Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

investigationem rerum cognitionemquo Praestare, animos noStros in corporibus quasi in obscuris domiciliis conclusos eniti omni ope debere, ut aliquando in apertum erumpant, et in naturae rerum Contemplationo SuaVissimct Conquiescant . si Haec inspiCere , quaO TO-rum universitas habet, haec discere, his incumbere non esse aliud, nisi transilire mortalitatem suam, et in meliorem Sortem transcribi. GPraeclare omnino quis dubitet Τ Sed tamen eosdem, qui haec diSputa ut, rursus severe et graviter praecipientes audio. ,, Meminisse hominem oportere, non sibi solum nutum esse, Sed patriae, sed

civibus, sed suis, ut perexigua illi pars Ut vitae, et temporis relinquatur. ,, Odio et reprehensiouo dignum id philosophiae

genuS USse, quod a rebus gerendis homineS avocet, et cives quasi extra patriam collocet. ,, Sic nos natos videri, ut inter Omiles Communio, et Sociotas OSSet . Proximo et secundum Deum homines humiuibus utiles esse posse et debere. , , Dissimulare non possum: CommoVUt

72쪽

13 animum non leviter tam discors, et quasi pugnans cum Semetipsa Oratio, et in sapientissimis hominibus, virtutis magistris, humanae vitae moderatoribus, constantiam propemodum Tequiro.

Sed inest tamen, nisi quid sorio mo sallit, in hac ipsa varietato ac discrepantia sententiarum certa quaedam,

sibique plano constans ac definita ratio ad vitam rite et ordine instituendam accommodata. Nori enim illi, ut o pinor, ea studia tantopere Commenda bant, quod aequum esse ducerent, i tos nos dies noctesque vel in dimetiendis astrorum Cursibus, vel in persequendis animantium ac stirpium innumerabiliabus generibus, vel in Terum occultarum

Origine , indole , causis, propriotatibus evolvendis ita occupari, nihil ut docommuni utilitate, nihil ut de eis, quas ad societatem humani generis tuendam Pertinent, cogitaremus; sed quod animos

nostros veritatis studio incensos, rerumque pulcherrimarum cognitione imbutos , et ab vulgi erroribus, salsisque opinionibus vacuos, ad praestanda ea

73쪽

quae patriae et civibus debentur oss-oia, longo instructiores paratioresque

existimarent fore. Iam non quaero hinc naturae, il- Iinc morum et civilium rerum sci titiae ecquod naturale asserant vinCulum, aut

quomodo societato quadam jungantur inter se: iisdem certo ex sontibus admirabilem in utroque genere doctrinao

copiam atque ubertatem video extitis-8B . Salomonem accepimus, mortalium omnium sapientissimum, non modo in

instituendis insormandisque ad virtutem hominum moribus infusam divinitus adhibuisse scientiam, sed etiam do universo naturae apparatu, do variis jumentorum , et volucrium, et piscium generibus, de omni stirpium multitudine ab excelsissimis arboribus ad humillimas usque et abjectissimas herba-Ias disputavisse. Quam multa Aristo teles de moribus, quam multa de officiis inter cives, quam multa de omni ratione regendae et gubernandae Reipublicael Idem tamen naturae tam diligens investigator, vix ullam ut partem,

74쪽

IS quam non mentis acie Iustraverit, caelo, terra, mari, Praeteriisse videatur.

Quid Aristotelis auditor, ac discipulus Theophrastus 3 Praeclaris tot editis v Iuminibus de beata vita, de summo b no , do rei familiaris tuendae praeceptis, do variis diversarum gentium sive Gramciae, sivo Barbariao, moribus, institutis, legibus, disciplinis, nonne idem ad

naturae explicationem converaus, Samsibi partem assumpsit, quam sori pra termissam ab Aristotele invenerati Nam cum illo animantium omnium ortum, indolem, victum, figuras in suis libris

accuratissime eripressisset, arborum irse, et frugum, et herbarum, et rerum omnium, quae e terra gignuntur, origianem, et formam, et vim, et Proprietates tam secundo exitu est persequutus, ut eum reliqua opera eruditissimi viri ac elegantissimi inter Philosophos, sic enim existimabatur, Vetustate obruta

jarndiu interierint, id unum quod de

plantis inscripserat, tot saeculorum discrimina et casus ad nostram usquo aetatem integrum superaverit.

75쪽

1 6 Non haec eo dico, quod existimum omnes, qui ad Rempublicain accedunt, aut aliter se utiles civibus suis praestare Volunt, Plurimum operae ac temporis in naturae arcanis perSCrutaU-

dis debere consumere; quin etiam si multi sint, qui hoc faciant, minus excommuni utilitate id fore, lubens do atque concedo; sed illud plane non dubitanter amrmo, contineri his quoque studiis decenter excultis publici commodi rationem; et esse aliquem, qui subtilius haec omnia, et minutius

rimetur, qui omnem animantium, et stirpium, et earum rerum, quae Δ teTra sodiuntur, varietatem Penitus notam ac perspectam sibi esse velit, qui hujus cognitionis cupidis dare se soad docendum, qui controversias do his rebus ortas dirimere, qui percomtantibus respondere possit, id aio non solum esse utile, sed etiam necessarium in bene constituta civitate. Quae cum res ita se habeat, idquo plane omnibus notum e88e Oporteat,

atque perspectum, quis est qui egregii

76쪽

non omni laude et commendatione dignissimum vere judicare possit 3 Liberaliter a puero institutus honestisque artibus ad humanitatem informatus, Philosophiae studio mature animum aP-plicuit; mox ut ille, quem singularis quaedam et valde in religionem Pro- Pensa vitae modestia atque integritas

ad sacerdotium vocabat, omnem quoque divinarum rerum scientiam uberrumis ac purissimis ex fontibus studiosissimo sibi comparavit. Deinceps fratris exemplo permotus clarissimi viri, quem Geometriae, et Astronomiae meellens Cognitio maximo et potentissimo Regi Sic Commendavit, ut in alteram orbis terrarum partem, in Americam ultimam, ad constituendos ac torminandos amplissimarum regionum fines mitteretur, non eamdem sibi Provinciam, nec tamen prorsus alienam, sed quodammodo proximam depoposcit . Vt enim ille Solis, et Lunae cursus, Siderum intervalla et magnitudines, caelestium

rerum omnium rationem et ordinem

77쪽

exquisivit, non aliter ipse in Divin1 Artificis operit,us, quibus telluris facies ornatur, notandis et perspiciendis occupari voluit; multum propterea temporis in variis stirpium generibus d stinguendis, multum in earum PTOpri tatibus investigandis, multum quoque operis et diligentiae in animantium a sessilium, in totius deniquo naturas ob servationo collocavit. Quibus rite Pe sunctus omnibus , modo sollicitus est, ut praeclaras hujusmodi cognitiones liceat sibi communicare cum aliis et ad

Suorum civium rationes conferre; et haec nimirum causa ess, cur hodiernodio in amplissimi hujus loci celebrit

te iis se ornamentis decorari velit, sine quibus intelligit se se illud ipsum

docendi munus tueri non poSse . Quae quoniam exanitatis jam multis Iaboribus, sine fuco, sine fallaciis vere Pr meritus est. nequo privatae ambitionis studio, sed titilitatis publicae causa e petenda esse duxit, dignus profecto est, qui totius civitatis cum approbatione et

plausu ConSequatur.

78쪽

SURGE IGITUR

I9Et accipe quae honestissimis anteactae tuae vitae studiis debentur praemia . . . COronum Capiti . . . anulum diagito . . . Praeclara honoris ac dignitatis insignia, quae te gestare decet, ut alios si qui sorte tardiores sint, ad ejusdem Iaudis studium accendas . . . Liber Clausus, et apertus inexhaustam doctrinae Prosunditatem, in qua percipienda , et in alios essundenda versari totam vitam

te oportet, in memoriam revocet . . . .

Hoc denique amplexu ut perenne into discendi, ac proficiendi desiderium,

sic etiam benevolentiae nostrae Te O datio maneat sempiterna.

Faxit Deus Optimus Maximus, ut quae tibi hodio precamur laudis et dignitatis incrementa, ad ejuSdem, ac sanctissimae illius Genitricis honorem, ad perennem quoque tui nominis famam, ad communem civium utilitatem. et ad Collegii huius nostri immortale decus et ornamentum, fauste, prosl'exo, feliciter obveniant.

80쪽

SERMO

I DEI Tra va

SEARCH

MENU NAVIGATION