장음표시 사용
41쪽
terna auXilia pubi, perinaeo, vel parti cum
vesica consentienti admota, quae eam ad contractionem incitent; huic consilio cataplasmata acria, frigida pedibus, imis electrici, conVeni Unt. Si urinae suppressio ab inflammatione est, huic accommodata remedia opponenda sunt. Si a morbida vessicae tunicarum crassitudine, experienda sunt ea quae hujusmodi molem resolvunt; quo casu mercurius, ictus electrici, cataplasmata quaedam discutientia, aliaque vires absorbentium eX- citantia, auXilium promittunt. At Operae pretium erit de remediis potissimum usitatis paulo fustas tractare. Sanguinem copiose detrahere ViX necesse sarium videtur, ni adsit vesicae inflammatio ; ubi vero circa imam vesicam fibrae nimio sanguine turgent, feliciore multo e VentU, Ope cucurbitularum vel hirudinum, prope mali sedem, sanguis emittitur ; harum enim usum in talibus exemplis multum collaudat Morgagni : In amico sito,'
ait, post alia incassum administrata, illo
42쪽
demum remedio sublatam esse pertinacis- ssimam suppressionem.' Vix ulla datur suppressio, in qua aegri, sine levamine, in balneum se demittunt ;urina diu suppressa, etiam si calculus iter ob struat, saepe in eo reddita est ; malo vero a spasino provenienti potissimum convenit, quod et hujus solummodo usu aliquando tollitur. Si quidem balneum non praesto est, adhibenda tamen sunt, ad pubem et perinaeum, fomenta Vel cataplasmata, aut ad naturalia, Vapor aquae calidae: Neque inuti te erit in rectum vel vaginam aquam calidam, cum emollientibus mistam, injicere- hujusmodi enim enemata partes Vicinas non modo relaXant, sed etiam, alvum ducendo, Prosunt.
Si dolor nimis urget, laudanum liquidum, ad guttas duodecim et ultra, secunda quaque hora, propinatum Voget commendat. Medicus autem quidam ', prospero cum e Ventu, se, in omni urinae suppressione, opi
unx Philosophical transactions, Vol. 66.
43쪽
Um, cum calomelane mistum, jussisse refert: Hujusmodi compositionem, proportione Opii gr. a. ad calomel gr. X. 6ta quaque hOra deglutiendam, vix unquam suam fefelli Te expectationem assirmat. Diureticis caute semper utendum est, neque unquam, nisi in Urina, a vesica nimis
torpida et paralytica, suppressa ; quo casu cantharides, Vesicam insigniter stimulando, vim ejus pristinam restituerunt. Pari etiam attentione frigida pedibus admovenda sunt; quam noxia enim hujusmodi irritamina in vesicae inflammatione, spasmo, Vel insuperabili constrictione sint, nemo qui ignorat. Scintillas electricas, vel ejus ad pubem
ictus, in vesicae resolutione simulque tunicarum ejus crassitudine, multum allaturos esse auxilii, probabile est; cum nullum fere medicamentum vim musculorum citius restituat, neque absorbentium Vires certiUS eX- citet .
' Vidi militem in Nos oeomio Edinensi, hoc remedio
44쪽
In hac quoque vesicae crassitie Mercurius a celeberrimo Gilchrist multum commenda
tur: In such a delicate siluation of things, Vait, many Would have questioned the pro- priety of a mercurial remedy; and Ιshould have doubted of it lihewise, isse experience, in cases of no tesse delicacy, had not long be fore convinced me of iis sa ty and utility. A lesis powerful deobstruent did not appear adequale to those great and speedy effect s whicli the vehemency of the distemper required . '' Praemissis
sanatum, cujus historiam hic breviter referam. Is, postquam ictum in Lumbis accepisset, artuum inferiorum Paralysi correptus est, unde diu lecto affixus mansit. Urina prae vi elabi coepit; sed pubis tumore, aliisque suppressae urinae signis, medicus edoctus catheterem immitti jussit, et magna urinae copia quotidie educta fuit. Ischuria et Paralysis non tamen abierunt, etsi multa remedia adhibita fuerunt: Ad machinam electricam demum missus, levamen inde manifestum expertus est. Ischuria et Paralysi liber cito evasit, et jam perfecta sanitate
45쪽
Praemissis igitur venaesectione, aliis Ue, prout res desiderant, auxiliis, pilulas mercuria les Pharm. Edinens. ad grana octo vel decem, singulis noctibus, propinat, quae gingivas dolore brevi assiciunt; earum tamen effectus aliquando prius sentiuntur in ves1-ca ; hujus tensio et ad collum constrictio relaXantur ; Urina tarde et cum minore dolore elabitur; omniumque symptornatum cito sequitur leVamen. Declinante abdominis tumore, omni inflammatione et dolore jam absente, exercitatio in equum vel in rhaeda, ad tollendas morbi reliquias, et ad vessicam simul confirmandam, imprimis utilis erit. Talis enim motus, quasi leni quodam stimulo, vim sui contrahendi insitam promovet. Aquae
minerales cum maximo commodo ad curationem perficiendam accedunt. Si vero res angustae domi detineant, aqua calci8, corteX Peruvianus, aliaque tonica, horum loco substituantur.
46쪽
Jamque peregi Dissertationem ea cura, quam aliis negotiis districto impendere licuit. Multa quidem recidenda, multa addenda, multa corrigenda invenientur; sed rem dissicilem tractanti, Lector benevolus, spero, indulgebit, errorumque Veniam auctori adhuc juveni concedet.