Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

hismetipsis esso Praestandam, estquo nos, ut PTOPrio nostro bono, jure gi Tiari posse fidenter praedicabant si . His tot tantisque erroribus imbuti, quamvis multa de justitia, de temperantia, de liberalitate, de magnitudino animi graviter splendideque dicerent,

frustra tamen istiusmodi virtutes altius exaggerabant, non veras re ipsa viri tes, quae infuso divinitus vigore non animatao essent, Sed inanes umbras, et simulacra virtutum , quae Possessores earum neque meliores essicere poterant,

neque beatiores. Nec vero illi ipsi me. Iiores admodum facti sunt, a quibus Praecepta ista sunt tradita; qui partim,

cum maximo vitam suam cum orationct consentire vellent, Occulto tamen a

rogantiae vitio omnem solidae virtutis radicem corrumpebant, partim vix quidquam eorum faciebant, quae ostent bant, Servientesque insanissimis cupiditatibus, suarum ipsi sententiarum T Bur, an dignitatem vitae pravitate di

solvebant. su V, cici do Nati Deae. Lib. Iu lub fini se e. utim.

52쪽

Et quid aliud in tetra eorum temporum caligine, ac tenebris poterat a eidere 7 Quanto melius actum cum illis , quanto illorum praestabilior sors, et conditio, quibus tum nasci datum fuit, cum eorum mentibus purissima lux affulgere potuit Evangelicae doctrianae ; praesertim si tanto beneficio, ut decuit, Sapienter usi, ad Divina illa Praescripta, et monita vitam quoquo Fuam, et mores Consermaverunt i Equidem ex multis praeclarisque laudibus, quibus haec Civitas nostra non immerito gloriatur, vel maximi momenti eam esse arbitror, quod in tanta Ilit intorum doctorumque hominum, quos aluit, et longe plurimos edidit, multiatudine, in tanto publico docentium, a juventutem instituentium numero, stitisse neminem accepimus, qui pravis

insectus opinionibus de Religion , do

Divinis testimoniis, praeceptis, RU Iegibus non rectissimo semper, et CaSti sime senserit; neminem, qui liberioris licentiae studio ad eorum, qui a San

tissimis Orthodoxae Ecclesiae institutis

53쪽

desecerant , et aliis deficiendi auctores

fuerant, nefaria castra transfugerit: ut

hoc etiam nomine princeps Gymnasium nostrum jure celebretur, quod vel tu Lulentissimis temporibus, quum impiae haereses quasi laxatis Doenis longe Ιateque per Europam Caecurrebant, integra tamen, et impolluta manserit fides ejus, ac disciplina. Et quoniam iisdem denique ex sontibus et sincera credendi ratio, et non sucata probitas, ac vitae integritas dimanat, non est murandum tam multos et superiori, et Π Εtra memoria apud nos fuisse vel extra eorum Humerum, qui Sacris erant ministeriis addicti, liberalium artium, aC disciplinae cujuslibet praeceptores, qui

suis auditoribus non magis excellentis doctrinae Iumen, quam bene moratao vitae quotidiana exempla praeserrentis Non si necesse hic alios commemora-

To , quam quos ipsi cognovimus, et vidimus, Mati Dedios, Bagganos, Zano tos, Beccarios , Galeatios , Μolinellos, et alios eorum non dissimiles; de quibus verissime affirmare poMumuff, quisu

54쪽

tum exquisita earum rerum, quaS Profitebantur , scientia, et cognitionct CX-cellebant, tantum eosdem religionis studio , Pietate, ac morum Sanctimonia

praestitisse . Non dubito , quin tantorum , et talium Virorum, plena alioquin

gratissimi sensus, TeCordatio, auCtoritatis eorum, Sapientiae, doctrinae, Cact-terarum virtutum, quibus tantopere enituerunt, triste quoddam in animis nostris desiderium commoverit, RC moe-

Torem quodammodo refricaverit, quo in acerbissimo eorum funere jam olim assecti fuimus. Sed quando res maximo superas, hi a mortalibus oculis semotas noster initio complexus est Sermo, ad Ievandum dolorem, si quis adhuc in nobis residet, una haec potissimum valeat

consolatio, quod illi quidem, ut pio

religioseque acta honestissimis in studiis vita merito confidero nos jubet, jam in Beatorum sedes recepti, SemPiterno aevo fruitiatur; id vero, quod in terris detrimenti eorum interita est a Ceptum, et per claros, ac illustres Viros, qui de eorum numero SuperSuut,

55쪽

multimodis compensatum videmus , et magna Spes OSt, eventu aeque prospero in poSterum tempus, Divino propitio Numine, posse sarciri. Mihi quidem ex multis neque obscuris . neque incertis indiciis satis firme persuaSum CSt, in ista ipsa, quae nostrae aetati SuCCrescit, florentissima juventutis sobolo, aliquos non des Oro, utinam plures, qui et ingenii praestantia, et ardore animi ad studia, et imitatione exemplorum, quae plurima habent proposita , tales aliquando exsistant. quales vehementer optamus, qui collectam jatndiu a Majoribus Gymnasii nostri famam, ac Celebritatem feliciter sustineant. Fiduciae hujus nostrae argumentum una, et specimen praebeat egregius hic,

qui nobis assidet, Candidatus; qui ad

liberalium artium studia tot naturae, et industriae praesidiis instructus aCCe

Sit, ut quanto honori, ac decori huic Civitati aliquando saturus sit, nemo non possit facile existimare. Et quid est, quod non de illo sperari, aut verius, eXSPectari oporteat, qui talem ingenii,

56쪽

ac virtutis indolem, qualem in eo elu-

Cerct Cernimus, naturae munere eSt a

deptus, cui contigit, ut in ea domo na-Sueretur, quae religiosissimis sormata institutis, et nobilissimis exculta disciplinis non alia illi documenta, nisi modestiae, temperantiae, frugalitatis, industriae, sedulitatis, diligentiae suppeditare posset; qui praeclarissimum exemplar habuit perpetuo ante oculos, quod imitaretur, Parentem suum, Virum, ut fama ubique personat, omni virtutis genere ornatum, Philosophiae universae Cognitione, et scientia eminentem, in Geometricis, et Analyticis persectum, rerum, quae in celeberrima patriae nostrae Academia tractantur, et dicuntur, Custodem, et Scriptorem disertissimum, nobilissimorum hominum, ac Principum Civitatis gratia florentem, eumdemquo Sapientia, moderatione animi morum integritate, et cultus Divini studio cum

superioribus illis, de quibus paullo anto Commemoravimus, Gymnasii nostri clarissimis luminibus comparandum. HOo

ille procreatus, etsi famae, et claritudi-

57쪽

ni ab eo adeptao multum confidero poterat, ab eorum tamen sensu longissimo abfuit, qui, otio ipsi di iuuentes, paternis in meritis propriae inertiae tegumenta quaerenda esse ducunt; quin potius meritis paternis excitatus, omni sibi ope enitendum putavit, no tanto Paronto minus dignus haberetur. Longum CSSet referre , quantum ad hunci

finem in politioribus Litteris, in Dialecticis, in Physicis, in variis Matheseos

partibus operae posuerit, quanto studio, quanta alacritate, quanta etiam firmitate animi, ag perseverantia : Iongum pariter diurnas, nocturnasque Ojus Commentationes, assiduo labore elucubrata scripta, multiplices, ac diversas OXe citationes , quibus est usus, singulatim recensere. Sunt haec omnia testata quam plurimis, et, vel me tacente, quavis

Commendatione dignissima. Quod si in iis disciplinis, quarum studia est adliuo

PersecutuS, tantos eum progresSus Ω- Cisse constat, quantos existimandum est tum iacturum esse, cum ad caelestium

orbium circuitus dimetiendos, ad side-

58쪽

XVII

rum Cursus , intervalla , magnitudines investigandas, ut est illi Constitutum, Praestantissimi ingenii aciem contulerit3Dicat nimirum is, qui id optime perspicit, et cujus praecipuum de hac re et proprium est judicium, Vir praeclara expolitus doctrina, ac liberalissimis a tibus, de quibus est sermo, egregie in- StruCtus, Franciscus Sacchetius; quem ipse ejus Parens, suae olim disciplinae alumnum , dedit illi in Geometricis,

et Astronomicis PraCCCPtorem. Nostrarum nunc partium illud est, inclusa haec adhuc in ejus animo Orna. menta, aC decora, ut mos, et instit tum Majorum postulat, externo etiam splendore patefacere , et Celebrare. Ad te igitur sermonem Converto, Candidate; et quoniam, exacta jam ad septimum ac Septuagesimum annum aetate,

datum est mihi, quod vix 1Oro speraS-sem, jucundissimum hunc satis diuturna ovitae fructum percipere, ut quae a hinc annos prope quatuor et triginta ornatissimo P renti tuo detuli auctorita-

υρ, et honoris insignia, in te etiam con-

59쪽

XVIII

serre possim, quod tibi, tuisque, ac uni versae Civitati bene, ac feliciter vertat:

SURGE . . Et primum haec Volumina tene. . . quae Coram te Statuo, scilicet fontes uberrimos, quibus sitientem doctrinao animum adhuc eXpiere consuevisti, et in posterum te eXpleturum confidis. Isti vero patent tibi, patebuntque toto vitae tuae tempore, quod felix tibi, ac diuturnum Omues Optamus: qui si aperti

nunc tibi. . . mox ClauSi truduntur ...,

fit propterea, ut intelligas et iis utendi, ac fruendi, et in alios, prout ΟΡ-ΡOrtunum visum fuerit, derivandi amplum tibi deinceps, ac legitimam Potestatem si re . In his frontis ... ac dexterae orna mentis quae tibi amplissimi, ac sapientissimi ordinia summo con SenSudecreta sunt, ingenuarum artium, a Gdisciplinarum, quibus optimus quisquo excultum animum habere Studet, et quarum perpetua tibi antehac fuit cura , tanto ut eas impensius diligas, pulcritudinem, ac dignitatem magis magisquo

60쪽

Perspice, et admirare; nec vero aliis ea concedi fas est, nisi qui in perceptione rerum plurimarum, quibus illae artes

continentur, quemadmodum abs te Summa cum laude est sactum, acerrimo

Studio, ac vehementi animi contentione elaboraverint. Est omnino insitum in nobis a Natura, scilicet a Naturae AuCtOTU, tanquam stimulus quidam ad honestas , sed et simul dissiciles, et ar duas actiones suscipiendas, laudis , et Communis approbationis desiderium.

Non igitur illi supremi Numinis Voluntati adversantur, quin potius altissimis providentiae consiliis obsecundant, qui Iaborioso in rectissimis studiis opere persuncti, Iaudem, et publicas honoris significationes, et alia hujusmodi virtutis testimonia, modesto quaerunt; modo ne finem ultimum, ad quem referri omnia oporteat, in laude ipsa, in nominis claritate, in gloria constituant. Peractae jam meae Sunt partes, Candidate; obsecutus sum, ut decebat- voluntati Parentis tui, spectatissimi Vi

ri , mihique et amplissimi hujus Coru

SEARCH

MENU NAVIGATION