장음표시 사용
31쪽
aerem pariter erupisse noverim, eum in Vesica ipsa quovis modo gigni necesse est. Verisimile autem videtur, obicem, siVe PUS, sive sanguis, sive mucus sit, mutationem istam subire proclivem, qua perpetuo aVO-lat aereum quoddam principium, hunc aerem suppeditare; vel a quadam actione VasOrUm Parum perspecta, aerem ipsum in vesica secerni, aut a renibus huc devehi per
Alteram causam, ut fertur, essiciunt vermes in vesica delitescentes, modo ex intestinis eo delati per ulcus, modo ibi aut in renibus generati.
Urina etiam supprimi potest a variis ad modum malis partium vicinarum; quae tamen Omnia collum vesicae vel urethram ipsam contra ossa pubis comprimunt, et ideo ad
32쪽
ad ischuriam ex urethrae vitio potius referri debent: Qualia sunt intestinum rectum faecibus satiave in farctum; haemorrhoides tumidae ; tumores Varii generis eX partibus vicinis ; catamenta in vagina, Ob hymen integrum, retenta; Uterias foetu, sanguine, aqua, tumore qualicunque tumidus; glandula prostata inflammata vel schirro fa; denique vitia haud pauca urethrae quae
His, veluti in conspectum quendam qUatenus scire curanti necessarium est, adduc ti8, etiamnUm quaedam alia de prognosi proponenda sunt ad omnem ischuriam, de qua diximus, pertinentia. Cum ad particulas, eas quae superfluae vel noxiae forent, eX corpore eVehenda8, magis forte quam ulla alia secretio destina-
33쪽
ta fuerit urina, hujus suppressio sanitati
multum noceat oportet; imo, si diutius immoratur, plerumque mortifera est. Exempla enim ea praetermittam, quibus diu cum paucissima aut nulla urina aegroti su pervixerunt. Talia certe non desunt. Potuit tamen in his aut superstes excretio vitam sustentare, aut Urina viam aliam assectare ; ea enim eX Vesica resorpta, in sanguinem saepe revehitur, aliqua alia xia demum expulsura. TOtUm corpus aliquando inundat, lethalemque inducit anas arcam, ni sudor, Urinae odorem referens, copiose excute essiuat: Alias in cava varia effunditur,
signa aquae ibi collectae haud absimilia brevi inductura: In ventriculum deposita,
vomitum humoris urinam olentis movet;
in intestina, hujusmodi fluxum. Aliquando
etiam per alia organa secerni videtur, uti quando copiosus salivae fluxus, urinae instar, prorumpat. Et quanquam hi eXitus morbo ex renis vel Ureteris vitio frequentius accidunt, in ischuria tamen Vera nonnunqUam observantur. Si enim urina a vesica ipsa
34쪽
non resorbeatur, Uretere8, durante morbo,
distenduntur, et renes, pari fere vitio ac inischiaria falsa, demum assiciuntur. At quidam sunt ischiariae vesicali proprii exitus ;post longam enim suppressionem, tumor ad umbilicum aliquando ortus est, multumque urinae postea effudit: Alias urina, viam in Perinaeo aperiens, ulcus dissicile sanandum reliquit. Etsi ischuria vera haud raro lethalis esse consuevit, dici tamen in universum potest, veram falsa leviorem esse et minus periculosam, tum quod diutius trahere soleat, tum quod saepe causae ejus felicius tolli, et sumpto mata certius mitigari possint. De morbi inveterati eXitu, a quac inque caUsa primum orti, caute semper judicandum est; cum ab iterata distentione vesica
demum resolvatur, et tunicae ejus fere semper crassescant. Sed, quanquam Mauchari,
Lieutauit, aliique, se in cadavere, post isse
churiam paucos ante dies 1nchoatam, VesI-Cam Prorsu8 Vacuam, amplam tamen, nec,
ut solet, contractam, invenisse assirmaverunt ;
35쪽
runt; patet tamen ex longa suppressione solum instrumenti ope haud raro sanati, talem effectum non adeo cito neque facile sequi; id quod etiam ostendit experimentum a Boerhaavio institutum ; in cane enim, etsi hirina triduum jam retenta, plenissima esset
Vesica, hac tamen eXiguo Vulnere Perterebrata, exsiliit Urina ad magnam altitudinem, et vesica ita contracta est, ut nullum penecavum superesset.
Prognosis autem pro diversis causis diversa est. Ischuria a spasmo, dummodo causa bene perspecta sit, sanatu non dissicilis est. Superata vero suppressione, urinae incontinentia, post morbum praesertim Vehementiorem, aliquandiu manet: Et ipsa suppressio, a causa admodum levi, quibusdam intervallis saepius recurrit. Urina a vesicae resolutione suppressa difficillimam recipit curationem; quilibet enim musculus paralysi correptus pristinam vim neque facile neque subito recuperat;
id autem in vesica facit distensio ut paraly-
36쪽
sis in deterius ruat; quae, si spina etiam male se habet, ViX unquam sanabilis est. Gravis est urina post nimiam vesicae distentionem suppressa, quippe quam inflammatio et gangraena, nisi protinus suc-CUratur, cito excipiunt: Quibus autem hic ultra modum saevientibus, mirum non est, subito aliquem extingui Distentionis diu continuatae frequens sequela est crassities vesicae aucta: Eadem in aliis membranis lenta et modica vi distractis accidit, uti in herniarum saccis, in aneVrismate, in tumoribus cysticis, &c. Ubi autem morbus diu perstat, et Vesicae tunicae mUltum corrumpuntur, remedia ViXutilia fore suspicare licet. Rebus tamen ita se habentibus, terreri non debemus, si febris superveniat; hac namque actio lymphaticorum. Sic periit eximius ille mathematicus Tycho de Brahe, qui cum Pragae in solenni convivio ultra vires et consuetudinem detineretur, diuque urinam cohiberet, postea liber, urinam amplius excernere non PO-tuit, sed succedente vesicae inflammatione paulo post interiit.
37쪽
phaticorum saepe eo usque PromoVebitur, ut vesicam ad solitam magnitudinem reducat, iterque urinae expediat.-Puellam in Nos comio Edinensi, ischuria pertinacissima laborantem, vidi. Abdomen progrediente morbo magnopere distentum, etsi urina cathetere saepe indies educebatur; vesicae tunicae, quantum tactu judicari potuit, multum depravatae erant. Postquam Urina ultra biennium fistula regulariter educta fuisse set, parum proficientibus remediis, febre oborta, abdomen detumuit, et urina sponte reddita est. Ischuria a Pure facta, periculosissima est; vesicae enim exulceratio in senibus nullam penitus curationem admittit, in aliis aetatibus dissicilem; quia sui cum verbis Hos manni concludam) nulli morbi dissicilius
curantur quam qui in vesicam consis- tunt: Est enim nervosa et exquisiti sensus ' pars, secundum veterem loquendi mo- rem frigida, et pauco sanguine Perfusa, ac urina perpetuo superne asiluens con-- solida
38쪽
solidationem impedit, praesertim in seni-
Pro diversa morbi causa, diversa initi tuenda est curatio; nam neque eadem remedia omnibus opitul ntur, neque curari id, quod aegrum est, potest ab eo qui causam, Unde proveniat, ignorat. Qualiscunque tamen ejus causa sit, si diutine suppressa subrit urina, ad eam educendam, catheterem intromittere oportet: Non ut causa morbi inde amoveri possit; sed sic instans periculum evitatur, et tempus deliberationi patet. Catheter autem, ineunte adhuc morbo, immitti debet; et ejus immissio, quoties res Postulat, repetenda est, donec vesica pristinum statum recuperaverit. Si aegrum frequentis immissio nis taedet, vel si constrictio ad vesicae collum facilem instrumenti transitum impedit,
39쪽
flexibilem tubulum ' per paucos dies in
vesica retinere melius erit. -Cum aliter succurri non potest, et ultima experiri sta tutum est, tum demum urina, per Vesicae incisionem, educatur.
Sedulo interim quaerenda est suppressionis causa: Si spasmus, a totius corporis vitio, ea est, quae spasmum compescans, protinus adhibenda sunt; utpote balneum calidum, injectiones aquosae in rectum vel vaginam immissae ; opium, aliaque antispassi modica interne sumpta. Dein, ut morbo
recidivo occurratur, ad UVam Ursi vel corticem Peruvianum confugiendum est. Neque haec quidem omittenda in ullo vessicae spasmo; quaedam tamen alia desiderat morbus eX aliis causis ortus. Si enim a nimia in vesicae vasis congestione provenit, utilis erit sanguinis detractio: Si a vesicae muco abraso,
Instrumentum hujusmodi, ex metallo neto in spiram ducto, fabricatum, et postea cerato linteo involutum, in Praelectionibus Anatomicis jamdudum laudavit Cel. Μonro; cerati autem lintei loco, resina elastica,CAOUTcΗouc dicta, nuper usus est D. Keden, chirurgus Borusius.
40쪽
abraso, vel tenuiore facto, educta saepe uri na, ea quae emolliunt in vesicam injici de bent : Si a nimia urinae acrimonia proficiscitur, copiosu8 aquae potus porrigendus est; sin autem peculiaris acrimoniae natura comperta est, quae id corrigere inveniuntur, simul tentanda sunt. Sic, post cantharidum abusum, camphora nonnunquam re medio est. Si a torpore malum proVenit, Vis vesicae insita stimulantibus promovenda est. Si, cum artuum inferiorum paralysi, urina simul supprimitur, haec regulariter educenda est; iisque remediis, quae ad pristinam vim reliqui corpori S revocandam conveniunt, utendum est: Quae autem, si feliciter cedunt, plerumquedetiam vesicae solitum munus reddent. Si vero, superata paralysii, ischuria adhuc perstat, vel si vesica sola ab initio resoluta est, remedia dein malo magis accommodata tentanda sunt; qualia sunt ea medicamenta, quae Vi quadam stimulante in vesicam agunt, Uti cantharides caute propinatae, Vel quaedam eX-