta est.

Quae igitur causae ischuriam essiciunt, eae sitae sunt: Imo, In ipsa vesicae urinariae substantia. et do, In ejusdem CZVΟ.3tio, In partibus vesicae vicinis. Quando morbus a vesicae ipsius vitio

ortum duXerit, peccant plerumque aut fabrica ejus musculosa Universa aut pars ea quam sphincter Vocant. Quin et aliquando tota vesicae substantia, Vel pars aliqua membranarum, male habentes, eam contractioni parum idoneam reddant. Fibrarum musculosarum vitium, quo ischiaria induci potest, vel spasmus est, Vel torpor, Vel paralysis. SPAsΜUs a stimulo fortiori, parti assectae admoto, aut sympathia, aut causis admodum

15쪽

DE IS CHURIA VESICALI. ia

dum obscuris, jam praeeunte seminio, oriri potest: Quamcunque autem in vesica originem habeat, sphincterem praecipue assicere videtur; ex totius namque vesicae

spasmo, vix urinae suppressio, sed potius

incontinentia, nasceretur. Spasmi in uni Versum causas, et quam his obnoxius sit sphincter, animo secum reputanti, urinam ex hac causa saepe supprimi facile patet. In vehementiore autem spasmo, constrictio ad vesicae collum fere insuperabilis est, et aliquid durum, perinaeo eXplorato, ibi renititur. Dolor autem acutus, calculum mentien8, cum Perpetuo mingendi conatu, ad vesicae cervicem intenditur. Pubes dein, tactus. Cum vero vesica sensu praeter naturam tunc polin Ieat, doloris, quae ex spasmo oritur, vehementia saevisisima sit oportet; in sano namque statu, Tiberius cruciatum magis exquisitum, quam Vinculum arctum peniinjectum, invenire uia potuit excogitavit,' enim, inter generR eruciatus, ut larga meri portione per fallaciam Oneratos, repente veretris deligatis, fidicularum simul urinae tormento distenderet.' C. Suetonius, Trang.

16쪽

14 DE IS CHURIA VESICALI.

tainis admodum impatiens, paulatim tumescit: Gravis etiam desidendi cupiditas simul urget, qua tamen nihil plerumque

excernitur.

Urina a spasmo suppressa, aliquando ex totius corporis vitio enascitur, quod nimirum stimulis assuetis justo sensilius est. Habitus igitur corporis nimis sentiens, nimis mobilis, ischuriae ex hac causa opportuniores reddit. Unde foeminas et infantes saepius adoriri solet. Cum autem hysteria ex iisdem fere causis oriatur, cum ipsa tot induat formas, mirum non est si vesicae demum incumbat; quod quidem, ubi malum inveteraverit, signa antea vix superanda exasperare, multoties novi. In tetano

etiam, aliisque morbis spasmodicis, urina nonnunquam supprimitur. At, ubi nihil hujusmodi in caetero compore est, vesica ipsa stimulorum ita impatiens esse potest, ut sphincter ejus in abnormem istam contractionem a leviore irritatione incidat. Huc referre fortasse liceat,

vesicae monente Homanno) spasmum, a suppressa

17쪽

DE IS CHURIA VESICALI. Is

suppresib haemorrhoidum vel mensium fluxu, Ortum; tum enim Vasa circumcirca distenduntur, praecipue autem ea qUae ab eodem ramo oriuntur, et major sanguinis copia acriorem in vesica, uti in aliis ubique musculis, 1ensum excitat Saepius vero in vesica manifestior morbus est ; ubi enim tunicae erosione vel levi ulcere assiciuntur, urina fibras musculosas

attingit, et has ad spasmum insolita irritatione solicitat: Id quod etiam accidit, si

mucus, qui ad vesicam defendendam destinatur, vel absens est vel depravatus. At in vesica, morbi cujuscunque immuni, ob nimiam irritationem idem provenire potest. Sic urina, a larga cantharidum dosi vel vesicatoriis, acris facta, ischuriae haud raro causa est. An huc quoque referre liceat urinae suppressionem, quam eruptiones ' Quasdam novi mulieres, mobili habitu praeditas, quibus catamenta parce et dissiculter effluunt; ad omnem periodum urina, magna cum dissicultate, redditur, ne dicam, aliquando prorsus supprimitur.

18쪽

16 DE IS CHURIA VESICALI.

nes a cute intus repulsas sequi Morgagni memoravit i Et malum idem quod, in statu vel etiam declinatione Variolae, junioribus familiare esse, Sydentiamus accurate

scripsit t

Vesica autem a sympathia spasmo aliquando laborat; graviter enim affectis vicinis partibus, adeo non insolitum est

vessicam in consensum trahi, lotiumque non expellere, ut Sennertus inter signa inflammatorum intestinorum hoc receia- suerit: Quin etiam olim Caelius Aure- lianus, inter caetera ileon comitantia ma-

la, vesicae et ficii ventris perferitam ab- sinentiam posuit.' Morgagni de Sedibus et Causis Morborum, Ep. 3 . l. 8.TORPOR autem, vitium spasmo prorsuS contrarium,urinam supprimere valet,quandocunque sensus vesicae eousque imminutus fuerit, ut neque ejus distentio, neque urinae stimulus hominem ad mingendum concitet, prius quam vesica adeo distendatur, ut multum in tentet periculum.

19쪽

DE IS CHURIA VESICALI. 17

Ubi universum corpus male se habet, veluti in melancholicis et maniacis, in febribus quibusdam, vel post Venena qUaedam sumpta, uti Opium, DUX Vomica, Brsenicum ; Urina, ob hujusmodi stuporem, in vesica reprimitur. Malum, ob eandem causam, senibus fami liare est; senectus quippe corpu8 hebetat. Dormiente etiam homine, praesertim, secundum Morgagni, si diabete laborat, adeo obtusus est aliquando vesicae sensu8, eaque tantam inscio patitur distentionem, Ut mox

in eXperrecto vix aut ne vix quidem ad justam iterum eXcitetur contractionem. Superest et aliud fibrarum musculosarum vitium; summa nempe atoma seu PARALY-8Is, supra dictis multo frequentior et aegrius tollenda. Plerumque enim in provectioriis cliuria, a quacunqUe causa PrimUm Cnata, 61 Urina, quoties res postulat, non emittatur, vesica demum paralytica evadit; cujus quidem rei, cum vesica musculus CaVUS sit,

iisdemque, ac musculi reliqui, legibus pa-

C reat,

20쪽

18 DE IS CHURIA VESICALL

reat, cui Vis motum musculorum intelligenti haud obscura erit ratio Ubi vero vesica primo re luitur, post dysuriam, plerumque Per aliquot dies, urina vel prorsus supprimitur, Vel Parce et gut latim effluit; abdomen in utroque CXCm plo sine vel minima metendi cupiditate paulatim tumescit. Cum autem vesica vim se contrahendi amiserit, neque si, i inmisso tubulo, Urina educatur, abdomen illico detumescet.

Hoc in vitio, Vesica, utris mortui fere instar, distentionem adeo immanem Patitur, ut parum absit quin aliquando laceretur Tum enim aeger stimuli ad urinam reddendam, et doloris a distentione Prorsu8 eXPers, ab intolerandis saltem cruoiatibus istis, quibus spasmo Vesicae laboranteS exercentur, prorsus immunis , in animum inducere, urinam sibi supprimi vir potest , nec

instrumen r Medicus quidam, reserente Cl. Μonro, ita laborabat, qui sibi persuadere non poterat, vesicam ipsiam

tumescero,

SEARCH

MENU NAVIGATION