Tractatus in quo aduersus antiquorum et praecipue peripateticorum opinionem terram esse aqua maiorem multis efficacissimis rationibus & experientia demonstratur

발행: 1585년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

TERRA MAIOR in natura haec omnia vana ipsi minime accidere potueriit, quare nec ipse tanta potuit existimare falsitate gnea scilicet sphaeraptus mille vicibus no esse terra maiore, & ex consequenti illius auctoritatem iam citatam de decupla in elementis proportione miniti

me vi aduersari j intelligunt intelligi debere: quum ut supra diximus ) Arist, decuplam illam proportionem non pro elementorum determinata quantitate, sed pro transmutatione unius in aliud intellexit& quod materia sub forma unius diuersam quantitatem requirit, quam sub alterius forma habebat,&accepit, ac posuit hoc suum dictum pro exemplo tatum. Quare clare apparet praedictam Aristo t. auctoritatem nullum aduersarijs fauorem tribuere nec licuius in eorum opiniones esse rigoris.

Vo autem ad Strabonis &Meta opinionem,

qui opinati fuerunt totam terram Oceano circunctatam esse, octanquam insulam in medio maris

existere, & in tres esse Jiuisam partes habitabiles, Assiam scilicet , Aphricam, & Europam, & quartam

globi partem terrae attribuerunt,& reliquas mari: qua opinione aduersari j sundati dicebant terram quantitate aqua esse minorem: Respondendum erit praedictos auctores tantum de terra eis nota tunc te poris scripsisse,& opinatos fuisse, eo enim tempore nondum nauigatum erat ultra Gaddes versus partes Occidentales & Orientales,Vnde non absolute dixerunt aliam non esse terram, sed illam tantum eis notam scribere velle: Si autem ho C nostro tempore

praedicti auctores superuiuerent, quis dubitaret ali-

62쪽

ter quam scripserunt scripturos foret certe nullus: scriberent enim non solum terram nouis sinae inuen tam in partibus orientalibus, Occidentalibus & me ridionalibus , sed etiam quo audaci animo ausi sunt homines illi illustres se mari cofidere, & nauibus maria nondum calcata percurere,&nauigare, terrasque

incognitas perlustrare, & e manibus infidelium abducere, ac sub Christianorum ditione admouere, &retinere:froti itaque relationibus ab illis partibus reuertentium,mutata Opinione assererent non terram aqua, imo aquam terra esse minorem, Oportet enim

in huiusmodi Geographiae rebus scriptores adsen sum se remittere, & ad aliorum relationes, aliorum inquam veridicorum : quum Geographus ex semet omnia scire,&cognoscere minime possit. Hac etiaresponsione Plini j auctoritas euacuari potest, quum&ipse nec totius terrae cognitionem habuisset,&communem fuisset suo tempore opinionem sic tus: Nec tacebo Plinium ubi de hac re loquitur fere allegorice locutum fuisse, ne dicam fabulose: Verba enim eius haec sunt in lib.II. cap. I. Quippe hoc elementum caeteris omnibus imperat, terras deuorant aquae,flammas necent, sicandunt in sublime :&coelum quoque sibi vindicant, & nubium obtentu vitalem spiritum strangulant,& caetera sequentia. In quibus verbis Plinius non elementorum quantit,tem,sed aquae potentiam, naturam & actionem demonstrare voluit: interrogatus enim non quidem ignem quantitate maiorem esse negasset veluti de

omne. tam antiqui quam iuniores dixerunt, & d,

63쪽

TERTA MAIOR

cunt ac affirmant & haec ad praedictas auctoritates s iis dicta sussicient. AD Poetarum vero auctoritates nihil dicendum

esse arbitror, tum quia eadem responsione, qua Strabonis , Melae, & Plinij at ictoritates euacuatae fuerunt, & POetarum euacuari possunt, tum quia

duae sunt causae, quibus Poetae tabulis & Epithetis

Oceanum ornarunt, & carminibus immensa magnitudine esse dixerunt, quarum altera est quSd tempore excellentissimorum illorum Graecorum poetarum abest enim hoc tempus a nostra aetate retrocedon- do fere 3Oo O. ann. nulla habebatur notitia ut etiam supra diximus de tota terra inad vix una quarta in qua habitamus integra cognoscebatur,& vix homines in aqua se cymbis confidere carperant,& lacus ac flumi na ne dicam mare ultra praesertim Gad destrat j cere

Existimabant enim Gaddibus terram aquis detecta

terminare, & inde mare totum circundare terram,

Unde Oceanum appellarunt, & de eo sabulas finge re caeperunt, veluti de aere, de coelo, de stellis de so te, & luna, de fontibus, fluminibus, sylvis, & caeteris rebus naturalibus fecerunt : A quibus etiam nostri Latini fictiones ipsas receperunt & in dies recipiunt quare nil mirum esse debet, illis si temporibus Poetae non habentes notitiam de alijs terrae partibus nisi de paucis climatibus huius nostrae habitabilis qua tae, reliquam globi si perficiem aquae dederunt , Massignarunt, si enim terras nouissime inuentas tunc cognouissent, nouam videlicet Hyspaniama, terraim

quam perii appellant , de illam quam Thenaestitim

64쪽

nominant: Gallicui, & Galliam antharticam , quae ultra tropicum Capricorni ad decem gradus extenditur circulum anthareticum versus, & nonnullas a lias, non quidem tantam globi partem aquae assignas sent, nec Oceanum, mare illud ultra Gaddes appellassent i md nullum mare Oceanum sed Mediterraneum omne dixissent,nullum enim mare datur quod Mediterraneum dici non possit: Quodquidem multorum experientia visum est ,& in globo quilibet c5siderare potest & haec de prima ratione.

A Lxor est quod videntes Poetae illi a quibus O

pith ela Oceano data sunt Oceanum mare vel etiam quodcunque paruum siue magnum fluitare, &hinc aptum v naique se extendere, dc suis fui dispar

tibus quaerere ad sphericae figurae ut supra diximus)circum ferentiam se reducere, maris planum, & spatium, quia omnibus amplissimum, & ad instar amplis simi &perfecti plani & sine montium & vallium impedimento omnibus videbatur, epithetis ornarunt, illud aequor,planum, profundum, & amplum appel -' lantes, non tamen ex hoc intelligi voluerunt. Maris magnitudinem, amplitudinem Zcquantitatem malo rem esse terrae amplitudine, magnitudine, S quantitate : Nomina enim & epitheta non semper sunt re bus, quibus nomina imponuntur c5 sequentia, saepius namque accidit ut paruo sinui magnitudinis nomen quod magno terrs spatio non demus de attribuamus similiter& amplitudines ac capacitates. AD communem autem nunc hominum opinio nem licet quia exsacr scripturς testimonio ha-

65쪽

betnr,stultorum esse infinitum numerum, respOdere minime oporteret: quoniam tamen aduersari j facraescripturae testimonio fidem non adhibent responde- dum esse duximus: Dicimus itaque commune hominum opinione circa res morales,actiones, & mores

hominii, qui maxime in sensu communi costituti sunt non semper sed ut plurimum praeualere in rebus aute&conclusionibus speculatiuis contrarium esse vide tur sepe enim de rebus & conclusionibus speculatiuis imb, vero semper) quae tenet communis opinio& vulgi, doctrina per demonstrationes, & veras c5clusiones minime assirmat, imb veritate demonstra . do contrarium asserit uti exemplo patebit: Philosophi per veras demostrationes tene t & sic est solem.

I so.vicibus terra esse maiorem: communi S autem,&

vulgi opinio, cum hoc impossibile ei videatur no solum contrarium tenet, sed philosophos penitus erra

re asserit: Similiter de Antipodibus: Vulgi enim &communis opinio est Antipodes pedum plantas sursum versus tenere id est versus nostroru pedum plotas , quodquidem falsum es e demonstrans vera philosophia & Geographia contrarium asserit. Insuper communis & vulgi opinio tenet in speculis imagines loco moueri, quod falsum esse per veras demonstrationes videntes philosophi& optici contrarium dicunt. Itaque fere semper in conclusionibus speculatiuis communis opinio tenens contrari si ab eo quod vera de demonstrativa obtinet do strina, rei j cienda

est: Ex hominibus enim plaetique in rebus speculatiuis, qudda doctis veraciter declaris demonstrationi-

66쪽

bus effertur contrarium esse aut mant. Cum i itur

quaestio nostra de rebus moralibus minime sit, licet a sensata experientia pendeat, vulgi iudicio,opinioni,& demonstrationi nequaquam committeda erit, sed doctis 3c expertis viris,ctim res de qua agitur ad speculati uos pertineat & expertos: Quare haec comunis opinio aduersariis nullum fauorem praestare potest, tum maxime quia haec opinio a Poetis ut nobis videtur de huiusmodi re carmina cantantibus ortum habuit, quibus ut plurimum vulgus intentum esse, &fidem non minimam adhibere solet. Et haec circa vulgi & hominum opinionem satis dicta sussiciant.

Quibus omnibus manifestatur aduersarios tenentes aquam quouis modo acceptam terra esse maiorem in hac re nullam habere rationem,& hac aduersario rum opinionem rationibus ab eis adductis nullo modo sustineri posse, imo potius nostris rationibus refellendam penitus esse diximus, & adhuc dicimus Atenemus. At quoniam hucusque ad diluendas aduersariorum rationes intenti fuimus deinceps aut e nostram veram in huiusmodi sententiam ac veram Opinionem aperiemus & ut ad id ordinate procedere valeamus duabus conclusionibus quicquid in hac re animo sentimus, manifestabimus,aqua duobus rhodis ut scilicet terram tegit,& ut elementum conside

rari posse nulli certe dubium esse iudicamus. Quos duos considerationis modos pro duabus nostris coclusionibus accipiemus. ad ad prima conclusione,& modum quo aqua consideratur ut terram operiri

dicimus non vere Se determinate considerari poste

67쪽

TERRA MAIOR

quanta iit terra qua aqua operit, & quanta itidem sit illa, quae marinis aquis tegitur: Ratio qua ad id dicere

movemur talis est:Licet enim multae sint fael cenaui, gationes,& maior notitia de terrae partibus nunc limbeatur quam tempore Ptolomaei& alioru antiquorumGeographorum habebarur,non tamen vere hucusque relatum est, An sub polis terra sit vel aqua, cunullis vel eX aquae concretionis causa, aut eX regi O-

num illarum aspredine seu ex aeris indispositione, &inclementia ad loca illa deuenerit, do aquea sint vel terrea retulerit, & praesertim sub meridionalis poli conssistentia: sub polo enim nostro septentrionali re latum est,& in chartis Geographicis, S Gothicis apparet Populos esse quosdam Biarmos appellat OS, ex hoc itaque in septentrionali parte ut iam supra diximus maiores terrae detectae quam Opertae gradus Vi dentur.Dicimus nihilominus, & ratione praedicta, qua hoc dicere moti fuimus, cognosci minime posse quanta sit terra aquis operta, & quanta sit illa aquis detecta,non obstate & posito quod per aliquos gradus prope polum Antarticum terram mare Operiret, terrae portionem illam maiorem esse quam illa, quam mare operit': Nec obstant huic nostrae opinioni gra- dus illi si darentur prope polum Antharticum quibus mare terram operiens signaretur, Paralleli enim eo sent ita breuissimi,& meridianorum aperturae ita an gustissimae , ut sere nihil essent ad Parallelorum &meridianorum extra circulum Antharchi cu post torum comparationem veluti iam supra in soli impla rae diuisione demonstrauimus, in super ex Magaliani

68쪽

λ E s T A V A . 29 fuerit Notum tamen est terram ab illo angusto loco, qui it stricto de Magalia ne dicitur per longuia, per 33. gradus & plus extendi: Posset igitur dici terram pro maiori parte ab aquis esse detectam id est malo rem terrae portionem esse ab aquis detectam quam

Opertam.

QVb vero ad secundam conclusionem & mo

dum quo consideratur aqua & terra ut elementa attirmative dicere audemus consideratis his duobus elementis ut elementa sunt cum omni amborum profunditate aquam absque dubio non modo terra esse quantitate minorem, sed terram ipsam longe maiorem esse aqua: Multae enim essent rationes, quibus ad haec dicenda movemur, sed breuitatis causa duas hic adducere conabimur: Prima est maris Mterrae profunditas, considerata enim maris nauigabilis ubique maiori profunditate, nullibi profunditas ipsa talis inueniri potest, ut ad semidiametrum terrae comparata aliquid habret sensibilitatis ut ita dixerim etiam si cocederetur aliquod inueniri mare spatio G o. gradibus longitudinis & lacitudinis quod est impossibile ut supra de hac re abunde diximus) dari

M inueniri. Secunda ratio est globose terrrae Θestructio Diximus enim rationibus ac auctoritatibus probauimus terram necessario rotundam esse oportere:

si igitur daretur ut aduersarij forsan dari existimat)Concauitates quae essent aquarum receptacula ita

profunda ut impedimento essent quin terrae sphqrica esset ut dici posset & sic terrae globois e Get penitus destructio, M sic terra non esiet nec sphaerica dici

69쪽

posset,quodquide cum sit impossibile, sequitur terra

quantitate maiore esse aqua: Nec contra hoc valeret

auetoritas illa Arist. ab aduersarijs addincta, qua probare nitebantur terram no dici sphaerica nec este nisi addito aquae elemento, quoniam Arist. auctoritassundatur super terrae partium impulsu quae tanquam graues & ponderota inuicem inter se commutantes terram ipsam ad sphaericam reducunt formam nec quouis aquarum impetu impediuntur partes ipsae quum suum impleant ossicium: impetu enim aquarii aliquando & temporis perpetuitate terra quae aquis olim erat cooperta nunC operitur & quae operiebatur detegitur: Sic nunquam fieri natura patitur ut quod prius factum est conseruetur Hystorius etiam probari potest maris profunditatem ad semidiametri terrae comparationem nullam esse.Legant aduersari jHerodotum & inuenient partem illam AEgypti a

Mempho usque ad Ethiopiae montes mare fuisse, nunc autem habitari & siccum terram esse nec ea in parte profunditas aliqua reperta fuit, quae non do ad centrum terrae descenderet, sed nec talis quae in hominum admiratione fuisset. Legant Moysem mare Erithreum transeuntem & similiter inuenient nullam ibi fuisse maximam nec magnam profunditatem nec praecipuum aliquod versus centrum fuisse repertum, Sed bene miraculo aquas diuisas fulse ut iter Moysi & Hebraeo populo praepararetur: Legant Iosephum Sc videbunt ac adiscent Magni Alex. exerci tum mare Pamphilicum quod Aristotelica sententia inter maria mediterranea nostrae quartae valde pro-

70쪽

fundum existimatur) unde traiecisse, nee ex ipsis vllum profunditatis causa periisse ibi inuentae, quod non miraculo sed natura factinti extitit: Legant Pindarum ubi Alpheum Peloponesii flumen videbunt stib aquis marinis in Ionicum mare occultis meati P defluere & inde Syracusiam Siciliae urbem, ubi dicti fluminis aquae in Arethusa videntur, quouam modo hoc esse possit, si tanta maris profunditas esset ut aduersarij existimant. Quum igitur nulla detur talis maris profunditas, quae ad terrae semidiametru aequiparuri possit quavis sensibili proportione sequi tui

terram, omni sua profunditate considerata, longe maiorem habere quantitatem quam aqua maris habet. FI si sorte quis diceret concauitate sillas in ventre terrae existentes aquis plenas ibi generans posse ita aquae elemento suppleri ut quantitate terram superet. Resipoderi posset hoc minime eorum opinioni fauere posset: Aquae enim iuxta Peripatheticorum sententiam ex humido vapore quem Alsuis radijsa

terra attrahit, generantur, veluti. Venit,terrae motus,

fulmina, & similia ex exhalationibus siccis quas ipsemet sol attrahit,producuntur. Quam igitur ita sit se quitur quod in ea terrae superficie possunt aquae prae dictae, terrae motus, & fulmina producere in quam solarium radiorum vires penetrare possunt: Quae- quidem clim non valeant nimis profunde terram penetrare ut experientia pater) nec aquae ex dictis humoribus &venit,terraemotus, & fulmina generata

Sproducta in valde profundo terrae spatio generari

SEARCH

MENU NAVIGATION