Tractatus in quo aduersus antiquorum et praecipue peripateticorum opinionem terram esse aqua maiorem multis efficacissimis rationibus & experientia demonstratur

발행: 1585년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

& morbii mortalibus praestare potest. Ex aere enim diu recluso, & demum reserato & emerso pestis magna generatur. Ob idque quando terremotus fiunt pestis sequitur, sicuti post clades, & inundationes, ac putridorum animalium interitum etiam quoniam aer putredinibus illis inficitur, pestis subsequi solet, non tantum illis in regionibus in quibus aer insectus putredine fuit, sed in longinquis alijs. Vt tempore Mar. Antonij Imp.in seleucia Babilloniae ex arcula in Apollinis templo inuenta & aperta, clim diu clausa stetisset, non tantum regio illa, sed tota etiam Graecia& Roma aere illo ex arcula emis , & ventis in diuersas partes delato pestilentia ita infecta extitit, ut tertiam fere humane generis partem morte assumpserit. Vnu nec tacere possum, quod licet supra aere leuem esse dixerimus, asserimus tamen non omnino leuem, sed secundum quid grauem esse , &nulla sui parte purum, & simplicem, sed aliena qualitate affectum esse, S: alienis corporibus immixtu asierimus. Aer enim ex ignis sphaera descendit in proprio naturalique loco si impellatur pronius deorsum fertur, quam sursum.In aere quoque impressiones, ut supra tetigimus, fiunt, de quibus etiam alibi abunde dicemus: Hactenus de aeri S elemento. De aquae elemento.

in A est elementum graue clim aliquali quia terrae suprastat) leuitate frigidissimum,&h

midum circunquaque terram alluens, totam tamen

82쪽

I OIATVOR ELEMENTIS. ῖs haud operiens. Cur autem hoc elementum veluti &caetera naturalem sibi locum no habeatΘratio, ut quorundam controuersia auferatur, assignanda nobis est. fertur enim,& scripturis sacris ita scriptum est creperitur, quod in creationis principio aqua suo libero

cursu terram supernabat, eamque totam &si philo sophi contrarium teneat obtegebat. Die Vero creationis tertio Dei voluntate ordine peruertentis naturae congregatae sunt aquae quae sub coelo erant, in unum locum: & sic apparuit arida, quam Deus ipse terram appellauit. & aquarum congregationem maria dici voluit, & ita terram habitabilem reddidit, &animentium locum commodum Victuique aptum esse constituit, posuitque ipse aquae terminum quem ultra non procederet, refrigeretque suos tumentes fluctus terramque ambiret, Sipsam minime suffoc ret,nec sterilisceret: sed aquis detecta fructifera esset,& alimenta producere posset. De quibus omnibus Iob. 38. capite.ingenue testatur. Ambit ergo aqua te ra quasi undique,& ea interluit ac interfluit cuius at

ueus: & situs ei minim) naturalis est, sed potius set, lis & admiratione dignus, & solius nutu Dei ni parent omnia ad uniuersi conseruationem effectus , Asic dispositus, & ut efficacius miraculum videretur aquam loco altiorem terra posuit,ut aliqui as serunt. Quibus omnibus sequitur,quod si natura: Ordo ipsius Dei voluntate ut diximus perueris iamnsuisset,vel homo minime constitisset,vel ipse ut piscis in aqua natasset. Est ergo phisiice loquendo ex aqua de terrassimul unum corpus constitutum illis inuicem

83쪽

DE SINGVLI smistis cuius corporis & magnitudinis, & grauitatis centrum traditur primum totius mundi medium. Alterum vero in Diametro terrae positum aliquanto maius ipsius sphaerae, & aquae & terrς simul conflat Diametro . Perfluit itaque terram ipsam media aqua, & extremam undique circum alluit. Q daqua sphaerica sit & ratione & experientia patet, Cinius motum circularem minime esse dicimus, sed rectum naturalem, aut violentum: vel animalem habetque in mixtis talem in se virtutem,ut siuae humiditati corpora ita emolliat, ut figuram naturale siue accidentalem sit scipere possit,& sita frigiditate corpora temperat,& ignis calore moderatur:cuius qui de aquae principiti c5mune & indescies Amphitrite est, id est Oceanum, a quo flumina & fontes em natat amplissimi terram a polo artico cingens ad

meridiem per orientem tendit, & iteran ad meridiem per occidentem ad articum tendens ambit Aquo Oceano ad omnes mundi parte5 exeunt Omnia,licet quidem contrarium asserant, maria particulam, fontes amplae, & flumina magna nunquam execcantia,de quibus in praesentiarum nobis minime esst scribendum. Dabitur enim Deo volente aliquando commoditas & commodior locus de hac materia pertractare. Quod quidem principium Ssi ex philosophis aliqui nequaquam admittant, Cum

sacris tamen scripturis sententia concordat: dicit

enim flumina unde exetant reuerit tiar, Ut iterum

fluant, & mare intrent, & illud nou redundat. Sed ut

84쪽

libi inueniri posse, sicut ut diximus neque aerem purum: semper enim aqua ab aere efficitur, te magis a terra in orbem compacta: unde exalationes etiam siderum potentia a terra risolutae aquae imi centur pluuiae quoque venti rores,pruina, & caetera huius modi genera, de quibus alibi dicemus quae ab aere in mare decidentia aquam inficere non dubitamus,& hinc puram nulli bi,ut diximus, inueniri posse ce- semus, tum etiam cum & aquam omnem sapore quodam affectu esse reperimus, qui sapor admistione quadam terrestri spartis cum humiῖο aqueo efficitur,unde mare falsum sapore iudicatur,& lacus M liqui & fontes amaros efferunt sapores, de quibus quidem omnibus suo loco scribemus, & haec de quae elemento satis dicta sint. De terrae elemento quomodost in mundi centro. Erra dupliciter considerari potest,& ut est et Maogmentum,&vtest mundi centrum ac mortali bus habitabilistut ergo est elementum, ipsa est simpliciter pura habitualiter & non actualiter grauis, simpliciter, inquam, non quia ea nihil est grauius, nec quia eius grauitate nihil leuitatis admiscetur, sed quia ipse ut elementum in quodcunque trium elementorum poneretur esset per apta nata descendere,& non ascendere: habitualiter grauem esse diximus considerata scilicet in se pre cise,dc in natu ali suo loco possita, extra queenim actu grauis fieret: quod quidem Ar imedis auctoritate confise

85쪽

matur, dicit enim in suo de ponderibus libro: nullum corpus in seipso est graue, actuale intelligendum est

grauitate: est igitur terra ipsa pura elementum graui stimum,frigidum,&siccissimum: quana quidem nullibi reperiri pose ut de alijs elementis diximus arbitramur, & natura sua, nec lucidam, nec Diaphanam, sed omnino omnium obscuriorem esse asserimus, &lumini imperviam ad motumque ineptam & semper immobilem: Terram puram nulli bi reperiri diximus de terrae centro minime intelligendo: ibi enim terra puram constipatam inueniri posse arbitramur , veluti& ignem purum iuxta coeli concauum. Considerata autem ut mutidi centrum est grauis, frigida, & sicca ac in mundi centro posita: circa quod multae fuerunt

opiniones : Anaximander enim AnaxagoraS,Empe

doctes , & Plato terram in mundi medio sitam & vltimum elementum esse tenuerunt: quidam vero Pythagorici in centro mundi haud esse sed bene circa centrum moueri & circumagi dicebant: aliam terra sub terra nostra arichthonam appellatam ponentes: ex quibus alij etiam fuerunt qui non modo duas tan tum sed plures esse terras asserebant easque obno stram intermediam minime videri posse assirmabant:

nonnulli vero terram in centro mundi esse, semperque super mundi axe volui autumabant e nos vero Vt quae vera sunt efferamus': Nico Copernici& ali O-rum ipsi im sequentium, postponentes opinionem, terram non secundum suae magnitudines, sed quo ad

suae grauitatis centrum esse in medio mundi sitam, &locum ipsius terrae, eo modo quo diximus medium

esse mundi affirmamus: quod quidem non solum

86쪽

Mithematici & Philosoplai afferunt, sed etiam a grauium corporum motu edocemur: Vlierius terram secundum eius naturam immobilem : esse dicimus secundumverb eius partes moueri, ex eius partibus quibus m ouetur, & defluit magnos generari montes ad terrae viventium , S precipue hominis per quem facta si int omnia utilitatem & comodum. Dicimus

quoque terram ipsam circulariter non moueri circa centrum ei extrinsecum: alioquin grauitatis cetrum: mundi centrum minime esset: nec orbiculariis r moueri circa proprium centrum , & proprios polos a meridie ad septentrionem : Polus enim arcticus, si hoc esset, nobis aliquando magis vel minus eleuare tur,& aliquando ita deprimeretur,ut nostro visui minime subiaceret cum circunuenientes in parte septe- trionali essemus, quod falsum experientia esse notamus,nec ab Oriente in Occidentem,tunc enim si non

foret, coelum ut antiqui dicebant) quiesceret: im possibileque esset quin singulis mensibus luna sim

per eodem modo in plenilunio ecclipseretur : similitater videretur planetarum distantias maiores & mi nores seruare respectu stellarum fixarum : quare abs

que dubio tenendum esse censemus. Terram secundum eius naturam se totam quiescere & secundum suum naturalem situm in medio mundi esse et Celumque motu diurno ab ortu ad occasum moueri: plane tas vero motu contrario ut alias diximus)circumuolui: quibus omnibus concluditur terram non esse caeli centrum, nec propter monices valles & planicies sphaericam esse, sed bene aptam natam licet actu non

87쪽

st orbicularem esse : est nihilominus a septentrione ad meridiem, & ab ortu ad occasum rotunda, & tutamida ut sic dicam quod quidem ex perentia patet orientalibus enim citius, quam occidentalibus sol oritur & occidit: Hoc manifestum est in ece simam quale corpus quodque est talem mittit umbram: eriago terra siphaerica est vallibus & montibus nihil perinde impedientibus. Et quoniam apud Astrologos terram respectu coeli punctum esse dici solet: quare non atare esse videtur si de terrae magnitudine aliquid dicere preponamus: ad cuiuS declarationem notandum esse dicimus, terram tripliciter considerari posse: primo ut sit veluti punctus penitus indivisibilis quo modo cum ipsa diuisibilis & suo ambitu magni tudinem contineat haud considerari debet: secunda visit veluti punctus respectu coeli hoc enim modo terra ipsa resipectu coeli stellati uti punctus existimari potestinam secundum Astrologos si mens oculus in stellati coeli centro esset medietate coelestis spha: rae hoc est,sex signa videret:& oculus Platonis in terrae superficie existens similiter sex signa conspiceret

ergo terrae quantitas tali modo considerara a centro

scilicet ad suam circumserentiam ut probantAlphraganus& Ptolomeus est pene respei u coeli insensibilis & sere punctus. Tertio terram si quis imagine tur se in octauasphaera esse ut punctum videret, &nullius Quasi quatitatis esse existimaret: sic & si ipsam

in octauo coelo poneret nullius fere magnitudinis iv.

dicaret: at si ipsa in solis sphaera locaretur,vel alteriuscuiuscunque inferioris orbis aut si planetis compa-

88쪽

raretur sensibilis quidem quantitatis existimaretur cuius signum ut Ptolomeus ait) est quod his eiu citur aspectuum diuersitas: probant etiam hoc Astr logi dicentes lunam esse terra minorem quo sequitur ipsam inserioribus sphaeris comparatam sensibilem quantitatem habere:quare Mathematici in suo terre ambitu quadraginta miriades stadiorum auribuunt id est quadraginta millia stadiorum quae quinquaginta millia miliarium constituunt: secundum vero recCtiores,&praeci siue Alphraganum deffoctaua:Terrae ambitum viginti millia miliarium, & quadraginta es se dicimus, & ex eis elici potest & sit aliae sint opiniones terram per eius naturam consideratam notabilis

esse quantitatis: Unde Philosophi magnam quoque

matrem appellarunt: eo quod in se omnium corporum semine concipit: Hoc autem arbitrandum esse existimamus¬andum ut supra tetigimus)nostra hanc terram , quam pedibus calcamus minime elementum esse,& si re vera sit terra, est tamen composita mixta & humoribus ac pinguedine compacta &plena, ut,in terris subfureis alumixtis calidis &viscosis, necnon in montibus & locis continue ardetibus ut Aethna de caeteri sicilia puteolorum Hiberniae &Scondrie partibus patet: verum terra ut elementum in cetro terrae inuenitur, & est suapte natura sit plex corpus frigidum & siccissimum licet accidentia in hoc varient veluti in caeteris corporibus non siimplicibus sed in puris ,& apud nos commistis: nec obliuioni dandum esse iudicamus terram quo magiS a Uera terra tanquam elemento distare eo minus terrae

89쪽

DE UNGULIS

naturam attingere: itaque in uniuersiali nota dum esse dicimus propter ani antium utilitatem & res nas centes elementa non esse prorsus pura. Terra enim si pura esset omnibus ex terra nascentibus humorem

haud suppeditaret, aqua in sipida esset, & pisces non

produceret nec aleret:aer Volucres minime sustentaret, nec si purus esset cuncta recrearet, ut sic mixtus recreat:ignis etiam si purus esset, ipsi uti minime valeremus incommoditatemque ob carnium cruda rum aliorumque ferculorum non coctorum usum

sentiremus, & frigus sustinere non possemus nec alia commoda quae ab igne sic misto recipimus haberemus, quare tenendum est, elementa non esse talia, qualia hic videmus & sentimus, sed pura & stia natu ne sinceritatem retinentia quae motu & qualitatibus primis ut de ius satis abunde in nostro de doctrina naturali scripsimus discernuntur: & de terrae elemento hoc satis dictum si quod sit aqua maior supra diximus,& multis rationibus probauimus. :, F I N I S.

SEARCH

MENU NAVIGATION