장음표시 사용
441쪽
nec in sollennibus ac vulgaribus disciplinae suae
Vnum quemque acquiescere, sed studio antiqua retractandi emendandi, perficiendi, teneri ea quae ab aliis, exteris quoque, sint inuenta et animaduersa curare, et suis copiis adiungere. utilia a vanis et inanibus secernere, subtiliter excogitata ad funa Vitae e Xigere aut reuocare, ceteris valere iussis, quae subtiliora sunt, quam ut ex iis aliquid quod exploratum, aut quod pro- fcuum sit, aut ad vitam virtutem, vim ingenii acuendam fructuosum, elici possit. Ita feruere studia, ingenia vigere, litterae morescere, absistersa illa multorum socordia, quum nihil curant. nisi quod intra disciplinae, quam e cathedra profitentur, claustra, et in ipso illo penu, e quo Ocenda promere Olent, continetur aut ignobile otium in nouellis politicis et litterariis relegendis consumunt, ingenii vires atterunt, et foedis litterariorum hominum inter se digladiantium decertationibus animum pascunt; quibus rebus studiorum ardor extinguitur, soluuntur vires inertia frigus letale ingenia occupat. Ne hoc virus, haec pestis, inter nos glisceret, tum Curatorum diligente cura, et Opera in excitandis ingeniis studiisque et institutis academicis locupletandis posita est provisum tum multum protuerunt nouae rerum novarum et mirabilium subinde ab Aschio missarum copiae, quae materiam studiis interioribus attulerunt, et indagationis stimulos indiderunt; quoipio ille immortaliter de studiis nostris et de exilii-matione Georgiae Augustae meruisse ei putandus, dum mouis ingeniorum nutrimentis submitsis,
442쪽
426 De obitu Georg. L. f. de ob
quantum in ipso fuit cauit, ne torpore et veterno litterario opprimeremur, aut ad friuola et inania rueremus nec fructuosioribus minus fructuosa praeferremus, paleasque pro granis tereremus. Itaque et ego habeo quod ex Alchianis copiis aliquantum me profecisse profiteor, ne intra studiorum grammaticorum fruticeta ita me contmerem. quo minus in finitima viret laetiora exspatiarer; naturae enim inprimis humanae, populorum a terrarum habitus varii, mores, ritu S, miracula, ipsa feritas harbaries et superstitio, litteras antiquiores mirifice illustrant dum, a quibus primordiis vita humana eiusque cultu processerit, Xemplis his comparatis discimus his ipsin studiis
senectutem recreo, mentemque seu curis sollicitudinibusque pressam, seu aliarum litterarum minus iucundarum taedio fessam reficio. ullus enim in litterarum studiis vlla in parte subsistendi et cursum remittendi est locus quando enim cunque funem laxaveris, rota currit retro. Verum ad Abihi liberalitatem reuocandus est animus quae cum tanta esset in nos facile ad assequendum est, quam promta et intenta opera eius fuerit in aliis, quibus nos iuuare, nobis prodesse, posset. Multorum itaque virorum, quos gratia, auctoritate, litterarum amore, eminere norat, voluntates nobis conciliauit, ut et ipsi Georgiae Augustae commodis fauerent. Fuit in his vir grauissimus, Ioannes Belaho', ques et a consiliis
imperii interioribus, cuius memoriam grata mente recolimus, recensu et adspectu monumentor una
munificentiae eius, quae in apparatu Alchiano servantur.
443쪽
vantur. Adscriptum se esse s d alitio Societatis
nostrae Scientiarum anno LXXVII. Aschius, suorum ipse beneficiorum immemor loco heneficii habuit; cumque Societatis utilitates ad scientiarum incrementa et ad Georgiae Augustae famam et existimationem bene perspectus haberet vir perspicacissima us eius decoribus et ipse consuluit, mirifica sodalitii caritate flagran S. Munerum ad nos missorum nouissima fuere sub anni huius auspicia curata parata habebat alia. quae per calamitatem temporum sunt retardata. tum intermissa. Cum tanto ardore studi nos prosequeretur ex eius magnitudine facile aestimari potest quae fuerit magnitudo sollicitudinis et aegrimoniae nouissimis annis, cum res academiae nostrae tam diuersis fatis iactarentur. Etsi valetudine parum firma usus, vita tamen ad rationis et artis praecepta instituta, aetatem paullo ultra annum LXXVli I. produxit naturae beneficio. quod quis non exosculetur non sibi optet placida morte obdormiuit, nostrique amorem non nisi extremo cum spiritu deposuit. Narrat enim vir amicissimus, qui de eius morte ad nos scripsit, pridie diem emortualem erat is XXIII. Iunii, vocatum se ad serium, conuenisse eum conantem identidem de Gottinga memorare et mandata dare. labante tamen memoria in voce substitisse nec ultra fari potuisse; cumque abeuntem aliquoties reuocasset, in eodem nomine Vocem et mentem defecisse adeo etiam morientis linguae balbutienti insedisse et animae iam iam fugiturae oberrasse caram nutritiam Georgiam Augustam es Licet itaque
444쪽
credere, cum ille in ipso corporis et animae discidio nostri memoriam seruauerit, eum ne inter meliores versantem Oltri recordationem esse dimissurum.
Mirabilem hanc , nostri caritatem is quis mondignam esse iudicet quam pietate perenni colamus iquis, etiamsi ipse sensu affectuque vacet, non intelligat nostrum Officium postulare, ut ad omnem
posteritatis memoriam commendemus virum, qui per magnam sitae partem nos nostraque Ommoda, litteras, Xistimationem pro summa votorum
suorum, habuit . idque non verbis speciosis praese tulit non inani flectauit ambitione, sed factis, curis, laboribus. sumtibus e re familiari expensis, probatum dedit et est te flatus uisquis litteris honas doctrinae fructuosae studia, quisquis Georgiam: Augustam . colit, amat etiam Georgii chii memoriam caram sanctamque habebit Etiam
polieris haec eloquimur hoc enim iam praeuidere et praesentiscere debuit vir meritissimus posteritati se non minus has suas opes litterarias consecrasse quam huic aevo; nec iisdem finibus, quibus ita, meritorum quoque laudem fructumque
terminari; sti omnino reorum, quae si bonus
curat, nihil est quod non ad posteritatem quoque pertineat o Mihi certe Aschii tanquam praesentis
imago. beneuolentiae et amoris sensus, multoque magis liberalitatis qua Georgiam Augustam auxit et ingentibus copiis ornauit, , memoria Iam alte infixa it imis medullis, ut ne morte quidem euelli posse credam. Cum enim Iliae plerumque aia
sectiones et propensiones senio aggravante remitti soleant:
445쪽
soleant eae, quibus nos tenebamur, litterarum iuuandarum studio communi conglutinatae, longo annorum decursu tanquam maturitate erant corroboratae ipsa liberalitatis in rem p. academicam perseuerantia, datis acceptisque beneficiis, utriusque nostrum caritatem et fidem firmare, vinculisque artius adstrictis tenere videbatur.
Ita ille ita decessit, elix praedicandus, quod
tam praeclara laudis suae monumenta reliquit; cumque aliorum, ne memoria intercidat, dies emortualis celebrari soleat. Rhi memoria recoletur toties quoties eius litterariis subsidiis utentur viri litterati et litterarum studiosi Felix ille et in hoc quod tolerabilis senecta, placida et lenis, ei contigit, cum auctoritate et dignitate, quodque maius est, cum conscietitia vitae bene actae et cum multorum benefactorum recordatione iucunda. Quem tandem, qui ita vixerit, vixis e poenitebit lobtigit vero illa quoque felicitas, quod vita discessit integris mentis facultatibus, nec senio tam vieto et caduco, ut mente prius deficeret et sensu quana anima et spiritu. Nunc vos assuis et gener, viri optimi, eas officii et amoris mite rationes, ut quae Aschii disceli, erepta mihi sunt vitae solatia vestra mihi caritate sint reddita. Ita sane est, senectutem naulta habere mala et unum satis esse. quod diu vivendo multa quae non vult, videt: ' habet tamen et bona sua, in quibus est hoc quoque quod aetas ipso suo progressis nouas parit officii, consuetudinis, sanguinis necessitudines, eoque nouas
446쪽
animorum affectiones in quo genere affinitatis inprimis incidere solent coniunctiones. Quare in tua potissimum fide et caritate acquiesco, optime Rinsue, quoties de Bibliothecae academicae fortuna sollicitus reputo, quem illa porro habitura sit
administratorem, et, quo nomine nunc video nostri ioci homines appellari, conseruatorem hanc spem fidemque te pie et inuiolate seruaturum esse pro certo habeo, meque erigo, in hac omnium, quihus fruebamur, bonorunia labefactatione metuque ex incertis fortunae; quorum quidem cogitatione illud saltem consequor, Ut decursus mei metam in oculis positam aequo antimo intuear, ad eumque loeum occupandum properem, in quo vere dicere liceat, me omnia humana infra me posita habere.
Scripsi ineuntem Augusto anno saeculi septimo.
447쪽
449쪽
uod Solon professus est, senem se nulla
cere a), id nae nae iure pronuntiare, non equidem glorior, laetor tamen, idque in iis pono, in quibus fortunam non prorsus infestam habui. Ex eo enim tempore, quo litterarum tum aliarum tum humanitatis ingressus sum stadium, si incrementa reputo, id quod ut faciam, omnis fere dies me admonet, quae inde a puero id in his studiis successisse alia aliis, cum ab improbo Ocabulorum memoria comprehendorum labore, cui ipse innutritus fui processum esset ad meliorem interpretandi scriptores et sensum dictorum cognoscendi rationem inde ad criticam subtiliorem verborum, tum etiam rerum, et sententiarum historiarumque seuerius iudicium, mox ad artem quO-que et elegantiam rationis et scriptionis aestimandam aliisque declarandam, ita ut veru Vera humanitatis sensus inde fructusque ad animos nostros proueniret si ea inquam, reputo, videor mihi plures tanquam aetates vivendo peregisse Eaque cogitatio non minus subinde animum subiit, quoties opuscula haec academica via et alter volumine collecta uulganda iterum recognoui. In multa enim incidi quae eo quo scripseram, tenI-pore rem ut intactam aut parum cognitam in medium Troferebant, tunc autem inter vulgo Vol. VI. Ee nota
450쪽
nota habentur, alia, aliorum studio Xcitato, no vis curis et copiis iuuentibus ab aliis sunt pertractata et aucta. Tantum enim abfuit, ut aemulos, aut alios, qui post me vel praeter me eadem argumenta Vberius ac doctius elaborarent. laudi meae, si modo aliqua esset, aliquod detrahere velle putarem, ut potius placerem mihi in eo si alios ad idem argumentum tractandum incitassem aut perle Xisi em. Via enim regia et lata in litteris omnes incedimus, nec de via alios deiiciendi ius cuiquam lege est concesssum. Tum vero semper ita statui, ut mei loci et ordinis homini id maxime agendum es e putarem, Ut non modo ipse pro virili bonis litteris prodessem, verum aliorum quoque ingenia et studia excitarem; vana enim est eorum opera, qui sibi persuadent. ex virtute et laude aliorum a se arrosa, suae ipsorum virtuti aliquid accedere. Quanto melius erat, sua quemque virtute niti suaque laude frui. Itaque iucundum et optabile visum est, quoties se offerret opportunitas laudibus aliorum aliquid addendi easque suffragatione mea si res ferret, fouendi eosque qui inuidia aestuabant, meae de studiis humanitatis sentiendi rationis ignaros, exulceratum animum frustra habere dolui. Delectat enim me ipsa haec cogitatio esse qui, ne iam grandaevo, longius sint progressa, nec studia eo
loco, in quo ea ante tot annos restitisse videram,
substitisse Mihi autem nec sumsi quicquam nec arrogaui quicquid enim in his studiis profeci, id loco in quo sum constitutus, et subsidiis praesidiisque quibus uti contigit, me debere ingenue prO4-