Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Iegii, et primariae in hac urbe Αeais demiae sodalitate conjunctissimi; cui scilicet placuit, diu me, quod aetati,

ac valetudini dissiderem , recusante, ut hodiernum tibi ossicium praestarem, quale jamdiu praestitissem nemini, nequo cuiquam poStea essem praestiturus. Abste vicissim nunC peto, ut quotiescumquosaustissimi hujus diei memineris, eXtr

mam, qua teCurn utar, adhortationem in mentem revoces; scilicet quo amoris SenSu nunc te ampleCtor . . . eodem to velim toto vitae tempore Patriam tuam

diligere, in ejusque dignitatem tue

dam , et amplificandam Curas tuas omnes impendere exemplo illustrium Virorum, de quibus saepe audisti. Eorum si tu animi firmitudinem, pietatem, religionem , virtutes alias imitabere, magna in spe esse debes , fore ut Summo , et immortali Deo largiente, et juvante cum in hac mortali peregrinatione, quaecumque Salutariter optaveris, PrO- spera tibi omnia eveniant ac Secunda, tum in ea, quae post hanc sutura est vita, praemia te maneant Sempiterna.

62쪽

SERMO

64쪽

ANTONIO BERTOLONIO

I etiisti abs me haud ita pridem, Bemtolani praeclarissime, num quid forte evulgaverim , quod tibi nondum tradid rim: me idem rogasti, num quid essem Proxime evulgaturus, idque, quidquid illud esset, tibi ut traderem, pOStuMSti, sic prope jussistis ea namque tua est in me humanitas, ut nugis delectari te meis Ostendas. Facile autem credideris , quod

65쪽

oerissime tibi affrmapi, nihil omnino,

quod tecum non Communicaperim, esse tabs me editum; neque enim unquam committo, ut nugis saltem meis squi enim aliter possim fl) praestabilia, ita pioam,

et carissima dona tua non rependam. An vero quidpiam emulgaturus mox eSSem, id fassus me tibi sum, memet inquam ipsum nescire. Nunc vero quando ne inertiarum quidem minimarum suppetit nihili de meo, ut unt, penu, venit in mentem longe aliud quam ineptias emi tere, quemadmodum saepius praestiti, depenvi alieno. Scilicet ex autographis, quos bene multos asservo, C etani Montii sermonibus ab eo tum habitis, quum pelphilosophiae, vel medici a laurea cloes,

exterosve decoraret, quorumque nonnuia Ios, ut nosti, jam emisi, emittere nunc alium constitui, neque solum emittere,

Nerum eti- tibi inscriberer id quod idem mse sermo: poscere quodammodo vide eur. Muto auctorem stibi esse Montium , cui tu in re herbaria publice tradenda meritissimo sumessisti; eo namque nom ne cuncti essent tibi sermones inscribe

66쪽

di. Sed hune Montius sermonem, in Gabrielem Brunestium Laibuit M se philos

phiae laurea exornandum. Fuit autem hieplantarum exoticarum Horti Praefectus, illo nempe munere αuctus, quo tanta cum nominis tui laude, ac discipulorum ut

litate, Lyceique nostri splendore persum geris. Iam quis Brumuius fuerit, paucis

complectitur in sexto Commentariorum sistituti Marsiliam Oolamine vir summus Sebastianus Cante anus; cujus quidem

placet hic mHi perba describere, placebit credo et tibi Iegereris istam Montio, ait ille, qui naturalem historiam doc bat, datus est socius Gabriel Brunellius, Ioannis, qui apud potentissimum Lusitanorum Regem mathematici munere fumgebatur, frater. Gustarerat et ipse m thematim studia, in sacris vero Pros cerat valde, vehementerque tamaniores litteras amassiat; sed niail tam colebait, quam botanic m, omnemque naturae hi

toriam, in quas se denique totum aΘd dit. Quo minus mirandum , quod ei *ui que post annis mortuo Bassio, qui publico plantarum exoticorum Horto Pra

67쪽

erat, ejusdem Horti praefectura est δε-

Iata . M Delata autem ea anno septin, gentesimo septuageSimo quarto sum millesimum; eam porro genit ad postrid. idus augustas anni millesimi septingemtesimi nonagesimi septimi, quo ille docessit , duodecimo nimirum post die, quam decesserat Montius. Scripsit pero Brianellius, inque Sodalium, quos Ben

dictinos pocabant, conpentibus recitapit sermones de re herbaris, deque naturali historia non paucos, quorum duo, alter de locustarum anatome, alter de reptialium organo auditus in eorum, quos dixi, Commentariorum polumine ultimo in

lucem sunt a Canterga γ proditi . Sed et fratris ejus sermo ibidem est proditus de sumine Amazonum, ab eoque Sunt item alii scripti sermones, et siquidem ipse a Patria aberat, ejus nomine a G briele coram iisdem Sodalibus recitati. Apud pirum clarissimum Ioan. Baptistam Magistrinium, cui Instituti Marsiliani

acta post tantam rerum nostrarum compersionem ultimo cessere, sermo est unicus Gabrielis de charta, an, quom mO

68쪽

do, quamve feliciter e Scrutis sericis, eae animantium plumis, e pesParum nidis consci possit, quandoquidem ex arane rum telis consci aliqua ratione posse antea compererat; quem Sermonem pridie idus martias anno MDCCLXXXXIII ab eo habitum Canterzanus , qui tum ab actis Instituti ejusdem erat, adnotapit. Unicus item apud Magistrinium sermo est Dannis, eodem forte anno, alio tamen die , habitus de quadratura spatii , quod a rectis duabus lineis , et curva qualibet continetur. Reliquos fratris utriusque se mones , quorum Permagnus fuerit numerus , Myssinonem ad Ioannem ipsius jussu

missos omnes certiorem me nudius tertius

fecit Hieronymus Bianconius , Angeli, qui fuerat Gabrielis curator testamenti , flius,

amicus meus, studiorumque meorum Socius,

vel potius adjutor. Quos habet sermones duos Magistrinius, legere si lubebit, non dubito, quin eorum cupienti sit ille tibi cspiam facturus. Leges interea Montii de Gabriele Brunellio sermonem ἰ quem quidem eo te animo accepturum confdo, quo ipse ad te defero; nimirum ille ut

69쪽

sit perissimae, ac jucundissimae, quae inter nos non paucis abhinc annis intem cedit , amicitiae , nisi arrogantis mihi sit dicere, mutuaeque benevolentiae pignus apud posteros. Vale. Domi Dr. id. ivlias a. MDCCCXXVII.

70쪽

uotios mecum ipse reputo ea, quae

Philosophi veteres de rerum naturae, ejusque operum investigatione magnifice splendideque dixerunt, toties mihi vi deor in eorum praeceptis atque institutis majorem nescio quam firmitudinem, et

cum se ipsis consensionem desiderare. Illi enim sic ajunt, sic persuadere nituntur: is Animorum naturale quoddam quasi pabulum esse Considerationem, Contemplationemque naturae. ἡ ΗΟm ines EX terra esse non ut incolas ct habit tores, sed quasi spectatores superarum Terum atque caelestium . ,, Similem vi deri hominum vitam mercatus cujusdam

amplissimi celebritati; ut enim illic Iiberalissimum sit, seposita lucri ac pecuniae cura, spectare nihil sibi acquirentem, sic in vita longe omnibus studiis

SEARCH

MENU NAVIGATION